|
1. Cum Dominus Jesus commendasset charitatem quam exhibuit nobis
moriendo pro nobis, atque dixisset, Majorem hac dilectionem nemo
habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit,
amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna
dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui
fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde servi boni possunt
probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit
servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum
officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utique
objurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non
facitis quae dico (Luc. VI, 46)? Cum ergo dicitis, inquit,
Domine; jussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo
obedienti ipse dicturus est, Euge, serve bone, quia in paucis fuisti
fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui
(Matth. XXV, 21)? Potest igitur esse servus et amicus, qui
servus est bonus.
2. Sed quod sequitur attendamus. Jam non dico vos servos; quia
servus nescit quid faciat dominus ejus. Quomodo ergo intellecturi
sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat, Jam non
dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus? Ita
nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque
maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. Quid est hoc?
Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc
servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere
potest veritati quae ait, Jam non dico vos servos? Et cur hoc
dixerit, docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus
ejus. Numquidnam servo bono et probato dominus ejus non etiam secreta
sua committit? Quid est ergo quod ait, Servus nescit quid faciat
dominus ejus? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam
quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo
servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur, Vos amici
mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos
servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta
Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si
servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire
non potero; ergo serviendo servus non ero.
3. Intelligamus, fratres, intelligamus, et hoc in nobis Dominus
faciat ut intelligamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc
autem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos
tales non facit nisi Dominus, et per hoc ad ejus amicitiam
pertinemus. Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera
timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera
servorum. Est timor quem perfecta charitas foras mittit (I Joan.
IV, 18), et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi
(Psal. XVIII, 10). Illum timorem qui non est in
charitate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Illum
autem timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed
time (Id. XI, 20). In illo timore quem foras charitas
mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda:
utrumque enim junxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem,
dicendo, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore.
Ad hanc servitutem servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens,
Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus.
Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur,
Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui: sed ille servus
pertinens ad timorem foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit,
Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum
(Joan. VIII, 35). Quoniam itaque dedit nobis potestatem
filios Dei fieri (Id. I, 12), non servi, sed filii simus: ut
miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse
possimus; servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans
in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem
pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi
non servi simus, Dominum facere sciamus . Hoc autem servus ille
nescit, qui nescit quid faciat Dominus ejus; et cum aliquid boni
facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus ejus; et in
se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic
gloriatur, quasi non acceperit (I Cor. IV, 7). Nos autem,
charissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus
faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam justos ipse facit
nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non
enim spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Ab
ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso
utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de
omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur (Id I, 31).
Quod vero sequitur, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque
audivi a Patre meo, nota feci vobis, ita est profundum, ut nullo
modo sit isto sermone coarctandum, sed in alium differendum.
|
|