|
1. Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum
dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo
Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in
aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia
non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud
vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt, quae in istis paucis
verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quae hic
quaerenda sunt quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire.
Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et
vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis,
attendentes, per nos, charissimi, quod possumus sumite, et ab illo
quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit
Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me,
inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium
Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum
veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem
Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica
confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me,
mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit
vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec
diligere Deum possumus, nec ejus mandata servare? Quomodo diligimus
ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? aut
quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus,
mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis charitas,
qua diligimus Christum, ut diligendo Christum ejusque mandata
faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut charitas non
Christi, quae jam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa
est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem
non diligit; profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse
confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Jesus,
nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): et quis Dominum
Jesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus
intelligi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis
negant: sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse Deum,
factis autem negant (Tit. I, 16). Si negatur factis, procul
dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Jesus,
animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit, Dominus
Jesus, nisi in Spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi qui
diligit. Jam itaque Apostoli dicebant, Dominus Jesus: et si eo
modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et
factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio
diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et
tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et ejus mandata conservent,
ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto diligere
et mandata servare non possent.
2. Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit,
et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam
itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine
quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum
Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum
habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat
eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et
hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret
quod habebant. De quo munere loquens Apostolus ait: Nos autem non
spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Nam
et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis
numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans
ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Numquid
igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit?
Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus
ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo (Act. II, 4)?
Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio ejus, bis facta
fuerit, alia quaestio est: fortassis enim propter duo praecepta
dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum
sanctum pertinere dilectio, haec ejus gemina est in manifestatione
facta donatio. Et si alia causa quaerenda est, non nunc ejus
inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo isto mittendus est:
dum tamen constet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et
mandata ejus servare non posse; et id nos posse atque agere tanto
minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto
illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam
habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur;
habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio
amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret:
Spiritus qui est in te, duplo sit in me (IV Reg. II, 9).
3. Quando autem ait Joannes Baptista, Non enim ad mensuram dat
Deus Spiritum (Joan. III, 34), de ipso Dei Filio
loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo
inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9). Neque
enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5): nam et ipse dicit de se
fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter
quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV,
18-21). Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est
gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti
assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio
atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus
sapientia, et gratia Dei erat in illo (Id. II, 40).
Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique
pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet
Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad
temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei
(Rom. XII, 3). Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona
per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus
(I Cor. XII, 4).
4. Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit
vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine
dicitur advocatus: et dictum est de Christo, Advocatum habemus ad
Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Sic autem
mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum
est, Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est
subjecta; nec enim potest (Rom. VIII, 7); velut si dicamus,
Injustitia justa esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi
significans dilectores, quae dilectio non est a Patre (I Joan.
II, 16). Et ideo dilectioni hujus mundi, de qua satis agimus ut
minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae
diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est
nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum,
neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio,
per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest.
5. Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et
in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit: prius est
enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est,
apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes
visibiliter manere consuevit; exposuit quid dixerit, apud vos
manebit, cum adjunxit et dixit, in vobis erit. Ergo invisibiliter
videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus scientia.
Sic enim a nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem
videmus alterius, nostram videre non possumus; conscientiam vero
nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est,
nisi in nobis: Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis;
datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum
videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.
|
|