|
1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus
quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus
dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quae ego loquor
vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit
opera. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui
proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a
meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe
tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non
est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de
Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de
lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.
2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso
loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit
opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui
non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis
exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri
Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est
Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est,
Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui
facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium
vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa
istis, in medio est via quam reliquistis . Inter vos ipsos longiore
intervallo separati estis, quam ab ipsa via cujus desertores estis.
Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire
nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite.
Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem
subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem
ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi,
sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum
arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius
aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu
adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo
consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a
Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas
arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan.
X, 30). Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus,
audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando
sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quae ego loquor vobis, a
meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut
non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si
quoniam dixit, Pater in me manens, ipse facit opera, propterea
putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit,
Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Id. V,
21, 19); et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum
quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non
loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo
manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi
ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in
Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite.
Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse
qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite
quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati
essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.
3. Sed quid est quod sequitur,
|
“Amen, amen dico vobis, qui
credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum
faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine
meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid
petieritis in nomine meo, hoc faciam.”
|
|
Ergo et illa majora opera
seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra
Dominum, et discipulus supra magistrum (Id. XIII, 16):
majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per
eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur,
Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). Sed quae
sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus,
etiam eorum umbra sanabat (Act. V, 15)? Majus est enim ut
sanet umbra quam fimbria (Matth. XIV, 36). Illud per se,
hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista
dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba
quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me
manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quae
loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus
erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam
pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine
dubitatione majora. Nec tamen ait, Majora horum facietis, ut solos
Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me,
inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum
faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus,
vel majora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec
debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo
iste differri.
|
|