|
1. Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelliguntur, si
cum superioribus reperiuntur habere concordiam: convenire enim debent
praecedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius
dixerat Dominus,
|
“Et si abiero, et praeparavero vobis locum;
iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos
sitis:”
|
|
deinde addiderat,
|
“Et quo ego vado scitis, et viam
scitis;”
|
|
nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum
sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam
discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino
sermone jam diximus. Quod itaque ait, Ut ubi ego sum, et vos
sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in
seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est
igitur vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se: et
ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos
simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Pater vitam in
semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse
qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan.
V, 26), cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid
autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est
in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet
vitam, et ipse est quod habet, et quod vita est in ipso, ipse est in
seipso: nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus,
atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse
possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum
habet vitam, eo quod ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est
immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis
ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; unde illa vox
est, Ad meipsum turbata est anima mea (Psal. XLI, 7): atque
in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum
autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait, Nemo venit ad Patrem
nisi per me; manentes in illo, nec a Patre nos quis quam poterit
separare, nec ab illo.
2. Connectens itaque consequentia praecedentibus: Si cognovistis me
, inquit, et Patrem meum utique cognovistis. Hoc est quod ait:
Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subjungit: Et amodo
cognoscetis eum, et vidistis eum. Sed Philippus unus ex Apostolis,
quid audierit non intelligens: Domine, inquit, ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore
vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt
et Patrem. Ecce increpat quod tanto tempore cum ipsis erat, et non
cognoscebatur. Nonne ipse dixerat, Et quo ego vado scitis, et viam
scitis; et se nescire dicentes, eos haec scire convicerat, addendo
atque dicendo, Ego sum via, veritas et vita? Quomodo nunc dicit,
Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto, et
quo iret, et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique
scirent? Sed facile ista solvitur quaestio, si dicamus quod eum
aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant
et Philippus erat: ut quod ait, Et quo ego vado scitis, et viam
scitis, illis dixisse intelligatur qui sciebant; non Philippo cui
dictum est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me,
Philippe? His ergo qui Filium jam noverant, etiam illud de Patre
dictum est, Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum; dictum est
enim propter omnimodam similitudinem quae illi cum Patre est, ut ideo
amodo dicerentur nosse Patrem, quia noverant similem Filium. Ergo
jam sciebant Filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus
dicitur, Et quo vado scitis, et viam scitis: ipse est enim via.
Sed Patrem nesciebant, ideo audiunt, Si cognovistis me, et Patrem
meum cognovistis: per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius
ille. Sed ne putarent dissimilem, Et amodo, inquit, cognoscetis
eum, et vidistis eum. Viderunt enim ejus simillimum Filium, sed
admonendi fuerant talem esse etiam Patrem quem nondum videbant, qualis
est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo
dicitur, Qui videt me, videt et Patrem. Non quod ipse esset Pater
et Filius, quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani,
catholica fides damnat: sed quod tam similes sint Pater et Filius,
ut qui unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus
ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis est alius volunt
nosse, ut dicamus: Vidistis istum, illum vidistis. Sic ergo dictum
est, Qui me videt, videt et Patrem: non utique ut ipse sit Pater
qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet
Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset,
Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis. Utique enim, quia
nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me; si cognovistis me, et
Patrem meum cognovistis: quoniam ego per quem venitur ad Patrem,
perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum
omnino simillimus, amodo cognoscetis eum, cum cognoscitis me: et
vidistis eum, si oculis cordis vidistis me.
3. Quid ergo est quod dicis, Philippe, Ostende nobis Patrem, et
sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non
cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Quod si
ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides hoc crede. Quomodo
enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui
omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre
non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est?
Poterat hic dicere Philippus: Video quidem te, et credo simillimum
esse Patri; sed numquid arguendus et objurgandus est qui cum similem
videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi,
sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum
cujus est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et
sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor
postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius,
ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat,
quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum
est, Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende
nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre
similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in
Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis
cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad
solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in
angustias coarctanda, ut adjuvante ipso diligentius exponantur.
|
|