|
1. Sicut Dominus voluit, ad diem promissionis nostrae pervenimus:
praestabit etiam hoc, ut ad ipsius promissionis redditionem pervenire
possimus. Tunc enim ea quae dicimus, et nobis et vobis si utilia
sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut
ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, Qui loquitur mendacium,
de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Nemo habet de suo, nisi
mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque
justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex
eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim
consolati, ne deficiamus in via, venire ad ejus requiem satietatemque
possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui
loquitur veritatem, de Deo loquitur. Verax Joannes, veritas
Christus; verax Joannes, sed omnis verax a veritate verax est: si
ergo verax est Joannes, et verax esse homo non potest, nisi a
veritate; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit, Ego sum veritas
(Id. XIV, 6)? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra
veracem, aut verax contra veritatem. Veracem veritas misit; et ideo
verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Joannem
miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit,
Pater facit: et quod Pater cum Christo facit, Christus facit.
Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid
Filius sine Patre: inseparabilis charitas, inseparabilis unitas,
inseparabilis majestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba
quae ipse posuit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quis
ergo misit Joannem? Si dicamus, Pater, verum dicimus; si
dicamus, Filius, verum dicimus: manifestius autem ut dicamus,
Pater et Filius. Quem misit autem Pater et Filius, unus Deus
misit; quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo
nesciebat eum a quo missus est? Dixit enim, Ego nesciebam eum; sed
qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Interrogo Joannem,
Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? Super quem videris
Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse
est qui baptizat in Spiritu sancto. Hoc tibi, o Joannes, dixit qui
te misit? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit? Forte Pater.
Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius: si Pater sine Filio
te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia
veritatem loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine
Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te
misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras
in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit, Super
quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super
eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.
2. Hoc audivit Joannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut
plenius nosset quem jam noverat? Si enim omni ex parte non nosset,
non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret, Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14)? noverat
ergo. Quando autem columba descendit? Jam baptizato Domino, et ab
aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit, Super quem
videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum,
ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed
columba descendente cognovit eum; columba vero tunc descendit, quando
Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Joannes Dominum,
quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia
Joannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat
Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat
verax agnoscens, qui dicit, Tu ad me venis baptizari, et ego a te
debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax
est cum dicit, Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in
aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem
sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in
Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non
noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat.
Nostrum est ergo quaerere quid in eo Joannes nondum noverat, et per
columbam didicit.
3. Quare missus est Joannes baptizans? Jam memini me quantum potui
dixisse Charitati vestrae. Si enim baptismus Joannis necessarius
erat saluti nostrae; et modo debuit exerceri. Non enim modo non
salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus
erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus:
si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis
salus est. Sed quare missus est Joannes baptizans? Quia oportebat
baptizari Christum. Quare oportebat baptizari Christum? Quare
oportuit nasci Christum? quare oportuit crucifigi Christum ? Si
enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus
ipsam humilitatis viam; in omnibus ab eo implenda erat humilitas.
Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut cognoscerent
servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando
ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat
hoc Joanni, ut ipsius baptismus diceretur.
4. Hoc attendat, et distinguat, et noverit Charitas vestra.
Baptismus quem accepit Joannes, baptismus Joannis dictus est: solus
tale donum accepit: nullus ante illum justorum, nullus post illum, ut
acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur . Accepit
quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur,
mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Jesu
Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea
baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Joanne,
quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est, Omnia
per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): si omnia per ipsum, et
Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus.
Intendat Charitas vestra, Quomodo creavit Mariam, et creatus est
per Mariam; sic dedit baptismum Joanni, et baptizatus est a
Joanne.
5. Ad hoc ergo accepit baptismum a Joanne, ut accipiens quod
inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur
inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Joanne, si ad
hoc missus erat Joannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet
viam Domino, id est ipsi Christo? Et hoc jam diximus; sed
commemoramus, quia necessarium est praesenti quaestioni. Si solus
Dominus noster Jesus Christus baptizatus esset baptismate Joannis:
tenete quod dicimus; non tantum valeat saeculum, ut deleat e cordibus
vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spinae
curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis: quare enim cogimur
eadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus?
si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Joannis, non deessent
qui sic eum haberent, ut putarent baptismum Joannis majorem esse,
quam est baptismus Christi. Dicerent enim: Usque adeo illud
baptisma majus est, ut solus Christus eo baptizari meruisset. Ergo
ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam
salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed
propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a Joanne
Christus, praeponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii
baptizari a Joanne. Sed qui baptizati sunt a Joanne, non eis
suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christi; quia non baptismus
Christi erat baptismus Joannis. Qui accipiunt baptismum Christi,
baptismum Joannis non quaerunt: qui acceperunt baptismum Joannis,
baptismum Christi quaesierunt. Ergo Christo suffecit baptismus
Joannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius?
