|
1. Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime nostis, quoniam
Joannes Baptista quanto praeclarior erat in natis mulierum, et quanto
humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi;
sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed judicis sui,
quem tanquam praeco praeibat. Itaque Prophetis praecedentibus
praenuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito
ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non
crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et praesens.
Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto
humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei,
crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnatorem suum.
2. Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis, numquid
deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus? Audistis modo
Psalmum: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit.
Siluit ut judicaretur, non silebit cum coeperit judicare. Non
diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus; nec
diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit?
Interroga Isaiam: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut
agnus coram eo qui se tonderet , fuit sine voce, sic non aperuit os
suum (Isai. LIII, 7). Veniet autem manifestus, et non
silebit. Quomodo manifestus? ignis ante eum praeibit, et in circuitu
ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Tempestas illa
tollere habet totam paleam de area, quae modo trituratur; et ignis
incendere quod tempestas abstulerit. Modo autem tacet: tacet
judicio, sed non tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi
volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae, quid
cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum? In his enim omnibus
Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut
non moneat. Veniet autem praeclarus in vindictam, et apparebit
omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et praesens
occultus erat, oportebat ut contemneretur. Nisi enim contemneretur,
non crucifigeretur: si non crucifigeretur, non funderet sanguinem,
quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus
est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis
apparuit.
3. Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam
sibi accendit unde videretur. Ipsa lucerna Joannes erat (Joan.
V, 35), de quo jam multa audivistis: et praesens lectio
Evangelii, verba Joannis continet, primo, quod praecipuum est,
confitentis quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia erat
in Joanne, ut posset credi Christus: et in eo probata est humilitas
ejus, quia dixit se non esse, cum posset credi esse. Ergo, Hoc est
testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis
sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis es?
Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia auctoritatis ejus,
quia ausus est baptizare. Et confessus est, et non negavit. Quid
confessus est? Et confessus est, Quia non sum ego Christus.
4. Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu? Noverant
enim quia praecessurus erat Elias Christum. Non enim alicui
incognitum erat nomen Christi apud Judaeos. Istum non putaverunt
esse Christum: non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent
venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tanquam in
humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat, jam quidem
praecisus de monte sine manibus: sicut dicit Daniel propheta, vidisse
se lapidem praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et
crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit
universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Videat ergo
Charitas vestra quod dico: Christus ante Judaeos jam praecisus erat
de monte. Montem regnum vult intelligi Judaeorum. Sed regnum
Judaeorum non impleverat universam faciem terrae. Inde praecisus est
ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus. Et quare sine
manibus? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum. Jam ergo
erat lapis ille praecisus sine manibus, ante oculos Judaeorum: sed
humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et
impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est
Ecclesia, qua implevit totam faciem terrae. Quia ergo nondum
creverat, offenderunt in illum tanquam in lapidem: et factum est in
eis quod scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum,
conquassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos
(Luc. XX, 18). Primo super humilem ceciderunt; excelsus
super illos venturus est: sed ut eos venturus excelsus conterat, primo
eos humilis quassavit. Offenderunt in eum, et quassati sunt; non
contriti, sed quassati: veniet excelsus, et conteret eos. Sed
ignoscendum est Judaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum
creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt? Jam de
quibus dicam cognoscitis. Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam,
non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus est
ille lapis dum cresceret. Caeci Judaei non viderunt humilem lapidem:
quanta caecitas est non videre montem?
5. Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt. Demonstrabatur illis
per lucernam. Nam primo ille, quo major nemo surrexerat in natis
mulierum, dixit, Non sum ego Christus. Dictumque illi est,
Numquid tu es Elias? Respondit, non sum. Christus enim praemittit
ante se Eliam: et dixit, Non sum, et fecit nobis quaestionem.
Timendum est enim ne minus intelligentes, contraria putent Joannem
dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Jesus
Christus in Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi
discipuli: Quomodo ergo dicunt Scribae, id est periti Legis, quia
Eliam oportet primum venire? Et ait Dominus: Elias jam venit, et
fecerunt ei quae voluerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes
Baptista (Matth. XVII, 10-13, et XI, 11-14).
Dominus Jesus Christus dixit, Elias jam venit, et ipse est
Joannes Baptista: Joannes autem interrogatus sic se confessus est
Eliam non esse, quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum
confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nec Eliam
se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis
judicis? Absit ut praeco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a
judice. Quare ergo ille, Non sum Elias: et Dominus, Ipse est
Elias? Quia in eo Dominus Jesus Christus praefigurare voluit
futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in spiritu Eliae erat
Joannes. Et quod erat Joannes ad primum adventum, hoc erit Elias
ad secundum adventum. Quomodo duo adventus judicis, sic duo
praecones. Judex quidem ipse, praecones autem duo: non duo judices.
