|
1. Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc frigidos vos
ad conveniendum faceret: sed quia ista celebritate et frequentia
vestra, spiritu vos fervere de monstratis, non dubito quia etiam
orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine
Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id
possemus explicare tractando, quare Deus per columbae speciem
ostendere voluerit Spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit
nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione
vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore
nostro. Amastis enim ut veniretis: sed amastis, quid? Si nos, et
hoc bene; nam volumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo
in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro
invicem gemat ad Deum: ipse enim gemitus columbae est.
2. Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus, gemunt autem
columbae in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia
in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim
oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus
interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII,
26). Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus
gemit, ubi perfecta et aeterna beatitudo est ei cum Patre et Filio?
Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater
Deus. Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim Deus
ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus
Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso
apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa
aeternitate substantiae gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos
facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere:
insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam
suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc saeculo,
imo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et
abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem
corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in
pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino (II
Cor. V, 6), nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est
beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus
venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit
occultus; qui hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit, bene
gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere.
Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel
aegritudine corporis praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis
colligati, vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimicorum
insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae gemitu gemunt, non amore
Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris
fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet quia
corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus est corvus, et non
est reversus; missa est columba; et reversa est: illas duas aves
misit Noe (Gen. VIII, 6-9). Habebat ibi corvum, habebat
et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca
figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto
diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et
columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea
quae Christi sunt quaerunt (Philipp. II, 21).
3. Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum
ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem: per columbam,
super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos.
Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem, peractus
cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes,
misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc
veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam
ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum legimus,
Visae, inquit, illis sunt linguae divisae velut ignis, qui et
insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut
Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Hac vidimus
columbam super Dominum, hac linguas divisas super discipulos
congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui
dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur simplices, sunt autem
segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex
erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non
enim tacuit Judaeis: ejus sunt verba illa flammantia, Dura cervice,
et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui
sancto. Magnus impetus: sed columba sine felle saevit. Nam ut
noveritis quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi
erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit
Stephanus lapidari: et qui paulo ante fremens et fervens spiritu,
tanquam in inimicos impetum fecerat, et tanquam violentus invectus erat
in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura cervice,
et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea verba audiret, putaret
Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi: venientibus in
se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait , Domine, ne statuas
illis hoc delictum (Act. VII, 51, 59). Inhaeserat unitati
columbae. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit
columba; qui pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ergo ne Spiritu
sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne
simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat,
quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo divisis linguis
apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit
super unumquemque eorum. Distant inter se linguae, sed linguarum
distantia non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem
timere, unitatem cognosce in columba.
4. Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem
super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habet Spiritum
sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus
veram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent enim oscula
et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis
ergo qui dicit, Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde
ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum? Osculantur
corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: ubi
ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem,
qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc
columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens ejus victus
est: quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres
brevissimi, vel muscas occidunt: nihil horum columba; non enim de
morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur.
Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non
sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum
quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote
simplices, ut sitis ferventes ; et fervor vester in linguis sit.
Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos.
5. Quid enim, fratres mei? quis non videat quod illi non vident?
Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca
emissus est . Quis enim non videat quod illi non vident? Et ipsi
Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum,
et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera
Trinitas, quae nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab
aqua, sicut in Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et
vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum: et
statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi
complacui (Matth. III, 16 et 17). Apparet manifestissima
Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba.
In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus,
et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed
ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt
discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de
quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab
eo qui sibi tenuit hanc potestatem.
6. Hoc enim in illo vidit Joannes, et cognovit quod non noverat:
non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum,
aut non noverat Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse
baptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc noverat: sed
quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem, et in nullum ministrorum eam
transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim
potestatem, quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem
ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos baptizare dignatus
sit, per hanc stat unitas Ecclesiae, quae significatur in columba,
de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae (Cant.
VI, 8). Si enim, ut jam dixi, fratres mei, transferretur
potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri
essent, et jam non staret unitas Baptismi.
7. Intendite, fratres: antequam veniret Dominus noster Jesus
Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua
cognovit Joannes quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem
videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum,
ipse est qui baptizat in Spiritu sancto), noverat quia ipse baptizat
in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non
transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde
probamus quia jam et hoc noverat Joannes, quia baptizaturus erat
Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba,
quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem
alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? Columba jam
baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut
baptizaretur a Joanne in Jordane, diximus quia noverat eum, illis
vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo
baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei: unde
probamus quod jam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto?
Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent
baptizari, ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post
me venit, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti
solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth.
II, 14, 11): jam et hoc noverat. Quid ergo per columbam
didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus
opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut
quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi, sive injusti,
non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit
columba, de quo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto?
Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui
baptizat; Judas baptizet, hic est qui baptizat.
8. Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum est, quia
diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque
aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse.
Ipsi sancti, intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam,
pertinentes ad sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi boni in
Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19); diversarum gratiarum sunt, non omnes
paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis
meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gratia, justo sancto
baptizetur, alius ab alio inferioris meriti apud Deum, inferioris
gradus, inferioris continentiae, inferioris vitae, unum tamen et par
et aequale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat?
Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo iste bonum
accepit, et ille melius; sed quamvis bonus et melior fuerint
ministri, unum et aequale est quod acceperunt, non est melius in
illo, et inferius in isto: sic et cum baptizat malus ex aliqua vel
ignorantia Ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut
tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area),
illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros;
sed par et aequale, propter, Hic est qui baptizat.
9. Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod
non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra
illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti, ut baptizarent tanquam ministri? quo missi sunt?
Ite, dixit, baptizate gentes. Audistis, fratres, quomodo venit
illa haereditas, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8).
Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Jerusalem
(Isai. II, 3): ibi enim audierunt discipuli, Ite, baptizate
gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth.
XXVIII, 19). Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite,
baptizate gentes. In cujus nomine? In nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et
Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus: sicut de
semine Abrahae dictum est, et exponit Paulus apostolus, In semine
tuo benedicentur omnes gentes: non dixit, In seminibus, tanquam in
multis; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus
(Gen. XXII, 18; Gal. III, 16). Sicut ergo quia ibi
non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est
Christus: sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus;
quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus
Pater et Filius et Spiritus sanctus.
10. Sed, Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo
nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis, Ite,
baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quo ibimus?
Quo? non audistis? Ad haereditatem meam. Interrogatis, Quo
ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes,
inquit. Putavi quia dixit, Ite, baptizate Afros in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias: solvit Dominus
quaestionem, docuit columba. Deo gratias: ad gentes Apostoli missi
sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus
sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hac linguae dividuntur
, hac columba copulat. Linguae gentium concordarunt, et una lingua
Africae discordavit? Quid evidentius, fratres mei? In columba
unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per
superbiam discordaverunt, et tunc sunt factae linguae ex una multae.
Post diluvium enim superbi quidam homines, velut adversus Deum se
munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum
superbiae, erexerunt turrim ; quasi ne diluvio. si postea fieret,
delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat
deleta diluvio: ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris
contra diluvium requirebant; aedificaverunt turrim excelsam. Vidit
Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non
se cognoscerent loquentes; et factae sunt diversae linguae per
superbiam (Gen. XI, 1-9). Si superbia fecit diversitates
linguarum, humilitas Christi congregavit diversitates linguarum. Jam
quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua
factae sunt multae; noli mirari, superbia hoc fecit: de multis
linguis fit una; noli mirari, charitas hoc fecit. Quia etsi soni
diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax
custoditur. Unde debuit ergo, charissimi, demonstrari Spiritus
sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae
Ecclesiae diceretur, Una est columba mea? Unde debuit humilitas,
nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et
exaltantem se sicut corvus?
11. Et forte dicent: Quia ergo columba, et una columba, praeter
unam columbam Baptismus esse non potest: ergo si apud te est columba,
vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo.
Scitis hoc ipsorum esse: modo vobis apparebit non esse de voce
columbae, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Charitas
vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba
contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda.
Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum;
gustavit, et respuit (Matth. XXVII, 34): sic et vos,
audite, et abjicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit,
tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una est columba mea,
una est matri suae: tibi certe dictum est. Exspecta, noli me
interrogare: si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est,
cito volo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voce
Catholicae, Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius
sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes
pariter diximus, Ecclesiae catholicae dictum est, Una est columba
mea, una est matri suae. Praeter ipsam columbam, inquit, Baptismus
non est; ego praeter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo
Baptismum: si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te
venio?
