|
1. Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos:
Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi
vobis, Vado, et venio ad vos: si diligeretis me, gauderetis
utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Hinc
ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis,
quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus hoc intervallo
invaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus
non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat
per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat: ibat per id
quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque
turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non
desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco,
discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus;
et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et
accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id
quod homo erat eum dixisse, Vado et venio ad vos; adjecit, atque
ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad
Patrem; quia Pater major me est. Per quod ergo Filius non est
aequalis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est
vivos judicaturus et mortuos: per illud autem in quo aequalis est
gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre; sed cum illo est
ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in
forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quae
non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanivit, formam
servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): non ergo amittens
illam, sed accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor
apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non
forma Dei recessit: haec est assumpta, non illa consumpta. Propter
hanc dicit, Pater major me est: propter illam vero, Ego et Pater
unum sumus (Joan. X, 30).
2. Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione
sit vanus, aut, quod est pejus, insanus. Haec est enim forma
servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam
Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in
forma Dei major est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur
Filius Dei, quod etiam sola caro ejus in sepulcro meruit appellari.
Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei
Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid
ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei
Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae
sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri
in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens,
sed formam servi accipiens, major est et seipso; quia major est forma
Dei quae amissa non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque
mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait
Dei Filius, Pater major me est; et secundum Dei formam loquens,
ait idem ipse Dei Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt
enim, secundum id quod Deus erat Verbum: major est Pater, secundum
id quod Verbum caro fatum est (Id. I, 1, 14). Dicam etiam
quod Ariani et Eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam
servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus
majoribus, sicut scriptum est, subditus erat (Luc. II, 51).
Quid igitur, haeretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut
homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu
in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu
minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te?
Aequalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor
esset Patre, factus est homo: quod nisi fieret, quid esset homo?
3. Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me,
gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est.
Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur
astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam
scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua major est Pater.
Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit
quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima
rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc
Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his
omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem
factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub
Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi.
Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in
inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus
triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola.
Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo,
vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit, Si diligeretis
me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturae humanae
gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut
immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis,
ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo
se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo
erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque
immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum
per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic
diligit Christum, ut et suam naturam jam immortalem gratuletur in
Christo, atque id se speret futurum esse per Christum?
|
|