|
1. In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus:
Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posu vos, ut eatis et
fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis
Patrem in nomine meo, det vobis. De quibus verbis jam nos quod
Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti
scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando
vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse
fructum nostrum de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum
afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut
quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc utique
dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit
nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos
elegeramus; et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem
diligamus: quem fructum sine illo habere non possumus, sicut palmites
facere sine vite nihil possunt. Charitas ergo est fructus noster,
quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide
non ficta (I Tim. I, 5). Hac diligimus invicem, hac diligimus
Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi
diligentes Deum Diligit enim unusquisque proximum tanquam seipsum, si
diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his
enim duobus praeceptis charitatis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 40): hic est fructus noster. De fructu
itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis
invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis
commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit, Fructus,
inquit, spiritus charitas est: ac deinde caetera tanquam ex isto
capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia
(Galat. V, 22). Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit
unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem
veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo
, nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui
opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter
fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter
mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde
turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus
dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine
qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine
caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus.
2. Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia
sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod
diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum
dixisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adjecit, atque
ait, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio
habuit. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in
corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo,
inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae utique
hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine
appellat: sicut est illud, Deus erat in Christo, mundum
reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Itemque illud. Non
venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum (Joan. III, 16). Et in Epistola sua Joannes ait:
Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum, et ipse
propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam
totius mundi (I Joan. II, 1 et 2). Totus ergo mundus
Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit
mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus
mundatum.
3. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui
per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de
mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa
quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est
mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa
pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem (Rom.
IX, 21-23). Denique cum dixisset, Si de mundo essetis,
mundus quod suum erat diligeret; continuo subjecit, Quia vero de
mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos
mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt
inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non
natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata:
sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit,
fecit quod eligeret, non invenit: quia reliquiae per electionem
gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex
operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5 et
6).
4. Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui
odit mundum redemptionis; diligit se utique falsa dilectione, non
vera. Proinde falso se diligit, et vere odit. Qui enim diligit
iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Sed diligere se
dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit: et rursus odisse
se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se
naturam, diligit vitium: odit quod factus est per Dei bonitatem,
diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Unde nos quoque
illum diligere et prohibemur, si recte intelligimus, et jubemur:
prohibemur scilicet, ubi nobis dicitur, Nolite diligere mundum (I
Joan. II, 15); jubemur autem, ubi nobis dicitur, Diligite
inimicos vestros (Luc. VI, 27). Ipsi sunt mundus qui nos
odit. Ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in
seipso; et jubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei
scilicet opificium, et diversas bonitatis suae consolationes. Vitium
quippe in illo diligere prohibemur, jubemurque diligere naturam, cum
ipse in se diligat vitium, oderitque naturam: ut nos eum et diligamus
et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse.
|
|