|
1. Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem,
|
“Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo, neque
apostolus major eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si
feceritis ea.”
|
|
Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes,
magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt
operosius disserenda ipso adjuvante disserere, si non in eis quae
manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset,
adjunxit,
|
“Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed
ut impleatur Scriptura, Qui manducat panem mecum, levabit super me
calcaneum suum.”
|
|
Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum
est de quo loquatur; Judas ille traditor ejus attingitur. Ergo ipsum
non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod
ergo dico, inquit, Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus
vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego
scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae
praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non
est, inquit, traditor Judas electus. Quid est ergo quod alio loco
dicit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est
(Joan. VI, 71)? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod
utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait,
Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim
quos ad societatem beatitudinis hujus elegerit. Non est ex eis iste
qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi
manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi
vitam, ille poenam.
|
“Qui enim manducat indigne”
|
|
ait Apostolus,
(I Cor. XI, 29).
inquit,
|
“dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis
quia ego sum:”
|
|
id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit,
ubi dictum est, Qui manducat mecum panem, levabit super me
calcaneum.
2. Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit
si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me
misit. Tantumne distare intelligi voluit inter eum quem mittit et
seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo
acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more
faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt,
statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad
vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt:
Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit, Qui
accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a
Patre, quamvis dixerit, Qui autem me accipit, accipit eum qui me
misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si
enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre,
quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum
sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit
ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius
ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et
apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis
ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc
vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta
apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae
praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam
Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum
Filium audite potius dicentem, Ego et Pater unum sumus (Joan.
X, 30). Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam
distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit,
ubi scalas vestras petra confregit.
3. Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi
sumus haec dominica verba, Qui accipit si quem misero, me accipit;
qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus
intelligere ideo dictum, Qui me accipit, accipit eum qui me misit,
quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex
eorumdem verborum regula, qua dictum est, Qui accipit si quem
misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus.
Posset quidem non inconvenienter et hoc intelligi, quoniam geminae est
ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam (Psal.
XVIII, 6): Verbum enim caro factum est (Joan. 1, 14),
hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri,
Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem
me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista
dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur,
mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est
unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo
attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si
autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac
sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae
sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et
ideo sermo iste, charissimi, velut ovium sanctarum cibus, si
sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter
ruminetur.
|
|