|
1. Erigenda est nobis, fratres, ad Deum major intentio, ut verba
sancti Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente
capere utcumque possimus. Ait enim Dominus Jesus: Non turbetur cor
vestrum. Credite in Deum, et in me credite. Ne mortem tanquam
homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum
esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite.
Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere
debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus.
Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse
aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei
amittens, sed formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7).
Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum,
suscitabit illam forma Dei.
2. Sed quid est quod sequitur, In domo Patris mei mansiones multae
sunt, nisi quia et sibi metuebant? Unde audire debuerunt, Non
turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum
esset fidentiori atque promptiori, Non cantabit gallus donec ter me
neges (Joan. XIII, 38)? Tanquam ergo essent ab illo
perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt, In domo Patris mei
mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare
vobis locum; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post
pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia
etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio
justior, alius alio sanctior; in domo Patris mansiones multae sunt;
nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque
accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus,
quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea jubet dari omnibus,
non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt (Matth.
XX, 9): quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius
alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate
mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna
significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria
lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in
gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tanquam stellae sancti diversas
mansiones diversae claritatis , tanquam in coelo, sortiuntur in
regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita
Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 41, 42, 28), ut
quoniam Deus Charitas est (I Joan. IV, 8), per charitatem
fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque
etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit
itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus
unitas charitatis.
3. Proinde respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum
multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi
maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt,
quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non
est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem
stulti homines, et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi
essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cujuslibet
Apostolorum, sed cujuscumque parvuli baptizati a regno coelorum
separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris
inde separatis? Non enim ait Dominus, In universo mundo, aut, in
universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones
multae sunt; sed, In domo, inquit, Patris mei mansiones multae
sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum
non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1)? Nonne
ista est domus de qua cantamus Domino, Beati qui habitant in domo
tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5)? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sed domum
ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster, qui es
in coelis (Matth. VI, 9), a regno separare coelorum, aut eam
sic dividere audebitis, ut aliquae mansiones ejus sint in regno
coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui
volunt habitare in regno coelorum, in hac stultitia velint habitare
vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non
sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in
regno.
4. Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum
venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et
quo ego vado scitis, et viam scitis. O Domine Jesu, quomodo vadis
parare locum, si jam multae mansiones sunt in domo Patris tui, ubi
tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum
venis qui non recedis? Ista, charissimi, si breviter explicare
conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique
non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc
debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro
largiente reddamus.
|
|