|
1. Congaudemus frequentiae vestrae, quia ultra quam sperare
potuimus, alacriter convenistis. Hoc est quod nos laetificat, et
consolatur in omnibus laboribus, et periculis vitae hujus, amor vester
in Deum, et pium studium, et certa spes, et fervor spiritus.
Audistis cum Psalmus legeretur, quia inops et pauper clamat ad Deum
in hoc saeculo (Psal. LXXIII, 21). Vox enim est, ut
saepius audistis, et meminisse debetis, non unius hominis, et tamen
unius hominis: non unius, quia fideles multi; multa grana inter
paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum: unius autem, quia membra
Christi omnes; ac per hoc unum corpus. Iste ergo populus inops et
pauper, non novit gaudere de saeculo: et dolor ejus intus est, et
gaudium ejus intus est, ubi non videt nisi ille qui exaudit gementem,
et coronat sperantem. Laetitia saeculi, vanitas. Cum magna
exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit.
Iste enim dies qui laetus est perditis hodie in ista civitate, cras
utique non erit: nec iidem ipsi cras hoc erunt quod hodie sunt. Et
transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus vanescunt: et vae
qui amant talia! Omnis enim anima sequitur quod amat. Omnis caro
fenum, et omnis honor carnis quasi flos feni; fenum aruit, flos
decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL,
6-8). Ecce quod ames, si vis manere in aeternum. Sed dicere
habebas: Unde possum apprehendere Verbum Dei? Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
2. Quapropter, charissimi, ad inopiam nostram et paupertatem
nostram pertineat et quod illos dolemus qui sibi abundare videntur.
Gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est. Quomodo autem
phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridet; et plangit illum
qui sanus est: sic et nos, charissimi, si recepimus medicinam de
coelo venientem, quia et nos omnes phrenetici eramus, tanquam salvi
facti, quia ea quae diligebamus non diligimus, gemamus ad Deum de iis
qui adhuc insaniunt. Potens est enim ut et ipsos salvos faciat. Et
opus est ut respiciant se, et displiceant sibi. Spectare volunt , et
spectare se non noverunt. Nam si aliquantum oculos ad se convertant,
vident confusionem suam. Quod donec fiat, alia sint studia nostra,
alia sint avocamenta animae nostrae. Plus valet dolor noster, quam
gaudium illorum. Quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile est
ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex viris: quantum autem ad
sororum numerum, contristat nos, et hoc magis dolendum est, quia non
ipsae potius ad Ecclesiam currunt, quas debuit si non timor, certe
verecundia de publico revocare. Viderit hoc qui videt, et aderit
misericordia ejus, ut sanet omnes. Nos autem qui convenimus,
pascamur epulis Dei, et sit gaudium nostrum sermo ipsius. Invitavit
enim nos ad Evangelium suum: et ipse cibus noster est, quo nihil
dulcius; sed si quis habet palatum sanum in corde.
3. Bene autem arbitror meminisse Charitatem vestram hoc Evangelium
lectionibus congruis ex ordine recitari: et puto vobis non excidisse
quae jam tractata sunt, maxime recentiora de Joanne et columba. De
Joanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui
jam noverat Dominum. Et hoc inventum est inspirante Spiritu Dei,
quod jam quidem Joannes noverat Dominum; sed quod ipse Dominus ita
esset baptizaturus, ut baptizandi potestatem a se in neminem
transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum et erat, Super
quem videris Spiritum descendentem velut columbam, et manentem super
eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33).
Quid est, hic est? Non alius, etsi per alium. Quare autem per
columbam? Multa dicta sunt, nec possum, nec opus est omnia
retexere: praecipue tamen propter pacem; quia et ligna quae baptizata
sunt foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit:
sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quae diluvio
natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur. Cum ergo esset
emissa, attulit ramum olivae: sed non sola folia habebat, habebat et
fructum (Gen. VIII, 8-11). Itaque hoc optandum est
fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum: non illos
sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est totus
charitas, sine qua nihil est homo, quidquid aliud habuerit. Et hoc
uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim:
|
“Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non
habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et
si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta, et habeam omnem
prophetiam, et habuero omnem fidem,”
|
|
(fidem autem quomodo dixit
omnem?)
|
“ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil
sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus
meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest”
|
|
(I
Cor. XIII, 1-3). Nullo modo autem possunt dicere se habere
charitatem, qui dividunt unitatem. Haec dicta sunt: sequentia
videamus.
4. Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium
perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille
baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati
filii, ministri sunt Unici: Unicus habet potestatem, adoptati
ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum
filiorum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est
qui baptizat.
5. Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, et
respiciens Jesum ambulantem dicit, Ecce Agnus Dei. Utique
singulariter iste Agnus: nam et discipuli dicti sunt agni, Ecce ego
mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. X, 16). Dicti
sunt et ipsi lumen, Vos estis lumen mundi (Id. V, 14): sed
aliter ille de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Sic et Agnus
singulariter, solus sine macula, sine peccato; non cujus maculae
abstersae sint, sed cujus macula nulla fuerit. Quid enim? quia
dicebat Joannes de Domino, Ecce Agnus Dei, ipse Joannes non erat
agnus? non erat vir sanctus? non erat amicus sponsi? Ergo
singulariter ille, Hic est Agnus Dei; quia singulariter hujus Agni
sanguine solo homines redimi potuerunt.
6. Fratres mei, si agnoscimus pretium nostrum quia sanguis est
Agni; qui sunt illi qui hodie celebrant festivitatem sanguinis,
nescio cujus mulieris? et quam ingrati sunt? Raptum est aurum,
dicunt, de aure mulieris, et cucurrit sanguis, et positum est aurum
in trutina vel statera, et praeponderavit multum de sanguine. Si
pondus ad inclinandum aurum habuit sanguis mulieris, quale pondus habet
ad inclinandum mundum sanguis Agni, per quem factus est mundus? Et
quidem ille spiritus nescio quis, ut premeret pondus, placatus est
sanguine. Immundi spiritus noverant venturum Jesum Christum,
audierant ab Angelis, audierant ex Prophetis, et sperabant eum
venturum. Nam si non sperabant, unde clamaverunt, Quid nobis et
tibi est? venisti ante tempus perdere nos? scimus qui sis, Sanctus
Dei (Marc. I, 24). Venturum sciebant, sed tempus
ignorabant. Sed quid audistis in Psalmo de Jerusalem? Quoniam
beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus, et pulveris ejus
miserebuntur: tu exsurgens, inquit, misereberis Sion, quoniam venit
tempus ut miserearis ejus (Psal. CI, 15, 14). Quando venit
tempus ut misereretur Deus, venit Agnus. Qualis Agnus quem lupi
timent? qualis Agnus est qui leonem occisus occidit? Dictus est enim
diabolus leo circumiens et rugiens, quaerens quem devoret (I Petr.
V, 8): sanguine Agni victus est leo. Ecce spectacula
Christianorum. Et quod est amplius, illi oculis carnis vident
vanitatem, nos cordis oculis veritatem. Ne putetis, fratres, quod
sine spectaculis nos dimisit Dominus Deus noster: nam si nulla sunt
spectacula, cur hodie convenistis? Ecce quod diximus, vidistis, et
exclamastis: non exclamaretis, nisi vidissetis. Et magnum est hoc
spectare per totum orbem terrarum, victum leonem sanguine Agni,
educta de dentibus leonum membra Christi, et adjuncta corpori
Christi. Ergo nescio quid simile imitatus est quidam spiritus, ut
sanguine simulacrum suum emi vellet, quia noverat pretioso sanguine
quandocumque redimendum esse genus humanum. Fingunt enim spiritus mali
umbras quasdam honoris sibimetipsis, ut sic decipiant eos qui sequuntur
Christum. Usque adeo, fratres mei, ut illi ipsi qui seducunt per
ligaturas, per praecantationes, per machinamenta inimici, misceant
praecantationibus suis nomen Christi: quia jam non possunt seducere
Christianos, ut dent venenum, addunt mellis aliquid, ut per id quod
dulce est, lateat quod amarum est, et bibatur ad perniciem. Usque
adeo ut ego noverim aliquo tempore illius Pilleati sacerdotem solere
dicere, Et ipse Pilleatus christianus est. Ut quid hoc, fratres,
nisi quia aliter non possunt seduci Christiani?
