|
1. Non parva, fratres, ex Evangelio beati Joannis nobis
proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Jesus, turbatus est
spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia
unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Jesus, non carne, sed
spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me? Numquidnam
illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito
revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne
hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit
super me calcaneum? Nonne etiam jam superius dixerat, Et vos mundi
estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subjunxit, Sciebat enim
quisnam esset qui traderet eum (Joan. XIII, 18, 10,
11): quem jam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos
duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71)?
Quidest ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et
dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An
quia eum jam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed
discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse
traditor jam fuerat exiturus, ut Judaeos, quibus Dominus ab eo
traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum
proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus
animus? Tale quippe hoc est quod Jesus turbatus est spiritu, quale
etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam?
Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc (Id.
XII, 27). Sicut ergo tunc ejus anima turbata est hora
propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Juda atque venturo, et
propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu.
2. Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et
potestatem habens iterum sumendi eam (Id. X, 18). Turbatur tam
ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra
turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de
Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est
pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate
mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus
humilitatis militatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp.
III, 21), transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis
nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando
turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi
deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic
quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando
turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non
turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens.
3. Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere
perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi
(I Cor. I, 20.); et Dominus novit cogitationes hominum,
quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Turbetur plane
animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant
homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat
acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo:
timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a
Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se
regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas
perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant
eas justis de causis animi christiani, nec philosophorum Stoicorum,
vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum
vanitatem existimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem;
ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum,
desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum.
4. Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte
impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam
se habere dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23); si
illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est
quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem
vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte
imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia
nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum
nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum,
et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adjuvante solvamus:
nec quoniam scriptum est, Cum haec dixisset Jesus, turbatus est
spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse
convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth.
XXVI, 38.) Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando
suo traditore jam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo
redituro, Jesus turbatus est spiritu.
5. Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam
morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc
insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia
infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis
voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte
imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se
putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbeantur? Quantum
itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare
debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat?
Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est,
sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo
dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne
nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed
infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae
infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum
etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi
fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed
turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando
Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum
(Joan. XI, 33), ut hoc intelligatur et ubi non scriptum
legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe
humanum, quando oportuisse judicavit, in seipso potestate commovit,
qui hominem totum potestate suscepit.
|
|