|
1. In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista
quae modo recitata est, Dominus Jesus dixerat se et Patrem ad
dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos.
Jamvero et superius dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognoscetis
eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV,
17): unde intelleximus in sanctis tanquam in templo suo simul manere
Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Haec locutus sum vobis apud vos
manens. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec
vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritualis est,
atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis
atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec
in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis
dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit . Haec,
inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia
corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.
2. Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater
in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia
quaecumque dixero vobis. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus
sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu
sancto eadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu
sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio: aut vero non et
Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit
et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est,
oportebat ejus singulas insinuare personas, eamque nos distincte
audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi
legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II,
7): audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et
didicit, venit ad me (Joan. VI; 45). Filium vero dicentem
modo audisti; de se quippe ait, Quaecumque dixero vobis: quem si et
docentem vis nosse, magistrum recole, Unus est, inquit, Magister
vester Christus (Matth. XXIII, 10). Spiritum porro
sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est, Ipse vos docebit
omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato
Petro dixisse Spiritum sanctum, Vade cum illis, quia ego misi eos
(Act. X, 20). Omnis igitur et dicit et docet Trinitas: sed
nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere
utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam
Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et
cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non eos utique
dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero
addidit, commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod jubemur
non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos
commemorat Spiritus.
3. Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est
quod legimus apud prophetam, Pacem super pacem: pacem nobis relinquit
iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis
relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo.
Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem
suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit
nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi
nunquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis
nostris invicem judicemus, cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit
nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit
unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). In illo tamen atque ab illo
nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam
nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit
ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est
enim pax nostra; qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Pax
ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). Si enim quamdiu sumus in
corpore corruptibili quod aggravat animam, cum per fidem ambulamus,
non per speciem, non deserit peregrinantes a se (II Cor. V, 6,
7); quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex
se?
4. Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis, non addidit
meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum
est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam
quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est
et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem
suam eam voluit intelligi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis
relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi
quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum: nos
autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus, Dimitte nobis
debita nostra (Matth. VI, 12). Est ergo nobis pax aliqua,
quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non
est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem
legi mentis nostrae (Rom. VII, 22 et 23). Itemque inter
nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem
diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri
invicem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, vel
in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab
illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non
haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in
finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis
repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris.
Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem
sententiae repetitio videatur, Pacem relinquo vobis, pacem meam do
vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam;
et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis.
Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, ratres
mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer
vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.
5. Quod vero Dominus adjunxit, atque ait, Non quomodo mundus
dat, ego do vobis; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant
qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut
sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo
perfruantur: et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, pax
non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt
corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem jungit; ita ille
concors dicendus est, qui corda jungit. Nos ergo, charissimi,
quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut
mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes
simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne
corrumpatur in terra.
|
|