|
1. Deberi vobis, fratres charissimi, jamque esse reddendum quod
distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se
ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris mei
mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare
vobis locum; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia jam
ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare: rursus
dicit. Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et
accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo
vadit, et parat locum, si jam multae mansiones sunt? Si quo minus,
dixisset, Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito
dixisset, Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae
sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamen
quia ita sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed
si abierit et paraverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet
suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo
mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio jam sunt
sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? Quomodo
putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia fecit quae
futura sunt? Non enim ait, Qui facturus est quae futura sunt, sed,
Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX).
Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse
non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea
praedestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando
elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando eos vocavit
(Luc. VI, 13): et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante
mundi constitutionem (Ephes. I, 4): praedestinando utique, non
vocando. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit (Rom.
VIII, 30): elegit praedestinando ante mundi constitutionem,
elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones praeparavit
et praeparat; nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat, qui
fecit quae futura sunt: quas praeparavit praedestinando, praeparat
operando. Jam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus,
dixisset, Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum
sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis
locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.
2. Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores.
Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid
putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit,
interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Hoc est etiam regnum
Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus,
Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia ejus:
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. XV, 23
et 24); id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando
etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur, Simile
est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum
autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta
zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno
ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris
sui (Matth. XIII, 24, 38 43). Regnum fulgebit in
regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus,
Veniat regnum tuum (Id. VI, 10). Nunc ergo jam regnum
vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur,
Colligent de regno ejus omnia scandala, non diceretur. Sed nondum
regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo
collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non
solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe
regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34): id est, qui regnum
eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis,
etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei,
hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc
fabricatur , adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt
mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo jam sunt, sicut
praedestinavit jam Dominus.
3. Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos
praepararet , quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut
possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones,
vivere debet justus ex fide (Rom. I, 17). Qui enim a Domino
peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem
contemplandam paratur (II Cor. V, 6-8). Beati enim mundo
corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): et, Fide
mundat corda eorum (Act. XV, 9). Illud in Evangelio, hoc in
Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum
visuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt
credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum,
videnti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne
videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide
vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium
dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod
paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras,
et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti, Manete in me,
et ego in vobis (Joan. XV, 4). Quantum quisque fuerit
particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diversitas
praemiorum pro diversitate meritorum: haec erit multitudo mansionum pro
disparilitate mansorum; sed tamen omnium in aeternitate vivorum, et
sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis? Si
bene te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis
latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus
bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo?
Haec de verbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo
usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid
autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego
vado scitis, et viam scitis; post interrogationem quae sequitur a
discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus
opportuniusque tractabimus.
|
|