|
1. Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis suis, Haec
locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum
impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur
gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum,
nisi ejus habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat, Si
non lavero te, non habebis partem mecum (Id. XIII, 8).
Gaudium ergo ejus in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa
est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate
gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I,
4). Nec recte possumus dicere quod gaudium ejus plenum non erat:
non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat. Sed illud ejus gaudium
in nobis non erat: quia nec nos in quibus esse posset jam eramus; nec
quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper
erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate
gaudebat. Poinde gaudium jam ipse perfectum de nobis habebat, quando
nos praesciendo et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo
ejus gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum
esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum
esse praescivit, gaudium ejus, quo beatus est, crevit; alioqui
beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei
beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit major ex nobis.
Gaudium igitur ejus de salute nostra, quod in illo semper fuit cum
praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit
nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri
sumus: sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam
perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide
renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum
existimo, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et
gaudium vestrum impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum.
Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a
me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod
praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod
nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis.
2. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo
graeco utrumque interpretatur, quod est ENTOLE. Jamvero istam
sententiam et antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse
meminisse debetis (Supra, Tract. 65). Ibi enim sic ait,
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut
et vos diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Hujus itaque
mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi, Mandatum,
inquit, novum do vobis; hic autem, Hoc est, inquit, mandatum
meum: ibi, tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam non
sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate
nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus.
3. Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum meum, velut non sit
aliud, quid putamus, fratres mei? Numquidnam solum ejus de ista
dilectione mandatum est, qua diligimus invicem? Nonne est et aliud
majus, ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione
mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus
dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec: major autem
horum charitas (I Cor. XIII, 13). Et si in charitate, hoc
est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; major tamen dicta
est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt,
quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando
sufficere? Sed intueamur quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis
charitas (Rom. XIII, 10). Ubi ergo charitas est, quid est
quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse?
Daemon credit (Jacobi II, 19), nec diligit: nemo diligit,
qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui
non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi
dilectio est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi,
ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum,
quomodo diligit proximum tanquam seipsum; quandoquidem non diligit et
seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit
iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam (Psal. X,
6). Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem
diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus : quoniam quidquid
est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa
dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut
discerneretur, adjunctum est, sicut dilexi vos. Utquid enim diligit
nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et
nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a caeteris,
qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se
propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se
diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus
hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus
(I Cor. XV, 28).
|
|