|
1. Jam illa verba Evangelii, ubi Dominus lavans pedes discipulis
suis, ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem nisi pedes
lavare, sed est mundus totus (Joan. XIII, 10), Dilectioni
vestrae, ut Dominus donare dignatus est, exposuimus: nunc quod
sequitur videamus. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes.
Hoc quid sit ne quaereremus, ipse Evangelista patefecit, adjungens:
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixi: Non
estis mundi omnes. Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia
transeamus.
2. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum
recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Nunc est
ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando
expavescenti, et dicenti, Non lavabis mihi pedes in aeternum,
responsum est ei, Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea
(Ibid. 8, 7). Ecce est ipsum postea; jam tempus est ut dicatur
quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse jam
dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam
expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi,
ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum
ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum
suorum: hujus ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens,
Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit.
3. Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene
dicitis; sum etenim. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe
quod dicitis. Homini praeceptum est, Non te laudet os tuum, sed
laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Periculosum est
enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super
omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec
potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non
illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit.
Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis
sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo
reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet;
quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque
adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero
dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam
secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur.
Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis:
nobis subjacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est
veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis
beneficium. Cujusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia
dixit,
|
“Cum omnis arrogantia odiosa est,
tum illa ingenii et
eloquentiae multo molestissima”
|
|
(Cic. in Q. Caecilium): et
tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur,
|
“Dicerem, inquit,
perfectam, si ita judicarem; nec in veritate crimen arrogantiae
pertimescerem”
|
|
(Id. in Oratore). Si igitur ille homo
eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo
arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est,
dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum
tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei
Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas,
sed particeps veritatis; ait libere et constanter, Et si voluero
gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico (II Cor.
XII, 6). Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae
superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et
ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator
sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non
timuit arrogantiam qui dixit, In Domino laudabitur anima mea
(Psal. XXXIII, 3); et in laude sua timeret arrogantiam
potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis
me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene
dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis,
etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt
discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa
unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo
lux occultat quod videns indicat?
4.
|
“Si ergo, inquit, ego lavi pedes vestros Dominus et
Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim
dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis.”
|
|
Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas.
Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te
Magister tuus et Dominus tuus, lavans pedes tuos. Didicimus,
fratres, humilitatem ab Excelso; faciamus invicem humiles, quod
humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis: et
faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere ipso visibili, cum se
invicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo hujus
humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Unde Apostolus
cum viduam bene meritam commendaret, Si hospitio, inquit, recepit,
si sanctorum pedes lavit (I Tim. V, 10). Et apud sanctos
ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde
faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum
trium virorum, Benedicite, sancti et humiles corde, Domino (Dan.
III, 87). Multo autem est melius, et sine controversia
verius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus,
facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus,
etiam in corde ipso vel excitatur, vel si jam inerat, confirmatur
ipsius humilitatis affectus.
5. Sed excepto isto morali intellectu, ita nos hujus dominici facti
altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes jam lotorum atque
mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus
in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in
apprehensione justitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod
subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in
coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quomodo ergo ad hunc
intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui
facti exposuit rationem dicens,
|
“Si ergo ego lavi vestros pedes
Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes.
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos
faciatis!”
|
|
Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a
delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse
admonitos in hujus dominici operis altitudine noverimus, ut confessi
invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat
pro nobis (Rom. VIII, 34). Audiamus Apostolum Jacobum hoc
ipsum evidentissime praecipientem et dicentem, Confitemini invicem
delicta vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Quia et ad
hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec
habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto
magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille
cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus
invicem, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur
in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit,
|
“Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos
faciatis;”
|
|
nisi quod apertissime dicit Apostolus,
|
“Donantes
vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et
Dominus donavit vobis, ita et vos”
|
|
(Coloss. III, 13)!
Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem
oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum
est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere:
illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare
per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc
est in terra solvimus, solvatur in coelo.
|
|