|
1. Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judaeos, et tanta
miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam
aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt,
nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen injusto judicio Dei
fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Eorum autem qui
crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis
venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero
ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur;
quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis
quam gloriam Dei (Joan. XII, 43). Eorum etiam qui non
crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait,
Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum
(Id. VIII, 28): alii vero in eadem infidelitate mansuri,
quorum imitatrix est etiam ista gens Judaeorum, quae postmodum
debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in
toto pene orbe dispersa est.
2. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus
clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me,
non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum
qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea,
sed ejus qui misit me (Id. VII, 16). Ubi intelleximus eum
doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc
significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me
misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset
(Supra, Tract. 29). Deus enim de Deo, Filius Patris:
Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem
quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit
me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus,
cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod
videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est
Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc
quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui
credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem
credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per
hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne
quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt
filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista,
Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); unde et
illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi,
Dii estis, et filii excelsi omnes (Id. X, 34): propterea
dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo
creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in
me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me
misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi
aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere
nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non
Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque
coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem
atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc
Pater qui eum misit.
3. Et ideo cum dixisset, Qui credit in me, non credit in me, sed
in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intelligi
tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici
Verbi aequalis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum
qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui
misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in
eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur
tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur
aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt
me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui
sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me,
quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et
me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe
ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam
sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli,
latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere
auderet, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit
me: omnino enim non diceret, Qui credit in me. Credimus enim
apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus justificat
impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides
ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Posset dicere apostolus, Qui
recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit cum
qui me misit: hoc enim eis ipse Dominus ait, Qui vos recipit, me
recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit (Matth. X,
40). Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed
pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem
unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite
(Joan. XIV, 1); et quod nunc ait, Qui credit in me, non
credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem
credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum
quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium,
sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem,
quoniam sequitur, Et qui videt me, videt eum qui me misit.
4. Attende caetera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in
me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis, Vos
estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta,
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen
vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14-16): non
tamen eis dixit, Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in
vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo.
Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo
si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur,
a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus
ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo: sed ideo
illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo
credamus in illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non
ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit, Ut omnis qui
credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in
tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi
sunt, debent credere in lucem quae venit in mundum, quia per illam
factus est mundus.
5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit,
ego non judico eum. Mementote quae vos audisse in superioribus
lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non
adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius, Ego non judico
eum; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio (Joan. V, 22): nisi quia intelligendum
est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid
sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut
salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est
tempus misericordiae, post erit judicii: quia, Misericordiam,
inquit, et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
6. Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat:
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo
quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui
spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo
die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse
contrarium illi sententiae ubi ait, Pater non judicat quemquam, sed
omne judicium dedit Filio. Cum vero dixit, Qui spernit me, et non
accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam
ille esset, secutus adjunxit, Sermo quem locutus sum, ille judicabit
eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum judicaturum in
novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit,
seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter
itaque judicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et
contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine
Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem
judicabuntur (Rom. II, 12).
7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. Ideo se dicit non
locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Jam hoc saepe diximus;
jam hoc tanquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui
misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora
locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria
retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt,
eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos
perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum
Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius
unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint
Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non
propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios
quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non
habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre
separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in
aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili
substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et
Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim
Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex
tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet
accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et
vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita
existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec
accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam,
dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam,
et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit, Pater
vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso
(Joan. V, 26). Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed
eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia
parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est, Sicut habet ipse
vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.
Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et
quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est
vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna,
sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius
non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris,
quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem
mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est
dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui
nunquam non fuit.
8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est.
Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum
Patris; quid aliud dictum est, quam, Ego sum mandatum Patris?
Proinde et id quod adjungit, et dicit, Quae ego loquor, sicut dixit
mihi Pater, sic loquor; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater
verba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum.
Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod
nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est
autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi, Verum loquor ? Ita
ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit
veritatem. Quid ergo jam diceret veritati! Non enim imperfecta erat
veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia
genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est:
sed intelligentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent
homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt,
et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum
suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, trajectae quodammodo in
eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia
signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intelligentibus
mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili luce
perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus
aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater
quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris
dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus,
proficiendo ambulamus , ut pervenire possimus.
|
|