|
1. Cum Dominus Jesus sanctam dilectionem qua se invicem
diligerent, discipulis commendaret, Dicit ei Simon Petrus:
Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et
Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus,
qui ejus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo
ego vado, non potes me modo sequi: tanquam diceret, Propter quod
interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes
modo: dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non
tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque
dicendo, Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te
suo spiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes
modo: noli dejici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid
dicit? Quare te non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam.
Quid in animo ejus esset cupiditatis, videbat; quid virium, non
videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed inspiciebat
valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat: qui
nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi
assumpserat Petrus intuendo quid vellet, ignorando quid posset?
quantum sibi assumpserat, ut cum venisset Dominus animam suam ponere
pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre
confideret: et nondum pro se posita anima Christi, animam suam
polliceretur se positurum esse pro Christo? Respondit ergo Jesus,
Animam tuam pro me pones? Itane facies pro me, quod nondum ego pro
te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes?
Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi
quid sis: Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me
neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te
parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam
tuam. Qui te jam putas mori posse pro me, prius vive pro te: nam
timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Quanta enim
vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum.
2. An apostolus Petrus, sicut eum quidam favore perverso excusare
nituntur (Ambros. in Luc. XXII), Christum non negavit, quia
interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii
evangelistae contestantur expressius? Quasi vero qui hominem Christum
negat, non Christum negat; et hoc in eo negat quod factus est propter
nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ita confitetur Christum
Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus; quia
secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum,
non reconciliatur per mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).
Qui negat hominem Christum, non justificatur; quia sicut per
inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et
per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V,
19). Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem
vitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Per quid autem caput
est Ecclesiae, nisi per hominem, quod Verbum caro factum est? id
est, Dei Patris Unigenitus Deus homo factus est. Quomodo est
igitur in corpore Christi, qui negat hominem Christum? Qui enim
caput negat, quomodo est membrum? Sed quid multis immorer, cum ipse
Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non enim
ait, Non cantabit gallus donec hominem neges; aut, sicut loqui
familiariore cum hominibus dignatione consuevit, Non cantabit gallus
donec Filium hominis ter neges: sed ait, donec me ter neges. Quid
est, me, nisi quod erat? et quid nisi Christus erat? Quidquid ergo
ejus negavit, ipsum negavit, Christum negavit, Dominum Deum suum
negavit. Quia et ille condiscipulus ejus Thomas, quando exclamavit,
Dominus meus et Deus meus, non Verbum, sed carnem tetigit; non
incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus
contrectavit (Joan. XX, 27, 28). Hominem itaque tetigit,
et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus
negavit; quod iste exclamavit, hoc Petrus offendit. Non cantabit
gallus, donec ter me neges. Dicas licet, Nescio hominem; dicas
licet, Homo, nescio quid dicis; dicas licet, Non sum ex discipulis
ejus (Matth. XXVI, 34, 69-74, et Luc. XXII,
55-60): me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus
hoc dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum
negavit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum
agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet veritas. Agnovit quippe
peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit; et quantum mali
Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos
redarguit defensores, et unde eos convincat, producit lacrymas
testes. Neque nos cum ista dicimus, primum Apostolorum accusare
delectat: sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de
humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem
salvatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam
praesumere debere, in ipso primo Apostolorum demonstraret exemplo?
In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen
pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam
putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est
negando, et revixit plorando: sed mortuus est, quia superbe ipse
praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit.
|
|