|
1. Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo
commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut
fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sive
glorificatus sive clarificatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque
translatum est, quod est DOXAZEIN DOXA enim quae graece
dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia
dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus justificatus est, habet
gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV, 2). Haec est ad Deum
gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed
ex fide justificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur:
quoniam palmes, sicut jam superius dixi, non potest ferre fructum a
semetipso (Tract. 81, n. 2). Si enim in hoc clarificatus est
Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi
discipuli; non hoc gloriae nostrae tribuamus, tanquam hoc ex nobis
ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et ideo in hoc non
nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum dixisset, Sic luceat
lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a
semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). In hoc enim
glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur
Christi discipuli. A quo efficimur, nisi ab illo cujus misericordia
praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu
in operibus bonis (Ephes. II, 10).
2. Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in
dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis
essent, nisi quia fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6)?
Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in
Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus Deum,
quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Quod autem
ait, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem
naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed
gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Jesus (I
Tim. II, 5). Mediator quippe monstratur, cum dicit, me
Pater, et ego vos . Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso;
quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est
in Filio, et efficiamur ejus discipuli.
3. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi
quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in
dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta
servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio
praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit.
Quod ergo ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in
dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde
monstretur. Tanquam diceret, Nolite vos putare manere in dilectione
mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis.
Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si
praecepta mea servabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod eum
diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus,
in quantum ejus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus,
minus diligimus. Quamvis quod ait, Manete in dilectione mea, non
apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse
diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe, Et
ego dilexi vos; cui verbo continuo subjunxit, Manete in dilectione
mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo, Manete in dilectione
mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est, Si praecepta mea
servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex hoc scietis quod
in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea
servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius ejus praecepta servamus;
sed nisi nos diligat, praecepta ejus servare non possumus. Haec est
gratia quae humilibus patet, superbos latet.
4. Sed quid illud est quod adjungit: Sicut et ego Patris mei
praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione? Utique etiam hic hanc
dilectionem Patris intelligi voluit, qua eum diligit Pater. Ita
quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque
his verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea, illa procul
dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre, Maneo in ejus
dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed
numquid et hic gratia intelligenda est, qua Pater diligit Filium,
sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia,
non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in
ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo,
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris
ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed
in quantum homo est Christus Jesus. Et profecto secundum id quod
homo est, de illo legitur, Et Jesus proficiebat sapientia et
aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52).
Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei
non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei
per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit
major, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis
ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita ejus cuncta
coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater,
et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille homo, nisi
quod Deus susceptor est ejus (Psal. III, 4), Deus enim erat
Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur
nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis (Joan. I, 1, 14).
|
|