|
1. Coena Domini secundum Joannem, adjuvante ipso, debitis est
explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda.
Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut
transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in
mundo, in finem dilexit eos. Pascha, fratres, non sicut quidam
existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen
occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia
enim pati graece PASKEIN dicitur, ideo Pascha passio putata
est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua,
hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum
Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum
mare transierunt (Exod. XIV, 29). Nunc ergo figura illa
prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum
ducitur Christus (Isai. LIII, 7), cujus sanguine illitis
postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus
nostris, a perditione hujus saeculi tanquam a captivitate vel
interemptione Aegyptia liberamur (Exod. XII, 23); et agimus
saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab
isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad
Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De
hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos
de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae
(Coloss. I, 13). Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod
latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis
beatus Evangelista, Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens
Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce
Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad
Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte
sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab
ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent?
Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est
transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et
Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed
in mari ad interitum.
2. Sciens ergo Jesus quia venit hora ejus ut transiret ex hoc mundo
ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit
eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod
hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim, in
finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait
Apostolus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis
perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi
pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus est
Christus (I Cor. V, 7). Ipse est finis noster, in illum est
transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano
modo etiam sic accipi, tanquam usque ad mortem Christus dilexerit
suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec
sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui
semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit,
qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos
dilexit dives ille superbus atque impius (Luc. XVI, 27,
28), et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus?
Absit, charissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem
veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit
intelligendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut
moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Majorem hac
charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis
(Joan. XV, 13). Ita sane non prohibemus intelligi, in finem
dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.
3.
inquit,
|
“facta, cum diabolus jam misisset in
cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes : sciens quia omnia
dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit,
surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum,
praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes
discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus.”
|
|
Non ita
debemus intelligere coenam factam veluti jam consummatam atque
transactam : adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes
lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo
traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum
adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, jam
parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.
4. Quod autem ait, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet
eum Judas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor
Judae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritualis
suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc
non corporaliter, sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod
dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam
spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis
colluctationem esse testatur (Ephes. VI, 12): non autem essent
etiam maligna spiritualia, si non essent etiam maligni spiritus. A
spiritu enim spiritualia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut
diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus
misceantur, ut eas tanquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec
dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac
spiritualiter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana
consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adjuta per
gratiam. Factum ergo jam fuerat in corde Judae per immissionem
diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat
Deum. Jam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris,
insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; jam talis venerat, et
videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo
quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus
inspecto, nesciente scienter utebatur.
5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum
traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo
uteretur ut vellet. Proinde jam traditor traditus erat ei quem tradere
cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum
fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis,
qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus
ejus, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo
exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos
deserens, cum rediret.
6. Haec ergo sciens, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et
cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in
pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo
erat praecinctus. Debemus, dilectissimi, sensum Evangelistae
diligenter attendere. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate,
prius celsitudinem ejus voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait,
Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et
ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille
discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo
exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi
implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore
ipsius, qui jam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui
voluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod
etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cujus manus jam praevidebat
in scelere.
7. Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua,
qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si
praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut
homo (Philipp. II, 6 et 7.)? Quid mirum si misit aquam in
pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit,
quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat
praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus,
Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se
praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi
acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed
quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est
vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus
passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit
obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam
illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae
humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina
sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus
humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum
facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Perierat autem
superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur
inventus.
|
|