|
1. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait,
Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est
facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit,
adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc?
Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam
majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia
majus fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt (Act. V,
15), quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit (Matth.
XIV, 36), sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam
ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec
viderentur opera intelligenda esse majora: non quo major esset
Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito,
vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere,
qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan.
XV, 5). Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia,
sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam
ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi
sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat
nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me,
opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet;
continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque
petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post
ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non
enim poterit esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et
tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam praeter
eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando
praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per
semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam
praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant
servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis (Psal. CXV,
12)? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus
est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore
illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium
quaesivit (Matth. XIX, 16-22)? Audivit, abjecit: et
tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum
loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem
divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per
pauperes fecit. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam
locutus audientibus.
2. Verum hoc adhuc movet, quod haec majora per Apostolos fecit:
non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos
facietis, et majora horum facietis: sed omnes ad suam familiam
pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae
ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui
credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est, Qui
diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 21); unde
profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit,
inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui
aedificat domum suam supra petram (Matth. VII, 24): qui ergo
non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit
et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me,
licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25): qui ergo non vivet,
non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet:
non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid
inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera
majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest:
non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus:
Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus
ad justitiam (Rom. IV, 5). In hoc opere faciamus opera
Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc
operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et
intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet:
prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae
opera, nisi ut ex impio justus fiat?
3. Et majora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium
operum Christi majora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius
salutem operatur (Philipp. II, 12)? Quod utique in illo, sed
non sine illo Christus operatur. Prorsus majus hoc esse dixerim,
quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in
terra. Et coelum enim et terra transibit (Matth. XXIV,
35); praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et
justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem
etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes,
Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi;
numquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo,
cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo
praecipitare sententiam: intelligat qui potest, judicet qui potest,
utrum majus sit justos creare quam impios justificare. Certe enim si
aequalis est utrumque potentiae, hoc majoris est misericordiae. Hoc
est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,
justificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in
gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim.
III, 16). Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait,
Majora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan
dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat,
et de his operibus fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor
vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit
opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est
verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios
justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat
inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine
meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles ejus, nec
accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste
jam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem
parva dilatio.
|
|