|
1. Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem
Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quis
enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque
magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo:
tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur
a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros
formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel
aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur
ista verba Evangelii, quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes
discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde
subjunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus jam
lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum
Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est
quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando
ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id
est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum
expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid
est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne
forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non
explicet lingua.
2. Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis
modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine
exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad
suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest
sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est,
in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc
quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum
reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te,
inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est, Si non lavero
te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet, Calcas me,
quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et
plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes
humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et
caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum
ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges
capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis
partem.
3. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes
lavare, sed est mundus totus. Hic moveatur fortassis quis, et
dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare?
Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas ejus
secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua
docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de
hujus quaestionis profunditate, illo adjuvante, respondeam: ac primum
ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis
enim non ita rectissime loqui possit, Mundus est totus, praeter
pedes? Elegantius autem loquitur si dicit, Mundus est totus, nisi
pedes; quod tantumdem valet . Hoc ergo ait Dominus, Non habet opus
nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes,
vel, nisi pedes, quos habet opus lavare.
4. Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc necessarium est ut
quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes
lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis?
nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter
pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea
vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine
quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex
humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non
sit (I Joan. I, 8). Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui
interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): et quotidie nos opus
habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum
dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus,
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12). Si enim confiteamur, sicut scriptum
est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum
suorum, fidelis est et justus qui dimittat nobis peccata, et mundet
nos ab omni iniquitate (1 Joan. I, 9), id est, usque ad pedes
quibus conversamur in terra.
5. Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo,
non solum in illis est sine macula et ruga (Ephes. V, 26,
27), qui post lavacrum regenerationis continuo ex hujus vitae
contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare;
verum etiam in iis quibus istam misericordiam praebens Dominus, fecit
eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. In his autem qui hic
demorantur, etiamsi munda sit, quoniam juste vivunt; opus tamen
habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter
hoc dicit in Cantico canticorum, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo
illos (Cant. V, 3)? Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum
venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur.
Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad
dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit, Si ergo
resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est
ad dexteram Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super
terram (Coloss. III, 1 et 2)? Quomodo ergo ut ad Christum
eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor
habendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus? Videtis,
fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem.
Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae
disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel
negligentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata
exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores
facit, ut faciat etiam redditores.
|
|