|
1. Advertenda est, charissimi, dominicorum verborum ordinata
connexio. Cum enim superius dixisset, posteaquam Judas egressus
est, et ab illa sanctorum etiam corporali conversatione sejunctus est,
Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in
eo: quod sive futurum regnum significans dixit, quando mali
separabuntur a bonis, sive quod ejus resurrectio tunc futura esset, id
est, differenda non esset, sicut in finem saeculi nostra differtur:
ac deinde addidisset, Si Deus clarificatus est in eo, et Deus
clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum, quod sine
ulla ambiguitate de sua resurrectione continuo futura testatus est:
adjecit, atque ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne
putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis
conjungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est; Adhuc
modicum, inquit, vobiscum sum: tanquam diceret, Continuo quidem
resurrectione clarificabor; non tamen continuo ascensurus in coelum,
sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus
Apostolorum, fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies
intrans et exiens, manducans et bibens (Act. I, 3): non quidem
habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis
insinuans veritatem, quae cibandi ac potandi jam non habebat
necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit
dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum, an aliquid aliud? Potest enim
et sic intelligi, Adhuc modicum vobiscum sum, Adhuc, sicut vos, in
hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque
resurgeret: quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus,
ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae; sed non
cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
2. Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua
item dicit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi
(Matth. XXVIII, 20). Hoc certe non est, Adhuc modicum
vobiscum sum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi.
Aut si et hoc modicum est (volat enim aetas, et in oculis Dei mille
anni sicut dies unus, aut sicut vigilia in nocte [Psal.
LXXXIX, 4], non tamen hoc significare voluisse credendus est
nunc, quandoquidem secutus adjunxit, Quaeretis me, et sicut dixi
Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc
modicum quo vobiscum sum, Quaeretis me, et quo ego vado, vos non
potestis venire. Numquid post consummationem saeculi, quo ipse
vadit, venire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoc
ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint
mecum (Joan. XVII, 24)? Non ergo de illa sua cum suis
praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc
locutus est, ubi ait, Adhuc modicum vobiscum sum: sed vel de
infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut
de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad
ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat.
3. Ne cui autem videatur abhorrere iste sensus a vero, quo dicimus
Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad
passionem fuit, significare potuisse dicendo, Adhuc modicum vobiscum
sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem verba ejus
attendat, ubi ait, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum
(Luc. XXIV, 44): quasi tunc non erat cum ipsis simul
assistentibus, videntibus, tangentibus, colloquentibus. Quid est
ergo, cum adhuc essem vobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne
mortali, in qua estis et vos? Tunc enim quidem in eadem carne
resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat.
Quapropter sicut ibi jam immortalitate carnis indutus veraciter ait,
cum adhuc essem vobiscum; ubi nihil aliud intelligere possumus, nisi,
cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum: ita et hic non absurde
dixisse intelligitur, Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret,
adhuc modicum sicut vos estis, mortalis sum ego. Ergo sequentia
videamus.
4. Quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non
potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, modo non potestis.
Judaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Isti itaque venire
non poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea: nam hoc apostolo
Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille, Domine,
quo vadis? respondit ei, Quo ego vado, non potes me modo sequi;
sequeris autem postea (Joan. XIII, 36). Sed hoc quid sit,
non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant
discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem:
homini nato quod invenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus;
quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit
in ea facilior vita quam mors? Non igitur adhuc minus idonei erant
sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad
vitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a
mortuis jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur (Rom.
VI, 9). Moriturum quippe Dominum pro justitia quomodo jam
fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad
immortalitatem carnis, quomodo jam fuerant secuturi, quandolibet
morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iturum Dominum ad
sinum Patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum venisset ad
eos, quomodo jam fuerant secuturi; cum esse nemo possit in illa
felicitate nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonei
esse possint pergere quo ille antecedebat, Mandatum, inquit, novum
do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Hi sunt
gressus quibus sequendus est Christus: sed de his sermo uberior in
aliud tempus est differendus.
|
|