|
1. Dominus et salvator noster Jesus Christus dixerat discipulis
suis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem;
quia Pater major me est. Quod ex forma servi eum dixisse, non ex
forma Dei in qua aequalis est Patri, novit fides quae religiosis est
mentibus fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde
subjunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit,
credatis. Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat
id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non
videtur. Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum illam
ejusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia
vidisti, credidisti, beati qui non vident et credunt (Joan. XX,
29)? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam
ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita:
Est autem fides sperantium substantia, convictio rerum quae non
videntur (Hebr. XI, 1). Quapropter si fides est rerum quae
creduntur, eademque fides earum est quae non videntur; quid sibi vult
quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum
fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit, Et nunc dixi vobis
priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, videatis? Nam
et ille cui dictum est, Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit
quod vidit; sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem,
credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem viventem, quam
viderat morientem; et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat
ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat.
Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis
suis se credidisse: non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur
fides; sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur
quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo
est, quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum
factum fuerit, credatis; illud utique dicit, cum factum fuerit, quod
eum visuri erant post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem: quo
viso illud fuerant credituri, quod ipse esset Christus Filius Dei
vivi, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam
faceret: credituri autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe cum
mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta Neque enim eum Dei
Filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante
praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et
cum moreretur pene jam nulla, et revixit et crevit.
2. Deinde quid dicit? Jam non multa loquar vobiscum: venit enim
princeps mundi hujus: quis, nisi diabolus? Et in me non habet
quidquam: nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non
creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine
mundi hujus appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali
significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de
quibus alibi scriptum est, Quicumque voluerit amicus esse saeculi
hujus, inimicus Dei constituetur (Jacobi IV, 4). Absit ergo
ut sic intelligatur diabolus princeps mundi, tanquam gerat universi
mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt
principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo
esset, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Universus
itaque mundus a summis coelis usque ad infimam terram creatori est
subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori,
non captivatori; doctori, non deceptori. Quem admodum autem sit
intelligendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus
apostolus, qui cum dixisset, Non est nobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subjecit, atque ait,
sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum
(Ephes. VI, 12). Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset,
mundi, cum subjecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine
intelligeret universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores angeli
desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius
amatorum: ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per
Dei gratiam, quibus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino (Id. V, 8). Omnes enim fuerunt sub
rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tanquam
tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit
idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum
Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13). In quo princeps
hujus mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia
neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine
Virgo pepererat. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris, si non
habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subjecit, Sed
ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi
Pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim
discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum
locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum
mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tanquam ille de
quo praedictum erat, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal.
LXVIII, 5): mortem sine debito soluturus, et nos a morte
debita redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in
arborem praesumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen
inconcessae divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat,
non rapina.
|
|