Illi enim nullus baptismus erat necessarius; sed ad hortandos nos ad
baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne praeponeretur
baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate
conservi. Sed qu baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut
baptizarentur baptismate Domini: qui autem baptizantur baptismate
Domini, non opus habent baptismate conservi.
6. Quoniam ergo acceperat Joannes baptismum, qui proprie Joannis
diceretur; Dominus autem Jesus Christus noluit baptismum suum alicui
dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse
Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus
baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant,
Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per
ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est,
qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est ille per cujus
ministerium datur. Talis erat baptismus Joannis, qualis Joannes:
baptismus justus tanquam justi, tamen hominis; sed qui acceperat a
Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire
judicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiae illius,
Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Isai. XL, 3).
Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini
divinum, quia Dominus Deus.
7. Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare
potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua,
et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo
servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam
vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo
spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo
servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret
homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis
crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I,
13)? Baptizavit ergo Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa
potestas: baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite. Et
potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc
potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot
essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma
Joannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic
baptisma Jacobi, baptisma Thomae, Matthaei, Bartholomaei: illud
enim baptisma Joannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et
dicit: Proba nobis quia illud baptisma Joannis dictum est.
Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Judaeos,
Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus (Matth.
XXI, 25)? Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi
qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus
baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus
baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit, Baptizavi autem et
Stephanae domum (I Cor. I, 16): sed tanquam minister. Ideo
si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum
homines non norunt, et Deus cum novit: permittit Deus baptizari per
eum, qui sibi tenuit potestatem.
8. Hoc autem Joannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat,
noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat: et confessus est
quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat.
Sed quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui
potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem
servum: sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive
baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui
baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi
potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat
Joannes, et hoc didicit per columbam: Dominum enim noverat, sed eum
baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum,
nondum noverat; secundum hoc dixit, Et ego nesciebam eum. Et ut
noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me
baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum
descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid
ipse est? Dominus. Sed jam noverat Dominum. Ergo putate huc usque
dixisse Joannem, Ego non noveram eum; sed qui me misit baptizare in
aqua, ipse mihi dixit. Quaerimus quid dixerit? Sequitur, Super
quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super
eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris
Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse
est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me
misit? Quia ipse erat Dominus? Jam noveram a quo missus eram: jam
noveram eum cui dixi, Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo
baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem
baptizari, non ut a me ipse baptizaretur: et tunc mihi dixit, Sine
modo; impleatur omnis justitia (Matth. III, 14, 15); pati
veni, baptizari non venio? impleatur omnis justitia, ait mihi Deus
meus; impleatur omnis justitia, doceam plenam humilitatem: novi
superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori
gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari,
illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis,
sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores
acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad
baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi.
9. Jam ergo hoc noverat Joannes, et noverat Dominum. Quid ergo
docuit columba? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum
sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait, Super quem
videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super
eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc
jam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam
potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut
omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed
Domino? numquid hoc jam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mihi
dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tanquam columbam, et
manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non
ait, Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse
est Deus; non ait, ipse est Jesus; non ait, ipse est qui natus est
de virgine Maria, posterior te, prior te: non ait hoc; jam enim hoc
noverat Joannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi
ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive praesentem in terra,
sive absentem corpore in coelo et praesentem majestate, sibi retenturum
Baptismi potestatem: ne Paulus diceret, Baptismus meus; ne Petrus
diceret, Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces
Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit, Baptismus meus. Quamvis
unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse, Evangelium
meum: non invenis dixisse, Baptisma meum.
10. Hoc ergo didicit Joannes, fratres mei. Quod didicit Joannes
per columbam, discamus et nos. Non enim columba Joannem docuit, et
Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est, Una est columba mea
(Cant. VI, 8). Columba doceat columbam; noverit columba quod
Joannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbae
descendit. Hoc autem quod discebat Joannes in columba, quare in
columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte
oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba,
fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguae,
dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est;
nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum
est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere.
11. Discit Joannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum
non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum.
Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a
Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a
Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non
exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem.
Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te
impedit malitiosus praeco, si est benevolus judex? Joannes didicit
per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi
dixit, inquit, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam
columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu
sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt,
Nos baptizamus . Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui
baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est; et
tu ejus potestate putas te baptizari, cujus ministerio baptizaris? Si
hoc putas, nondum es in corpore columbae; et si non es in corpore
columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim
maxime per columbam designatur.
12. Quare per simplicitatem columbae didicit Joannes, quia hic est
qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbae non
erant qui Ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, milvi erant.
