|
1. Intendamus mentis obtutum, et adjuvante Domino, Deum
requiramus. Divini cantici vox est, Quaerite Deum, et vivet anima
vestra (Psal. LXVIII, 33). Quaeramus inveniendum,
quaeramus inventum. Ut inveniendus quaeratur, occultus est; ut
inventus quaeratur, immensus est. Unde alibi dicitur, Quaerite
faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Satiat enim quaerentem in
quantum capit; et invenientem capaciorem facit ut rursus quaerat
impleri , ubi plus capere coeperit. Non ergo ita dictum est,
Quaerite faciem ejus semper, quemadmodum de quibusdam. Semper
discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes (II Tim.
III, 7); sed potius sicut ille ait, Cum consummaverit homo,
tunc incipit (Eccli. XVIII, 6): donec ad illam vitam
veniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita
perfecti erimus, ut jam non proficiamus. Tunc enim ostendetur nobis
quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus, et fructus
inventionis non sit finis inquisitionis. Neque enim propterea non
semper, quia hic tantum; sed ideo hic semper dicimus esse quaerendum,
ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum. Nam et de quibus
dictum est, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam
pervenientes; hic sunt utique semper discentes; cum vero de hac vita
exierint, jam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem
recipientes. Sic enim dictum est, Semper discentes, et ad veritatis
scientiam nunquam pervenientes; tanquam diceretur, Semper
ambulantes, et ad viam nunquam pervenientes. Nos autem semper
ambulemus in via, donec eo veniamus quo ducit via; nusquam in ea
remaneamus, donec perducat ubi maneamus: atque ita, et quaerendo
tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus, et ad id quod restat
quaerendo et inveniendo transimus, quo usque ibi fiat finis quaerendi,
ubi perfectioni non superest intentio proficiendi. Haec praelocutio,
dilectissimi, intentam fecerit Charitatem vestram ad istum Domini
sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem: profundus est
enim, et utique ubi multum laboraturus est disputator, non remissus
debet esse auditor.
2. Quid ergo ait Dominus posteaquam Judas exiit, ut citius faceret
quod erat facturus, hoc est, Dominum traditurus? Quid ait dies,
cum exisset nox? Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc,
inquit, clarificatus est Filius hominis. Quare nunc? Numquid quia
exiit qui tradat, quia imminent qui teneant et occident? Itane nunc
clarificatus est, quia prope est ut humilietur amplius: cui jam
impendet ut alligetur, ut judicetur, ut condemnetur, ut irrideatur,
ut crucifigatur, ut interimatur? Haeccine est clarificatio, an
potius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, ait tamen de illo
iste Joannes, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum erat
glorificatus (Joan. VII, 39)? Tunc ergo nondum erat
glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum
mortuis propinquaret? nondum erat glorificatus faciens divina, et
glorificatus est passurus humana? Mirum, si hoc Deus ille magister
significabat et docebat his verbis. Altius est perscrutandum
Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et
iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tanquam
passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum
aliquid. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus; exiit filius
perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe
exierat, propter quem dictum erat eis, Et vos mundi estis, sed non
omnes (Id. XIII, 10). Exeunte itaque immundo, omnes mundi
remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum
victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi
remanebit immundus; cum zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt
sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Hoc
futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans,
discedente Juda tanquam zizaniis separatis, remanentibus tanquam
tritico Apostolis sanctis, Nunc, inquit, clarificatus est Filius
hominis: tanquam diceret, Ecce in illa mea clarificatione quod erit,
ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est
dictum, Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum
est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est
dictum, Petra significabat Christum; sed, Petra erat Christus
(I Cor. X, 4). Nec dictum est, Bonum semen significabat
filios regni, aut, zizania significabant filios maligni, sed dictum
est, Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni
(Matth. XIII, 38). Sicut ergo solet loqui Scriptura, res
significantes tanquam illas quae significantur appellans; ita locutus
est Dominus dicens, Nunc clarificatus est Filius hominis:
posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis,
significata est glorificatio ejus, quando separatis iniquis manebit in
aeternitate cum sanctis.
3. Cum autem dixisset, Nunc clarificatus est Filius hominis;
adjunxit, Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa est enim
clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non
ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se
clarificat. Denique tanquam ista exponens, adjungit, et dicit: Si
Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso.
Hoc est, Si Deus clarificatus est in eo, quia non venit facere
voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum; et Deus
clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius
hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali
aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum.
Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed
continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim
clarificatio, de qua Evangelista jam dixerat, quod paulo ante
commemoravi, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo novo modo
in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus,
quia Jesus nondum fuerat clarificatus: id est, nondum fuerat
mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis
infirmitas commutata . Potest et de ista clarificatione dictum
videri, Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non
ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere
credatur, tanquam fuerit factum quod erat tam proxime jam futurum.
Hodie Dilectioni vestrae ista suffecerint; cum donaverit Dominus,
de consequentibus disseremus.
|
|