12. Et ego interrogo: interim sequestremus, cui dictum sit, Una
est columba mea, una est matri suae; adhuc quaerimus: aut mihi dictum
est, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. Hoc ergo
quaero, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in
osculis, non saeva in unguibus; quaero utrum ad hujus columbae membra
pertineant avari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi: membra
sunt columbae hujus? Absit, inquit. Et revera, fratres, quis hoc
dixerit? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicam, membra
accipitris possunt esse, non membra columbae: milvi rapiunt,
accipitres rapiunt, corvi rapiunt; columbae non rapiunt, non
dilaniant: ergo raptores non sunt membra columbae. Non apud vos fuit
vel unus raptor? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non
columba? Quare non baptizatis apud vos ipsos post raptores et
adulteros et ebriosos, post avaros apud vos ipsos? An isti omnes
membra columbae sunt? Sic dehonestatis columbam vestram, ut ei membra
vulturina faciatis. Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali et boni
sunt in Ecclesia catholica: ibi autem soli mali sunt. Sed forte
inimico animo hoc dico: et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt
quia sunt boni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere; credant
illis sui, et subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti,
justi, casti, sobrii; non adulteri, non feneratores, non
fraudatores, non perjuri, non vinolenti: dicant; non enim attendo
linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis
et vobis et suis, sicut et vos et vobis in Catholica et illis noti
estis; nec nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. Nos fatemur
in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tanquam grana et paleam.
Aliquando qui baptizatur a grano, palea est; et qui baptizatur a
palea, granum est. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et
qui baptizatur a palea, non valet: falsum est, Hic est qui
baptizat. Si autem verum est, Hic est qui baptizat: et quod ab illo
datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Non enim malus ille
columba est, aut ad membra columbae pertinet: nec hic potest dici in
Catholica, nec apud illos, si illi dicunt, columbam esse Ecclesiam
suam. Quid ergo intelligimus, fratres? Quoniam manifestum est, et
omnibus notum, et si nolint convincuntur: quia et ibi quando dant
mali, non post illos baptizatur; et hic quando dant mali, non post
illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum: corvus quare vult
baptizare post columbam?
13. Intendat Charitas vestra: et quare designatum est nescio quid
per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus
sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in adventu
columbae hoc cognosceret Joannes, propriam quamdam potestatem in
Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut
dixi, pax Ecclesiae firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis
Baptismum praeter columbam: ut prosit ei Baptismus praeter columbam,
non potest. Intendat Charitas vestra, et intelligat quod dico: nam
et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et
frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt,
ego accepi, an non accepi? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi,
non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo: et ego enim
me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua
securum me facit: quid ergo mihi promittis? quare me vis catholicum
facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me jam
accepisse fateris quod te habere dicis? Ego autem quando dico, Veni
ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo: quare dicis,
Veni ad me?
14. Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et
dicit: Baptismum habes, charitatem autem qua gemo non habes. Quid
est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo? Sacramenta
habeo, et charitatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat
charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum.
Habes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia
sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui
nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et
magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est, Hic est qui
baptizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse
posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit,
tanquam dicens: Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi
prosit quod habes. Veni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias
habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas.
Foris enim habebas Baptismum ad perniciem: intus si habueris,
incipit prodesse ad salutem
15. Non enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam
oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem
insunt; in malis ad judicium. Certe enim, fratres, novimus quid
accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non
esse sanctum: et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).
Non ait quia illa res mala est: sed quia ille malus, male
accipiendo, ad judicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala
erat buccella quae tradita est Judae a Domino (Joan. XIII,
26)? Absit. Medicus non daret venenum: salutem medicus dedit;
sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit.
Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes:
observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare? Quia rem
columbae praeter columbam habes. Si rem columbae in columba habeas,
securus habes. Puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui
intus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad
militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris.
Veni ergo, veni, et noli dicere: Jam habeo, jam sufficit mihi.
Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis
dico; gemendo vocate, non rixando: vocate orando, vocate invitando,
vocate jejunando; de charitate intelligant quia doletis illos. Non
dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur,
et reviviscent. Veni ergo, veni: noli timere; time si non venis:
imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris: gemes quidem
in tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est
columba, cui dictum est, Una est columba mea, una est matri suae.
Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto
orbe terrarum? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si
per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus
sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum
corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo.
16. Sed sollicitus es forte, et dicis: Foris baptizatus, timeo
ne inde sim reus, quia foris accepi. Jam coepisti cognoscere quid
gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed
quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris
accepisti: accepisti rem columbae, praeter columbam: duo sunt quae
audis; Accepisti, et, Praeter columbam accepisti: quod accepisti,
approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti;
non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero
sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem.
17. Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce
dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est: advertit
columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi
quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris
quia ipsum est, et non vis venire? Quid ergo mali, qui non pertinent
ad columbam? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non
pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne
habent quod te habere gloriaris? nonne multi ebriosi habent
Baptismum? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est
pejus, furtim? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc
occulte Christiani sortilegos quaerunt, mathematicos consulunt. Et
isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo
gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto
humilitatem, charitatem, pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut
prosit tibi bonum quod habes.
18. Nam quod habes, habuit et Simon magus: Actus Apostolorum
testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus.
Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum
recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex
persecutore praedicator factus (Act. IX, 1-30): ubi etiam
die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut
ignis (Id. II, 1-4). Ibi legimus multos credidisse in
Samaria per praedicationem Philippi: intelligitur autem sive unus ex
Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus
ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi (Id. VI,
3-6). Per Philippi ergo praedicationem crediderunt Samaritae;
Samaria coepit abundare fidelibus: ibi erat iste Simon magus; per
magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei
putarent: commotus tamen signis quae a Philippo fiebant, etiam ipse
credidit; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia
demonstraverunt: baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc
Apostoli, qui erant Jerusalem; missi sunt ad illos Petrus et
Joannes, invenerunt multos baptizatos: et quia nullus ipsorum adhuc
acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam
significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos
descendebat Spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro
eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in
Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quae sua sunt quaerebat, non
quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); unde in Christianis
potentiam magis amaverat quam justitiam, vidit per impositionem manuum
Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia
ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me
accipere pecuniae, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus
sanctus? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem;
quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia
tua tecum sit in perditionem? Utique baptizato. Jam Baptisma
habebat: sed columbae visceribus non haerebat. Audi quia non
haerebat; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim, Non est
tibi pars neque sors in hac fide; in felle enim amaritudinis video te
esse (Act. VIII, 5-23). Columba fei non habet: Simon
habebat; ideo separatus erat a columbae visceribus. Baptisma illi
quid proderat? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus
tibi sufficiat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi
proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat.
19. Neque dicas: Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce
incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te
fructus, mittet te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura.
Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata (Gen. VI, 14):
imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum.
Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus aedificatur templum,
homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines
perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant;
arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua
ferebatur: ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quaedam
ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen
aqua erat, non erat altera: omnis de coelo venerat, et de abyssis
fontium: ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quae
erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba,
et primo non invenit requiem pedibus suis: rediit ad arcam; plena enim
erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem
ille emissus est antequam siccaret aqua: rebaptizatus redire noluit;
mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam
quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero
columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret
aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici,
Veni, veni, hic habes: non inveniens illa requiem pedibus suis,
reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit
arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant
ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille
et folia et fructum habebat (Gen. VIII, 6-11): non sint in
te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad
arcam, non per teipsum, columba te revocat. Gemite foris, ut illos
intro revocetis.
20. Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid
erat. Olivae fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus?
Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus
exsilit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima;
necesse est ut ad superna emineat . Propterea de illa dicit
Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia
diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit
Apostolus, Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid
sequitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem
non habeam, factus sum tanquam aeramentum sonans, aut cymbalum
tinniens (I Cor. XII, 31, XIII, 1). I nunc,
Donate, et clama, Disertus sum: i nunc, et clama, Doctus sum.
Quantum disertus? quantum doctus? numquid linguis Angelorum locutus
es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non
habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem
aliquam quaero, fructum in foliis inveniam: non sint sola verba,
habeant olivam, redeant ad arcam.
21. Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum
divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem
apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem
fidem, ita ut montes transferam: ne forte et hoc diceres, Credidi,
sufficit mihi. Sed quid dicit Jacobus? Et daemones credunt, et
contremiscunt (Jacobi II, 19). Magna est fides, sed nihil
prodest si non habeat charitatem. Confitebantur et daemones
Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et
tibi (Marc. I, 24)? Fidem habebant, charitatem non habebant:
ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus
comparandus es. Noli dicere Christo , Mihi et tibi quid est?
Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad
viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad
arcam.
22. Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis.
Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis,
invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, jam inventus
est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad
arcam. Sed jam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et
habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam
ibi videam, et revocaris ad arcam.
23. Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. Haec si pro
Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod
sequitur: jactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt,
dant pauperibus; quia patiuntur molestias: sed pro Donato non pro
Christo. Vide quomodo patiaris: nam si pro Donato pateris, pro
superbo pateris; non es in columba, si pro Donato pateris. Non erat
ille amicus sponsi: nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi
quaereret, non suam (Joan. III, 29). Vide amicum sponsi
dicentem, Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro
quo pateris. Non habes vestem nuptialem; et si ad convivium venisti,
foras habes mitti (Matth. XXII, 11-13); imo quia foras
missus es, ideo miser es: redi aliquando, et noli gloriari. Audi
quid dicat Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et
tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce
quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et
utique pro nomine Christi: sed quia sunt multi qui jactanter illud
faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut
ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor.
XIII, 2, 3). Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore
persecutionis passi sunt; charitate fecerunt: isti autem de tumore et
de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos praecipitant.
Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos
martyres? Non sunt columbae, ideo volare conati sunt, et de petra
ceciderunt.
24. Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus
illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium,
omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum
evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus,
toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis
Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est
desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est
Dominus. Jam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt,
multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et
certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana
colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per
columbam.
25. Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes
quid dicant? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt.
Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Seius donavit fundum
Ecclesiae, cui praeerat Faustinus. Cujus episcopus erat Faustinus
Ecclesiae? quid est Ecclesia? Ecclesiae, dixit, cui praeerat
Faustinus: sed non Ecclesiae praeerat Faustinus, sed parti
praeerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas? Non
devoravimus villas, columba illas habeat: quaeratur quae sit columba,
et ipsa habeat. Nam nostis, fratres mei, quia villae istae non sunt
Augustini: et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione
villarum, Deus novit, ipse scit quid ego de illis villis sentiam,
vel quid ibi sufferam; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba
impertire dignatus est. Ecce sunt villae: quo jure defendis villas?
divino an humano? Respondeant: Divinum jus in Scripturis habemus,
humanum jus in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet?
nonne jure humano? Nam jure divino, Domini est terra et plenitudo
ejus (Psal. XXIII, 1): pauperes et divites Deus de uno limo
fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Jure tamen humano
dicit, Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est.
Jure ergo humano, jure imperatorum. Quare? Quia ipsa jura humana
per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano.
Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis?
Si jure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum:
videamus si voluerunt aliquid ab haereticis possideri. Sed quid mihi
est imperator? Secundum jus ipsius possides terram. Aut tolle jura
imperatorum, et quis audet dicere: Mea est illa villa, aut meus est
ille servus, aut domus haec mea est? Si autem ut teneantur ista ab
hominibus, jura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut
gaudeatis quia vel unum hortum habetis, et non imputetis nisi
mansuetudini columbae, quia vel ibi vobis permittitur permanere?
Leguntur enim leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui
praeter Ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen
Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine
Ecclesiae audeant possidere.
26. Sed quid nobis et imperatori? Sed jam dixi, de jure humano
agitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit Honorari
reges, et dixit: Regem reveremini (I Petr. II, 17). Noli
dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per jura
regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et regi? noli
dicere possessiones tuas; quia ad ipsa jura humana renuntiasti, quibus
possidentur possessiones. Sed de divino jure ago, ait. Ergo
Evangelium recitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi
est, super quem venit columba, quae docuit, Hic est qui baptizat.
Quomodo ergo jure divino possideat, qui dicit, Ego baptizo; cum
dicat columba, Hic est qui baptizat; cum dicat Scriptura, Una est
columba mea, una est matri suae? Quare laniastis columbam? Imo
laniastis viscera vestra: nam vobis laniatis, columba integra
perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant,
ego dico quod faciant: veniant ad Catholicam, et nobiscum habebunt
non solum terram, sed etiam illum qui fecit coelum et terram.
|
|