Oportebat enim judicem primo venire judicandum. Misit ante se primum
praeconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu
Elias, quod in primo Joannes.
6. Namque intendat Charitas vestra quam verum dicam. Quando
conceptus est Joannes, vel potius quando natus est, Spiritus sanctus
hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit,
praecursor Altissimi, in spiritu et virtute Eliae (Luc. I,
17). Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Eliae. Quid
est, in spiritu et virtute Eliae? In eodem Spiritu sancto vice
Eliae. Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Joannes
primo adventui fuit. Recte ergo modo Joannes proprie respondit. Nam
Dominus figurate, Elias ipse est Joannes: iste autem, ut dixi,
proprie, Non sum ego Elias. Si figuram praecursionis advertas,
Joannes ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum, hoc ille
ad secundum erit. Si proprietatem personae interroges, Joannes
Joannes, Elias Elias; Dominus ergo ad praefigurationem recte,
Ipse est Elias: Joannes autem recte ad proprietatem, Non sum
Elias. Nec Joannes falsum, nec Dominus falsum: nec praeco
falsum, nec Judex falsum; sed si intelligas. Quis autem
intelliget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, et cognoverit
celsitudinem judicis. Nihil enim humilius ipso praecone. Fratres
mei, nullum tantum meritum Joannes habuit quam de ista humilitate,
quod cum posset fallere homines, et putari Christus, et haberi pro
Christo (tantae enim gratiae tantaeque excellentiae fuit), confessus
est tamen aperte, et dixit, Non sum ego Christus. Numquid tu
Elias es? Jam si diceret, Elias sum; ergo jam in secundo adventu
adveniens Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur.
Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias.
Sed observate humilem, ante quem venit Joannes, ne sentiatis
excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita
complevit: Ipse est Joannes Baptista qui venturus est. Ipsa
praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc
Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem Joannes
erat. Modo Joannes per proprietatem Joannes, per similitudinem
Elias est . Ambo praecones sibi dederunt similitudines suas, et
tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus judex, sive illo
praecone praecedente, sive illo.
7. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit:
Non. Et dixerunt ei: Propheta es tu? Et respondit? Non.
Dixerunt ergo ei: Quis es tu? ut responsum demus his qui miseruut
nos. Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto.
Isaias illud dixit (Isa., XL, 3) In Joanne prophetia ista
impleta est, Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis?
Dirigite viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Non vobis
videtur praeconis esse dicere, Exite, facite viam? Nisi quod praeco
Exite dicit: Joannes dicit, Venite. A judice repellit praeco, ad
judicem vocat Joannes. Imo vocat Joannes ad humilem, ne judex
sentiatur excelsus. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam
Domini, sicut dixit Isaias propheta. Non dixit, Ego sum
Joannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc
vocor, Vox clamantis in deserto, Dirigite viam Domino: ego sum
ipsa prophetia.
8. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis: id est, ex
principibus Judaeorum. Et interrogaverunt, et dixerunt ei: Quid
ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
Quasi audaciae videbatur esse baptizare, quasi, In qua persona?
Quaerimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse: quaerimus ne
forte praecursor illius sis, quia novimus ante Christi adventum
venturum esse Eliam; negas te esse: quaerimus ne forte aliquis multum
praeveniens praeco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem;
nec prophetam te esse dicis. Et non erat propheta Joannes: major
erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid
existis in desertum videre? Arundinem vento agitari. Utique, Non
vento agitari, subaudis; quia non hoc erat Joannes, quasi qui a
vento moveretur: qui enim a vento movetur, circumflatur omni spiritu
seductorio. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum?
Vestiebatur enim Joannes asperis, id est, tunica facta de pilis
cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non
ergo existis videre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis
videre? Prophetam? Ita dico vobis, major quam propheta hic
(Matth. XI, 7, 8, 9): quia prophetae longe ante
praenuntiaverunt, Joannes praesentem demonstrabat.
9. Quid ergo tu baptizas, si tu non es Christus, neque Elias,
neque propheta? Respondit eis Joannes, et dixit: Ego baptizo in
aqua; medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Humilis enim non
videbatur, et propterea lucerna accensa est. Videte quomodo dat
locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante
me factus est. Sicut jam diximus, id est, antepositus est mihi.
Cujus ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus.
