|
1. Dominus Jesus mandatum novum se discipulis suis dare testatur,
ut diligant invicem: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis
invicem. Nonne jam erat hoc mandatum in antiqua Dei lege, ubi
scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit.
XIX, 18)? Cur ergo novum appellatur a Domino, quod tam vetus
esse convincitur? An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere
induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius
obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali
dilectione distingueret, addidit, sicut dilexi vos. Nam diligunt
invicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter
se homines necessitudo humana devinxerit: ut taceamus de dilectione
culpabili atque damnabili, qua diligunt invicem adulteri et adulterae,
scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo,
sed humanae vitae noxia turpitudo conjungit. Mandatum ergo novum dedit
nobis Christus, ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos.
Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes
Testamenti Novi, cantatores cantici novi. Haec dilectio, fratres
charissimi, antiquos etiam tunc justos, tunc Patriarchas et
Prophetas, sicut postea beatos Apostolos innovavit: ipsa et nunc
innovat gentes, et ex universo genere humano quod diffunditur toto orbe
terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae Filii
Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum, Quae
est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5, sec.
LXX)? utique dealbata, quia innovata; unde nisi mandato novo?
Propter quod pro invicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur
unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum
membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 25, 26).
Audiunt enim, atque custodiunt, Mandatum novum do vobis, ut vos
invicem diligatis: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se
diligunt homines, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt,
quoniam dii sunt et filii Altissimi omnes, ut sint Filio ejus unico
fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos,
perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis
desiderium eorum (Psal. CII, 5). Tunc enim aliquid desiderio
non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit (I Cor. XV,
28). Talis finis non habet finem. Nemo ibi moritur, quo nemo
pervenit, nisi huic saeculo moriatur, non morte omnium, qua corpus ab
anima deseritur; sed morte electorum, qua etiam cum in carne mortali
adhuc manetur, cor sursum ponitur. De quali morte dicebat
Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo (Coloss. III, 3). Hinc fortasse dictum est,
Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Hac enim
dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore constituti moriamur
huic saeculo, et vita nostra abscondatur cum Christo in Deo: imo
ipsa dilectio est mors nostra saeculo, et vita cum Deo. Si enim mors
est quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo
amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio. Quid ea
validius, qua vincitur mundus?
2. Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus,
Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, illud majus
praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum
Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente: tanquam
enim hoc praetermisso videtur dictum, ut diligatis invicem, velut hoc
ad illud alterum non pertineat, quo dictum est, Diliges proximum tuum
tanquam teipsum. In his enim duobus praeceptis, inquit, tota Lex
pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sed bene
intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit
Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et
qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi
Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam
distinguendo addidit Dominus, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum
dilexit in nobis? Non quod habebamus, sed ut haberemus: ut perducat
nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic
etiam medicus recte dicitur aegros diligere: et quid in eis nisi
salutem diligit, quam cupit utique revocare, non morbum, quem venit
expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus,
invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc
dilectionem nobis donat ipse qui ait, Sicut dilexi vos, ut et vos
diligatis invicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus
invicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione
constringamur inter nos, et tam dulci vinculo connexis membris corpus
tanti capitis simus.
3. In hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si
dilectionem habueritis in invicem: tanquam diceret, Alia munera mea
habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum,
rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est;
verum etiam linguas, Sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem,
distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut
ardeant: sed quoniam charitatem non habent, ut cymbala concrepant,
nihil sunt, nihil illis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non
ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere possunt etiam
non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli
estis, si dilectionem habueritis in invicem. O sponsa Christi
pulchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super
fratruelem tuum! quoniam cujus lumine illustraris ut candeas, ejus
adjutorio fulciris ne cadas: o quam bene cantatur tibi in illo Cantico
canticorum velut epithalamio tuo, Quia charitas in deliciis tuis
(Cant. VII, 6, sec. LXX)! Ipsa non comperdit cum impiis
animam tuam; ipsa discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et
in deliciis tuis est. Quam mirandi generis mors est, cui parum fuit
non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis! Sed hic jam iste
sermo claudatur: ab alio exordio tractanda sunt quae sequuntur.
|
|