|
1. Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Jesu,
etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel
legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et
mundus me jam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de
hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus
est, sed cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur:
Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et
non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli,
communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non
immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit
quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc
modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.
2. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem
meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non
servat. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non
alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi
diligant, illi non diligant. Ipsa causa est de qua sacer insonat
Psalmus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non
sancta (Psal. XLII, 1). Qui enim diligunt , quia diligunt,
eliguntur: qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur et
Angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si
habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem
scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant, nihil
sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint
corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII,
1-3). Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes
habitare in domo (Psal. LXVII, 7). In qua domo facit Pater
et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent
in fine etiam ipsam suam manifestationem: de qua discipulus magistrum
interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os ejus, sed
etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse possemus. Quaesierat enim de
Christi manifestatione, et audivit de dilectione atque mansione. Est
ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non
noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla
est: Filii vero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis
illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum
tempus; et hoc ad judicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad
praemium.
3. Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur,
quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos
autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus
suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat
subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum.
Sed quoniam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11); nec aliud credimus
quam eum in eodem corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse
venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati
sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur jam
illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et
mundus me jam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis
damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum
facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id
quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de
hoc quippe modico iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit,
novissima hora est (I Joan. II, 18).
4. Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine
Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod
superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest
accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis
eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV,
17). Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam
Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus
Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos,
dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt
illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo:
ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum
non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius
manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo
subjunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt
qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut
beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident; nec ipsum in
forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis;
sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis,
judicando terribilis.
5. Quod vero adjunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed
ejus qui misit me, Patris; non miremur, non paveamus: non est minor
Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a
seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me,
sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi
ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est
meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit,
dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est
Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit.
In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum (Joan. I, 1). Non utique suum, sed Patris est
Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem
ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit
aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis.
|
|