|
1. Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita
eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis
esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam
ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum ejusdem rei nomen
est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris
adjutor (Psal. IX, 14), graecus habet orphano. Quamvis ergo
nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos
voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per naturam; tamen
etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum
dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod
etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur
ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. IX,
15). Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus?
2. Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me jam non
videt. Quid enim? tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine
vult intelligi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu
sancto, Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque
cognoscit eum? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne
conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat
hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum.
Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non
solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit
demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum,
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt: vos autem videbitis me;
quia ego vivo, et vos vivetis.
3. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se
dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam
etiam carnis utique resurgentis. qualis in ipso praecedebat, et illis
est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio,
praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem:
illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait, vivitis;
sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram,
et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis
et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo,
et vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem
quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in
Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor.
XV, 21 et 22). Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad
vitam nisi per Christum. Quia non viximus, mortui sumus: quia vivit
ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia
vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit
ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non
sic et vitam per nos habere possumus.
4. In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre
meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait,
et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam
et nunc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc
etiam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc
contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est,
id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: per
fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6). Tunc
ergo per speciem, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan.
III, 2). Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non
diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem
mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam
(Rom. VIII, 10). Quia vero et nos etiam nunc in illo
sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites
(Joan. XV, 5). In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua
mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso,
et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc
inchoatum est jam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso.
5. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit
me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in
sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat
faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est,
inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit
infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur
a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid
est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat?
Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre
diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter
diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et
manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc
diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et
mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam
visionem mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo
quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus.
|
|