|
1. Non immemor mei debiti, jam reddendi tempus agnosco. Donet unde
reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua
dictum est, Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis
(Rom. XIII, 8); donet etiam sermonem, quem video me debere
dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut
explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad
Christum; cum potius jubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae
super terram (Coloss. III, 1, 2). Sursum enim Christus est
sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et
Saulo in terra saevienti dicit, Quid me persequeris (Act. IX,
4)? Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes
Dominus discipulis lavit, cum jam ipsi discipuli loti essent, nec
opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intelligendum quod
Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in
saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa
scilicet conversatione vitae hujus, contrahit unde dicat, Dimitte
nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ac sic etiam inde
mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis (Joan. XIII,
5), nec desinit interpellare pro nobis (Rom. VIII, 34).
Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis,
Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? cum vellet ire, et aperire
ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat,
ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).
Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis,
ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum
pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.
2. Sic enim ait:
|
“Ego dormio, et cor meum vigilat; vox
fratruelis mei pulsat ad januam”
|
|
Deinde dicit etiam ipse:
|
“Aperi
mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput
meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis.”
|
|
Et respondet
illa:
|
“Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos;
quomodo inquinabo illos”
|
|
(Cant. V, 2, 3)? O admirabile
sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes,
veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe,
quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic
constitutos non deserit. An non ipse ait, Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? An
non ipse ait, Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes
et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51)? Si ascendunt
ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non
etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo
inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati
dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne
magis necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24)? In eis
hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet
per fidem in cordibus hominum (Ephes. III, 17). In his hoc
dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus
idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis
praedicantes, ipsi reprobi fiant (I Cor. IX, 27). Tutius
enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas
custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum
quantulacumque jactantia, in qua utique inquinantur pedes.
3. Ergo, ut apostolus Jacobus dicit, Sit omnis homo velox ad
audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19). Dicit et
alius homo Dei, Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et
exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Hoc est quod dixi,
Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius, Amicus
autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi
(Joan. III, 29). Fruamur auditu, sine strepitu nobis
loquente intrinsecus veritate. Quanquam etiam cum forinsecus insonat
per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem,
per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam
cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos
timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis
affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum
jactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed
humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in
eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in
studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et
dicat, Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est, Ego dormio, et
cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non
impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego
dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus
(Psal. XLV, 1): quia sapientia scribae in tempore otii; et
qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII,
25). Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis
actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus .
4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum
otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait:
|
“Quae dico
vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis,
praedicate super tecta”
|
|
(Matth. X, 27). Vox ergo ejus pulsat
ad januam, et dicit:
|
“Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba
mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei
noctis guttis.”
|
|
Velut si diceret, Tu vacas, et contra me ostium
clausum est : tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate
refrigescit charitas multorum (Id. XXIV, 12). Nox quippe,
iniquitas est: ros vero ejus et guttae, hi sunt qui refrigescunt et
cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non
ametur Deus. Caput enim Christi Deus (I Cor. XI, 3). Sed
portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur:
nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem
sanctis otiosis, et clamat, Aperi mihi, de sanguine meo soror mea,
de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo
quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me.
Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine
aperiente? quomodo enim audient sine praedicante (Rom. X, 14)?
5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt
perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad haec
ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si
fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos
excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit
charitatis. Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis
indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet
Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Recipietur
quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt, rursus vestietur
carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed
tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter
inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus,
sancta moribus, sed jam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia,
Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae
Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad
corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt?
6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac
regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his
difficultatibus actionum peccare metuunt, Lavi, inquit, pedes meos;
quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic
perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit
in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore charitatis? Lavi pedes
meos; quomodo inquinabo eos? Quandoquidem lego, et audio, Nolite
multi magistri fieri, fratres, quoniam majus judicium sumitis: in
multis enim offendimus omnes (Jacobi. III, 1, 2). Lavi
pedes meos; quomodo inquinabo eos? Sed ecce surgo, et aperio.
Christe, lava eos, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non est
exstincta charitas nostra: quia et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12). Quando te audimus, exsultant tecum in
coelestibus ossa humiliata (Psal. L, 10). Sed quando te
praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si
reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes
nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus,
inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid
secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris
immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus
nostris, Deo placentibus orationibus vestris.
|
|