7. Ne quaeratis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit
praedicari Christus; et quomodo vobis voluit praedicari, sic illum
tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes
impetus et adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat
ille, nisi permissus fuerit: constat illum nihil facere, nisi
permissus fuerit aut missus. Mittitur tanquam angelus malus a
potestate dominante; permittitur, quando aliquid petit: et hoc,
fratres, non fit, nisi ut probentur justi, puniantur injusti. Quid
ergo times? Ambula in Domino Deo tuo, certus esto: quod te non
vult pati, non pateris; quod te permiserit pati, flagellum
corrigentis est, non poena damnantis. Ad haereditatem sempiternam
erudimur, et flagellari dedignamur! Fratres mei, si recusaret
quisquam puer colaphis aut flagellis caedi a patre suo, quomodo
diceretur superbus, desperatus, ingratus paternae disciplinae? Et
utquid erudit pater homo filium hominem? Ut possit non perdere
temporalia quae illi acquisivit, quae illi collegit, quae non vult eum
perdere, quae ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere.
Non docet filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat.
Fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et
ipsum similiter per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat
transiturus est; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non
successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in aeternum
mansuri in haereditate, quae non marcescit, nec moritur, nec
grandinem novit? Et ipse haereditas et ipse Pater est. Hunc
possidebimus, et erudiri non debemus? Sufferamus ergo eruditionem
Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad praecantatores ,
ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam?
Quotidie invenio ista; et quid faciam? Nondum persuadeo Christianis
in Christo spem esse ponendam? Ecce, si cui factum est remedium,
moriatur, (quam multi enim cum remediis mortui sunt? et quam multi
sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum? Perdidit
signum Christi, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non
perdidi signum Christi? Ergo signum Christi cum signo diaboli
habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidere
quod emit. Tanti emit ut solus possideat: tu facis ei consortem
diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde
(Eccli. II, 14)! qui in corde suo partem faciunt Deo, partem
faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit,
et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit:
Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Cognoscamus ergo
Agnum, fratres, cognoscamus pretium nostrum.
8. Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Ecce duo de
discipulis Joannis: quia talis erat Joannes amicus sponsi, non
quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: numquid
voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur.
Dominum? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur.
Habebant enim illum tanquam Agnum: et ille, Quid me attenditis!
ego non sum Agnus; Ecce Agnus Dei: de quo etiam superius dixerat,
Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei? Ecce, ait,
qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui
erant cum Joanne.
9. Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei: hoc Joannes.
|
“Et
audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid
quaeritis? Qui dixerunt: Rabbi (quod dicitur interpretatum
Magister), ubi habitas?”
|
|
Non sic illum sequebantur quasi jam ut
inhaererent illi: nam manifestum est quando illi inhaeserunt, quia de
navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo
audistis; Andreas autem frater Petri erat: et novimus in Evangelio
quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens, Venite
post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19).
Et ex illo jam inhaeserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod
illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed
videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen
ostiorum ejus exterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et
erudire praeceptis ejus (Eccli. VI, 36, 37). Ostendit eis
ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem
duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint
illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et
faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos; colloquatur nobis.
10.
|
“Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod
interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite,
et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum
manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.”
|
|
Nihilne
arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat?
Potest fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quaerere voluerit?
Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem
praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per
dilectionem; quia a Judaeis non poterat impleri per timorem. Unde
Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V,
17). Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici
sponsi duo isti: et decima hora audivit, Rabbi, quod interpretatur
Magister. Si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus
ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis. Nemo
dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem: ipse illam docet
qui illam dedit; ipse est magister legis suae, et docet illam. Et
misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem,
sicut dictum est de sapientia, Legem autem et misericordiam in lingua
portat (Prov. XXXI, 26). Noli timere, ne implere legem non
possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere,
utere pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi
constituit et composuit jurisperitus coelestis.