Quantum se abjecit? Et ideo multum elevatus est; quoniam qui se
humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde debet videre
Sanctitas vestra, quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret,
Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari, qui
dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum
est, sanctum est. Ille dicit, Non ego, sed ille: illi dicunt,
Nos . Non est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenti ejus:
quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se
diceret, et sic diceret, Ille venit post me, qui ante me factus
est, cujus tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum
se humiliasset. Quando autem nec ad hoc dignum se dicit, vere plenus
Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum agnovit, et ex servo
amicus fieri meruit.
10. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes
baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Nemo sibi
arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Jam intendite ,
contra quos superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant nati
haeretici, et jam ostendebantur: contra illos clamabat tunc a fluvio,
contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit
ille? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An
non et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens? Omnes ex
illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens
David: Ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in
utero me aluit (Psal. L, 7). Solus ergo ille Agnus, qui non
sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est; quia non de
mortalitate conceptus est: nec eum in peccatis mater ejus in utero
aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et
fide suscepit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de
Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui
non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum
peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
11. Nostis quia quidam homines dicunt aliquando: Nos tollimus
peccata hominibus, qui sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui
baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus
peccato? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc
legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit
praesumptio hominibus in homines: non transmigret passer in montes, in
Domino confidat (Psal. X, 2); et si levat oculos in montes,
unde veniet auxilium ei, intelligat quia auxilium ejus a Domino, qui
fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Tantae
excellentiae Joannes, dicitur ei, Tu es Christus? Dicit, Non.
Tu es Elias? Dicit, Non. Tu es propheta? Dicit, Non. Quare
ergo baptizas? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic
est de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior
me erat. Post me venit, quia posterius natus est: ante me factus
est, quia praelatus est mihi: prior me erat, quia in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
12.
|
“Et ego nesciebam eum, dixit: sed ut manifestaretur
Israeli, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium
perhibuit Joannes, dicens, Quia vidi Spiritum de coelo descendentem
quasi columbam, et mansit super eum: et ego nesciebam eum, sed qui me
misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris
Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in
Spiritu sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est
Filius Dei.”
|
|
Intendat modicum Charitas vestra: Joannes quando
didicit Christum? Missus est enim ut baptizaret in aqua. Quaesitum
est quare? Ut manifestaretur Israeli, dixit. Quid profuit
baptismus Joannis? Fratres mei, si profuit aliquid, et modo
maneret, et baptizarentur homines baptismo Joannis; et sic venirent
ad baptismum Christi. Sed quid ait? Ut manifestaretur Israeli: id
est, ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, venit
baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Joannes, in aqua
poenitentiae parare viam Domino, non existens Dominus: at ubi
cognitus est Dominus, superfluo ei via parabatur; quia cognoscentibus
se ipse factus est via: itaque non duravit diu baptismus Joannis.
Sed quomodo demonstratus est Dominus? Humilis; ut ideo acciperet
baptisma Joannes, in quo baptizaretur ipse Dominus.
13. Et opus erat Domino baptizari? Et ego interrogans cito
respondeo: Opus erat Domino nasci? opus erat Domino crucifigi?
opus erat Domino mori? opus erat Domino sepeliri? Si ergo tantam
suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus? Et
quid profuit quia suscepit baptismum servi? Ut tu non dedignareris
suscipere baptismum Domini. Intendat Charitas vestra. Futuri erant
aliqui in Ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. Fit enim
aliquando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu,
valefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat,
distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte
doctrina salutari supra multos fideles. Timendum est huic ne dicat
apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittuntur: Quid
plus accepturus sum? Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli:
cogitans fideles aut conjugatos, aut forte idiotas, aut habentes et
possidentes res suas, quas ipse distribuit jam pauperibus, et meliorem
se esse arbitrans quam ille qui jam baptizatus est, dedignetur venire
ad Baptismum, dicens, Hoc sum accepturus quod habet ille et ille;
et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc
accipere quod acceperunt inferiores, quia jam videtur ipse sibi
melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad
salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua
non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam
invitaret. Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur,
venit ipse ad baptismum servi sui; et cum ipse non haberet quod ei
dimitteretur, nec quod in illo lavaretur, suscepit a servo baptismum;
et tanquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac
dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei possit salus venire, et
quasi dicens: Quantum te extendis? quantum extollis? quanta est
excellentia tua? quanta gratia tua? major potest esse quam mea? si
ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum? si ego suscepi
baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari?
14. Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex necessitate
alicujus vinculi peccati Dominus veniebat ad ipsum Joannem; sicut
dicunt alii evangelistae, cum ad illum veniret baptizandus Dominus,
ait ipse Joannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et
quid ei ipse respondit? Sine modo; impleatur omnis justitia
(Matth. III, 14, 15). Quid est, impleatur omnis
justitia? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro
hominibus? Quid est, impleatur omnis justitia? Impleatur omnis
humilitas. Quid ergo? non erat suscepturus baptismum a bono servo,
qui passionem suscepit a servis malis? Intendite ergo. Baptizato
Domino, si propterea baptizavit Joannes, ut in ejus baptismo
Dominus ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo
Joannis? Multi autem baptizati sunt baptismo Joannis; baptizatus
est Dominus baptismo Joannis, et cessavit baptismum Joannis: inde
jam missus est in carcerem Joannes; deinceps nemo baptizatus invenitur
illo baptismate. Si ergo propterea venit et Joannes baptizans, ut
Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo,
nos non dedignaremur suscipere a Domino; Dominum solum Joannes
baptizaret? Sed si solum Dominum Joannex baptizaret, non deessent
qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi: quasi
baptismate Joannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate
autem Christi genus humanum. Intendat Charitas vestra. Baptismate
Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis
terrarum, et baptizatur usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua
parte comparari Christo, cujus se Joannes dixit indignum solvere
corrigiam calceamenti? Si ergo ille Christus tantae excellentiae homo
Deus, solus baptizaretur baptismo Joannis, quid dicturi erant
homines? Qualem baptismum habuit Joannes? Magnum baptismum habuit,
ineffabile sacramentum: vide, quia solus Christus meruit baptizari
Joannis baptismo. Atque ita major videretur baptismus servi, quam
baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Joannis, ne
melior baptismus videretur Joannis quam Christi; baptizatus autem et
Dominus, ut Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur
alii servi suscipere baptismum Domini: ad hoc ergo missus erat
Joannes.
15. Sed noverat Christum, an non noverat? Si non noverat, quare
dicebat quando venit ad fluvium Christus: Ego a te debeo baptizari?
hoc est, Scio qui sis. Si ergo jam noverat, certe tunc cognovit
quando vidit columbam descendentem. Manifestum est quia columba non
descendit super Dominum, nisi posteaquam ascendit ab aqua baptismi.
Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt coeli, et vidit
super eum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et
antequam baptizaretur Dominus, dixit illi Joannes, Tu ad me venis?
ego a te debeo baptizari? ante, illum noverat, cui dixit, Tu ad me
venis? ego a te debeo baptizari? quomodo ergo dixit,
|
“Et ego
nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit,
Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem
super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto?”
|
|
Non parva
quaestio est, fratres mei. Si vidistis quaestionem, non parum
vidistis: superest ut ipsius solutionem Dominus det. Tamen illud
dico, si vidistis quaestionem, non est parum. Ecce positus est
Joannes ante oculos vestros, stans ad fluvium Joannes Baptista;
ecce venit Dominus adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi vocem
Joannis, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari; ecce jam
cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus
ascendit ab aqua, aperiuntur coeli, descendit Spiritus, modo illum
cognoscit Joannes: si modo illum cognoscit, quid dixit antea, Ego a
te debeo baptizari? Si autem non eum modo cognoscit, quia jam noverat
eum, quid est quod dixit,
|
“Non noveram eum; sed qui me misit
baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum
descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse est qui
baptizat in Spiritu sancto?”
|
|
16. Fratres, ista quaestio si hodie solvatur, gravat vos, non
dubito, quia jam multa dicta sunt. Sciatis autem talem istam
quaestionem esse, ut haec sola perimat partem Donati. Ad hoc dixi
Charitati vestrae, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo;
simul ut oretis pro nobis et vobis, ut et nobis det Dominus digna
loqui, et vos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini
differre. Sed hoc breviter dico interim, donec solvatur: interrogate
pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine
inimicitiis; et vobiscum quaerite, et alios interrogate, et dicite,
Hanc quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si
Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non
solvatur, putate me proposuisse quod me movet: moveor enim multum.
Dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari; tanquam Christo cognito.
Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat, Ego
a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est
ergo quod dicit, Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in
aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et
manentem super eum, sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu
sancto? Quid dicturi sumus? Quia non scimus quando venerit columba?
Ne forte ibi lateant , legantur alii evangelistae, qui planius illud
dixerunt: et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum
Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti sunt coeli,
et vidit Spiritum descendentem (Matth. III, 16, Marc. I,
10, et Luc. III, 21 et 22). Si jam baptizatum cognovit,
venienti ad baptisma quomodo dicit, Ego a te debeo baptizari? Hanc
vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum
tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequam a me audiatis,
alicui vestrum priori eam revelet. Tamen, fratres, hoc sciatis,
quia per istius quaestionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi
gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus
volantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt: omnino eorum ora
claudentur.
|
|