|
1. Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus , dicens: Quia
ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc
faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes,
sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum
videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte
propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus
dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in
concupiscentiis vestris insumatis (Jacobi IV, 3). Male ergo
usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit.
Proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis
metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non
videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia
petierunt? Concupierant enim carnibus vesci (Num. XI, 32),
quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant quippe quod habebant;
et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent,
non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille
qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala,
et non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona,
quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac
re loquens Apostolus dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil
abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (I Tim. IV,
4): sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini qui per
offensionem manducat (Rom. XIV, 20); et si hominis
offensionem, quanto magis Dei? Cujus in Israelitis non parva erat
offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat
concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat
murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed
inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter
porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit (Gen. III,
6), et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter
lenticulam perdidit (Id. XXV, 34).
2. Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque petieritis, hoc
faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non
facit? An forte solis Apostolis dictum debemus accipere? Absit.
Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in
me, opera quae ego facio, faciet, et majora horum faciet: de qua re
pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut
etiam illa opera majora seipsum facere ostenderet, adjecit, atque
ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine
meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos
itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante
etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus.
Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui
plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso (I
Cor. XV, 10), ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus
satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse (II Cor. XII,
8). Quid dicemus, charissimi ? Putabimusne hoc promissum ubi
ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab
illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos
suos in sua promissione fraudavit?
3. Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic
positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait,
petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam
magnum beneficium, quid vocatur? Utique Christus Jesus: Christus
significat regem, Jesus significat Salvatorem: non utique nos salvos
faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque
petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine
Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod
petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra
salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim
medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et
ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem.
Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque,
sed in nomine ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus.
Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut
Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe
impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo
credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui
credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si
autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem
petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus non erit,
si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut
non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea
non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque
petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus;
ut etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri, quod
petimus praeter regulam ipsius magisterii.
4. Sane quaedam quamvis in nomine ejus petamus, id est secundum
Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus
facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat
regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum
illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non
negatur. Verumtamen orantes tanquam seminantes non deficiamus;
tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9). Et simul petamus
quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad
hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas
in tentationem (Matth. VI, 9-13). Neque enim parva est
tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem
negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod
se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum
dixisset, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo
subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in
nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius
facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit.
Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et
facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam
unum sunt Pater et Filius.
|
|