Non laniat columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de
persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi
persecutiones, cum essent flagella Domini manifeste dantis disciplinam
ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognoverint, seque
correxerint. Illi vere persequuntur Ecclesiam, qui dolis
persequuntur; illi gravius cor feriunt, qui linguae gladio feriunt;
illi acerbius sanguinem fundunt, qui Christum, quantum in ipsis est,
in homine occidunt. Perterriti videntur quasi judicio potestatum.
Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time
potestatem: Non enim frustra gladium portat, dicit Apostolus
(Rom. XIII, 4). Tuum gladium noli educere, quo percutis
Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te
persecutus est imperator? Carnem persecutus est; tu in christiano
spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni
parcunt: quotquot potuerunt caedendo necaverunt; nec suis nec alienis
pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia
legitima est: invidiose facit, qui jure facit: sine invidia facit,
qui praeter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei,
quid habeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod
christianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod
christianus, quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad
imaginem Dei, a quo homo factus est ad imaginem Dei, (Col.
III, 10): quod autem homo, posset et malus, posset et
paganus, posset et idololatra. Hoc tu persequeris in christiano,
quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim
temporaliter secundum spiritum vitae, quo corpus animatur; vivit autem
ad aeternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino: hoc illi vis
tollere, quod accepit a Domino; hoc illi vis tollere unde vivit.
Latrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus
habeant, et illi nihil habeant: tu et tollis huic, et apud te non
erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc
faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas
animas non habent.
13. Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis
rebaptizare? Dare non potes quod jam habet, sed facis negare quod
habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiae?
Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiae, ignes
admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur, Non sum
christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo
dicat, Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat
flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille
occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es?
Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est,
Habeo. Interrogas, Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu
habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis
dare, haerere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non
potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic,
inquit, primo, Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero, Non habeo,
mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non
habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit.
Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis
ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit
tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis
fuerit minister, videro quis fuerit praeco; de officiali non disputo,
judicem attendo: et forte quod objicis officiali, mentiris: sed nolo
discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si
exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare
non potuisse : sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose coepero
defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus
innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo
accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille
episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A
Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba
quam vidit Joannes. O milve male, non me dilanias a visceribus
columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc
novi. Tu mihi dicis, Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit;
per columbam mihi et tibi dicitur, Hic est qui baptizat: cui credo,
milvo, an columbae?
14. Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua
confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisaei, qui cum
interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret: Interrogabo et
ego vos, inquit, istum sermonem, Dicite mihi, Baptisma Joannis
unde est? de coelo an ex hominibus? Et illi qui praeparabant jaculari
dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt volvere apud semetipsos,
et dicere, Si dixerimus quia de coelo est, dicturus est nobis,
Quare non credidistis ei? Joannes enim dixerat de Domino, Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29).
Quid ergo quaeritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate
Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis
Joanni, qui dixit, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum
mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Joannes de Domino, dixerunt
apud se, Si dixerimus quia de coelo est baptismus Joannis, dicet
nobis, Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus
est, lapidabimur a populo; quia prophetam habent Joannem. Hinc
timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebrae
tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. Quid enim
responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et
Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio
(Matth. XXI, 23-27). Et confusi sunt primi inimici.
Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Joannes. Probamus quia
lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna
ardens et lucens (Joan. V, 35). Probamus quia et de ipso
confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam
Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI,
17, 18).
15. Adhuc in hujus vitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus:
teneamus et nos lucernam Joannem, confundamus et inde inimicos
Christi; imo ipse confundat inimicos suos per lucernam suam.
Interrogemus et nos quod Dominus Judaeos, interrogemus et dicamus,
Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Quid dicturi
sunt, videte, si non et ipsi tanquam inimici de lucerna confunduntur.
Quid dicturi sunt? Si dixerint, Ex hominibus; et ipsi sui eos
lapidabunt: si autem dixerint, De coelo; dicamus eis, Quare ergo
non credidistis ei? Dicunt fortasse, Credimus ei. Quomodo ergo
dicitis quia vos baptizatis, et Joannes dicit, Hic est qui
baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti judicis justos oportet
esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia
justos oportet esse tanti judicis ministros: sint ministri justi, si
volunt; si autem noluerint esse justi qui cathedram Moysi sedent ,
securum me fecit magister meus, de quo Spiritus ejus dixit, Hic est
qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribae, inquit, et
Pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 2, 3). Si fuerit minister justus, computo illum cum
Paulo, cumputo illum cum Petro; cum istis computo justos ministros:
quia vere justi ministri gloriam suam non quaerunt; ministri enim
sunt, pro judicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt: ergo
computo cum Paulo justum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego
plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus
(I Cor. III, 6, 7). Qui vero fuerit superbus minister,
cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per
illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem
terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non
potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas
; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum
affert. Spiritualis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab
illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non
inquinatur. Sint plane ministri justi, et gloriam suam non quaerant,
sed illius cujus ministri sunt: non dicant, Baptisma meum est; quia
non est ipsorum. Attendant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat
Spiritu sancto; et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus: sed
quatenus habebat? Ipse dixit, Parate viam Domino (Joan. I,
23). Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non
jam opus erat baptismate Joannis, quo pararetur via Domino.
16. Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum
est. Antequam enim bene ista quaestio tractaretur in Ecclesia
catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni : sed quia de
membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod
dixit Apostolus, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus
revelabit (Philipp. III, 15). Unde isti qui se
separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce
post Joannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? Quia
quidam qui habebant baptisma Joannis, jussi sunt a Paulo baptizari
(Act. XIX, 3-5): non enim habebant baptisma Christi. Quid
ergo exaggeras meritum Joannis, et quasi abjicis infelicitatem
haereticorum? Et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos: sed
haeretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit
Joannes.
17. Recurro ad Joannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic
enim melior Joannes quam haereticus, quomodo melior Joannes quam
ebriosus, quomodo melior Joannes quam homicida. Si post deteriorem
baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque
apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non
dico a satellite alicujus scelerati , non dico a raptore rerum
alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore
conjugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum
est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis
dicitur, Alogiemus , bene sit nobis, et tali die festo Januariarum
non debes jejunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum
baptizatur, quis est melior, Joannes an ebriosus? Responde, si
potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Joannes: nunquam hoc
audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si
enim post Joannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post
ebriosum sobrius baptizare? An dicis, In unitate mecum est
ebriosus? Ergo Joannes amicus sponsi, non erat in unitate cum
sponso?
18. Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Joannes?
Non audebis dicere: Ego sum melior quam Joannes. Ergo post te
baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Joannem
baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es,
Sed ego baptismum Christi habeo, et docco. Aliquando ergo agnosce
judicem, et noli praeco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo
non post de baptizatur: post Joannem ideo baptizatum est, quia non
Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius
esset. Non ergo tu melior quam Joannes: sed baptismus qui per te
datur, melior quam Joannis. Ipse enim Christi est, iste autem
Joannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro,
Christi est: et si datum est a Juda, Christi erat. Dedit Judas,
et non baptizatum est post Judam; dedit Joannes, et baptizatum est
post Joannem: quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat;
qui autem a Joanne datus est, Joannis erat. Non Judam Joanni,
sed baptismum Christi etiam per Judae manus datum, baptismo Joannis
etiam per manus Joannis dato recte praeponimus. Etenim dictum est de
Domino antequam pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes:
deinde adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus
(Joan. IV, 1, 2). Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi
ministerio; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas
baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli ejus,
et ibi adhuc erat Judas inter discipulos ejus: quos ergo baptizavit
Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Joannes,
iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos
enim baptizavit Joannes, Joannes baptizavit: quos autem baptizavit
Judas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus,
quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus
Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non
ebriosum, non homicidam; quia columbam attendo, per quam mihi
dicitur, Hic est qui baptizat.
19. Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti
fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum
est, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista
(Matth. XI, 11). Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma
Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi
praeponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres,
invidia praedicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc
gaudeo, sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam
quidem, sed tamen Christum (Philipp. I, 15-18). Non per
quid, sed quem vide: per invidiam tibi praedicatur Christus? vide
Christum, vita invidiam. Noli imitari malum praedicatorem, sed
imitare bonum qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per
invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum.
Ipso malo zabolus dejectus est, ipsum dejecit multum maligna pestis :
et habebant illam quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare
permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant. Qui
autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi
apostolum Joannem: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan.
III, 15). Ecce post Joannem baptizatum est, post homicidam
non baptizatum est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida dedit
baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec
homicida ministrante polluatur.
20. Non respuo Joannem, sed potius credo Joanni. Quid credo
Joanni? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam? Hic
est qui baptizat in Spiritu sancto. Jam ergo, fratres, tenete hoc,
et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere
quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda
insinuata est Joanni per columbam, quam non noverat in Christo
Joannes, quamvis jam nosset Christum, exposui quantum arbitror
Sanctitati vestrae: sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit
demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed quia diu dicendum
est, et onerare vos nolo, quomodo adjutus sum orationibus vestris, ut
illud quod promisi, implerem; adjuvante etiam atque etiam pia
intentione et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Joannes
quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in Spiritu
sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem baptizandi, non
debuit discere nisi per columbam.
|
|