11. Qui enim habent causam, et volunt supplicare imperatori,
quaerunt aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces
componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum non
impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur . Cum
ergo quaererent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent
imperatorem Deum, dixerunt Christo, Domine, doce nos orare: hoc
est, Jurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone
nobis preces. Et docuit Dominus de libro juris coelestis, docuit
quomodo orarent: et in ipso quod docuit, posuit quamdam conditionem:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Luc. XI 1-4). Si non secundum legem petieris, reus
eris. Contremiscis imperatorem factus reus? offer sacrificium
humilitatis, offer sacrificium misericordiae, dic in precibus,
Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si dicis, fac. Quid
enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus? Non
quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec
rescriptum impetrabis. Juris enim forensis est ut qui in precibus
mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. Sed hoc inter
homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando
preces misisti: dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an
verum sit; dimisit te adversario tuo convincendum, ut si ante judicem
convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi praestare,
nesciens an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo
perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum
dicas, non facit ut in judicio tibi non prosit; sed nec impetrare te
permittit, quia ausus es mentiri veritati.
12. Quid ergo facturus es? dic mihi. Implere legem ex omni
parte, ita ut in nullo offendas, difficile est: reatus ergo certus
est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mei, quale remedium posuit
Dominus contra aegritudines animae. Quod ergo? Cum caput tibi
dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, et non ad
ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et
ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus
quando videmus hominem in lecto suo constitutum, jactari febribus et
doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi Evangelium ad
caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est
Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor
capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a peccatis? Fiat ergo. Quid
fiat? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bonum est, bonum, ut de salute
corporis non satagas, nisi ut a Deo illam petas. Si scit tibi
prodesse, dabit illam: si non tibi dederit, non proderat habere
illam. Quam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint,
procedunt ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas? Latro
qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut
aegrotaret? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto
illi melius si febribus jactaretur? Innocentius aegrotaret, scelerate
sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat: id agamus tantum,
ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte flagellamur in
corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut
auferret stimulum carnis, et noluit auferre. Numquid perturbatus
est? numquid contristatus dixit se desertum? Magis se dixit non
desertum, quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa
infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,
8, 9). Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi
expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus,
agens ferrum per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque
faciat? Numquid ululatus ejus qui secatur, retrahit manus medici
artificiose secantis? Ille clamat; ille secat. Crudelis qui non
audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet
aegrotum? Haec, fratres mei, ideo dixi, ne quis quaerat aliquid
praeter auxilium Dei, quando forte in aliqua correptione Domini
sumus. Videte ne pereatis, videte ne ab Agno recedatis, et a leone
devoremini.
13. Diximus ergo quare hora decima: sequentia videamus. Erat
Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab
Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum,
et dicit ei, Invenimus Messiam; quod est interpretatum Christus.
Messias hebraice, Christus graece est, latine Unctus. Ab unctione
enim dicitur Christus. KRISMA unctio est graece; ergo
Christus, unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus; unde
omnes Christiani unguntur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo
dicit, audi: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo
exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8).
Participes enim ejus omnes sancti; sed ille singulariter Sanctus
sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus.
14. Et duxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum, Jesus dixit,
Tu es Simon filius Joannis, tu vocaberis Cephas; quod
interpretatur Petrus. Non magnum quia Dominus dixit cujus filius
esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum
sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit; et miraris
quia dixit uni homini, Tu es filius illius, et tu vocaberis illud?
Magnum quia mutavit ei nomen; et fecit de Simone Petrum? Petrus
autem a petra, petra vero Ecclesia: ergo in Petri nomine figurata
est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui aedificat super petram? Et
quid ait ipse Dominus?
|
“Qui audit verba mea haec et facit ea,
similabo eum viro prudenti, aedificanti super petram”
|
|
(non cedit
tentationibus):
|
“descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt
venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim
erat super petram. Qui audit verba mea et non facit ea”
|
|
(jam
unusquisque nostrum timeat et caveat),
|
“similabo eum viro stulto qui
aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt
flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit;
et facta est ruina ejus magna”
|
|
(Matth. VII, 24, 27).
Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam
aedificare? Audiendo enim et non faciendo, aedificat quidem, sed
super arenam. Si enim nihil audit, nihil aedificat: si autem audit,
aedificat. Sed quaerimus, ubi. Si enim audit et facit, super
petram: si audit et non facit, super arenam. Duo sunt genera
aedificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi
qui non audiunt? securi sunt? securos eos dicit, quia nihil
aedificant? Nudi sunt sub pluvia, ante ventos, ante flumina: cum
venerint ista, ante illos tollunt, quam domos dejiciant. Ergo una
est securitas, et aedificare, et super petram aedificare. Si audire
vis et non facere, aedificas; sed ruinam aedificas: cum autem venerit
tentatio, dejicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem
non audis, nudus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi
ergo, et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo et non
faciendo rapti sunt fluvio celebritatis hujus? Audiendo enim et non
faciendo, venit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus est
torrens, transiturus est et siccaturus: sed vae illi quem tulerit!
Illud ergo noverit Charitas vestra, quia nisi quis et audiat et
faciat, non aedificat super petram; et non pertinet ad nomen tam
magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam
si hoc ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae; et
putares casu eum, sic vocari, non providentia Dei: ideo voluit eum
aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti
vivacitas commendaretur.
15. Et in crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit
Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de civitate Andreae
et Petri. Et invenit Philippus Nathanaetem: jam vocatus a Domino
Philippus. Et dixit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et
Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur,
cui desponsata erat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus et natus
sit, bene noverunt omnes Christiani ex Evangelio. Hoc Philippus
dixit Nathanaeli; addidit et locum, a Nazareth. Et dixit ei
Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid
intelligitur, Fratres? Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic
solet pronuntiari, A Nazareth potest aliquid boni esse? Sequitur
enim vox Philippi, et dicit, Veni, et vide. Ambas autem
pronuntiationes potest ista vox sequi, sive sic pronunties tanquam
confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; et ille, Veni,
et vide: sive sic dubitans, et totum interrogans, A Nazareth potest
aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo modo, sive
isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia; nostrum est quaerere
quid potius intelligamus in his verbis.
16. Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus.
Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus
Dominus cognitus testimonio Joannis: beatus Nathanael cognitus
testimonio veritatis. Quia Dominus etsi testimonio Joannis non
commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad
testimonium suum veritas. Sed quia veritatem non poterant capere
homines, per lucernam quaerebant veritatem: et ideo Joannes per quem
Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli
testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest
aliquid boni esse. Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Et vidit
Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est. Magnum testimonium! hoc nec
Andreae dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de
Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
17. Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in
Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, sed nec
medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael est, cui tantum
testimonium perhibuit Filius Dei, dicens, Ecce vere Israelita, in
quo dolus non est. Quaeritur causa? quantum Dominus intimat,
probabiliter invenimus. Intelligere enim debemus ipsum Nathanaelem
eruditum et peritum Legis fuisse: propterea noluit illum Dominus
inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet
mundum. Audi Apostolum dicentem ista:
|
“Videte enim, inquit,
vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi
nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et
ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt,
tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur”
|
|
(I Cor. I,
26-28). Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret
electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus noster Jesus
Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per
oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem.
Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator, per quem postea
crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo
electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit Deus, ut
confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non
electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex ipsa
doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth: scrutatus
enim erat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus
Salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei noverant: iste
ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus
Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, a Nazareth,
filium Joseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine
Nazareth, erectus est in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid
boni esse.
18. Jam caetera de ipso videamus, Ecce vere Israelita, in quo
dolus non est. Quid est, in quo dolus non est? Forte non habebat
peccatum? forte non erat aeger? forte illi medicus non erat
necessarius? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non
egeret. