|
1. Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus, Vos
autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota
feci vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire
omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius; quando ne hoc
quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse
sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso
tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos habuit,
Multa, inquit, habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare
modo (Joan. XVI, 12)? Quo igitur pacto intellecturi sumus
omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre, cum
propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non
posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae
futura sunt fecit (Isai. XLV, 11). Sicut enim dicit per
prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI,
18); nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea tamen
futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse
discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine
scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum
est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex
parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
XIII, 10, 12). Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse
factos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5): qui tamen
alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae
videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem
quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom.
VIII, 24 et 25). Unde etiam ejus coapostolus Petrus: In
quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis,
exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem
fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr. I, 8 et 9). Si
ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei;
quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur (Gal. V,
6), peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedem,
non solum redemptionem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus
(Rom. VIII, 23); verum etiam salutem animarum nostrarum, de
qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque enim rei felicitas isto
tempore atque in hac mortalitate in spe potius habetur, quam in re
tenetur. Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est
corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, jam
renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Itaque sicut
immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis
jam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam
quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus,
quamvis hoc jam se fecisse dixerit Christus.
2. Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi. Haec est illa
ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum
elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo
diligit? Numquid jam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi
abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum (Psal. LXXXIII, 11)? Non utique. Quid ergo
eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim jam credideramus in eum,
ut eligeret nos: nam si jam credentes elegit, electus elegit . Cur
ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia ejus
praevenit nos (Psal. LVIII, 11)? Hic certe vacat vana
illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam
Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem (Ephes.
I, 4), quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos
facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit, Non vos me elegistis.
Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos
praesciverat; simul etiam praescisset quod eum non fuissemus prius
electuri. Non enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus est
bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim
electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent.
Alioquin gratia jam non est gratia, si praecessisse contendimus
merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit Apostolus:
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt. Unde subjungit: Si autem gratia, jam non ex operibus;
alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Audi,
ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non est ut
dicas, Ideo electus sum, quia jam credebam. Si enim credebas in
eum, jam elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut
dicas, Antequam crederem, jam bona operabar, ideo electus sum.
Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus, Omne
quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23)? Quid ergo
dicturi sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus
et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est
enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia; haec igitur
non invenit, sed effecit merita.
3. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos
elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut
eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nonne iste
est fructus de quo jam dixerat, Sine me nihil potestis facere
(Joan. XV, 5)? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum
afferamus: nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut
eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est
via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus
misericordia ejus praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat:
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Maneat
ergo dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est
in desiderio, nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque
petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem
accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in
nomine Salvatoris: sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod
pertinet ad rationem salutis.
|
|