|
1. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem,
et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput
Ecclesiae, nosque membra ejus, mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5). Unius quippe naturae sunt
vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cujus naturae non
sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus
et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis
vera? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista
similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem,
non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra,
lapis angularis, et caetera hujusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex
quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum
dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur,
Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II,
21)? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret
uvam, fecit autem spinas (Isai. V, 4)?
2. Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est.
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui
fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Numquid unum
sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum
quod ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28): secundum
autem id quod ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30), et
ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando
exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum.
Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus
erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum
est (Id. I, 1, 14) quod non erat, manet quod erat. Denique
cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites
tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum; continuo
etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Jam tos, inquit, mundi
estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator
est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam
palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum,
impendunt tamen aliquod adjumentum; sed non de suo: Quia sine me,
inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes: Quid
autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos (DI
ON) credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi,
Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non
itaque de suo. Jam vero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit
(I Cor. III, 5 7); non per illos, sed per seipsum facit:
excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec
omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Jam vos mundi estis,
mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum
ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola,
ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut
plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus,
ut non sit magis magisque mundandus? Ubi
|
“si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si
autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui
dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate”
|
|
(I Joan.
1, 8. 9): mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto
sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.
3. Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare
non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait,
propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum
mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum
ad elementum, et fit Sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile
verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit:
Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavel, sed est mundus totus
(Joan. XIII, 10). Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus
tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia
creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud
virtus manens. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ait
Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est
Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a
mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem (Rom. X, 8-10). Unde in Actibus
Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9):
et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma
salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae
interrogatio (I Petr. III, 21). Hoc est verbum fidei quod
praedicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et
Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola,
dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et
vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam
lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25-26). Mundatio igitur
nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in
verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum
credentem , offerentem, bene dicentem, tingentem, etiam tantillum
mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam,
et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo
Dominus ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum
vobis.
|
|