|
1. Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere debemus,
fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Majorem hac
dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Quia ergo superius dixerat, Hoc est mandatum meum, ut diligatis
invicem, sicut dilexi vos; quibus verbis addidit quod nunc audistis,
Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro
amicis suis: fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista
Joannes in Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro nobis
animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere
(I Joan. III, 16); diligentes utique invicem sicut ipse
dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod
legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam
potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi; et sic mitte
manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov.
XXIII, 1 et 2). Nam quae mensa est potentis, nisi unde
sumitur corpus et sanguis ejus qui animam suam posuit pro nobis? Et
quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est
considerare et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam
gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum, ut scias quia talia
te oportet praeparare, nisi quod jam dixi, quia sicut pro nobis
Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus
ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Christus pro nobis
passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I
Petr. II, 21). Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres
ardenti dilectione fecerunt: quorum si non inaniter memorias
celebramus, atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam
Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia
praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus,
quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus,
sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis adhaereamus; quia
impleverunt ipsi charitatem qua Dominus dixit non posse esse majorem.
Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter
acceperunt.
2. Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares
esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus.
Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam
(Joan. X, 18); nos autem nec quantum volumus vivimus, et
morimur etiamsi nolumus: ille moriens mox in se occidit mortem; nos in
ejus morte liberamur a morte: illius caro non vidit corruptionem
(Act. II, 31); nostra post corruptionem, in fine saeculi per
illum induetur incorruptionem : ille nobis non indiguit ut nos salvos
faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus
praebuet vitem; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo
etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum
remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro
nobis: neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit
nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt,
hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt . In
caeteris enim quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr
Christi longe impar est Christo Quod si quisquam se, non dico
potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicam et alienum
se putando sanare, sed suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic
avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad ilium, non
capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur,
quae continuo subjungit atque dicit, Quod si avidior es, noli
concupiscere cibos ejus; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut
tibi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent
fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse,
justum non potest exhibere, sed fingere Ideo dictum est, Haec enim
habent vitam fallacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere,
et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis
praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas
convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper,
contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam
debito obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus.
Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis
peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem
consilio, inquit, abstine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci?
Ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo nunquam
reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum
tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad
illum, nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum videre tu
potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadet in domum
praepositi sui (Prov. XXIII, 3-5): unde ad nos utique
venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut
et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Galat.
II, 20). Majorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam
suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia,
ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia.
|
|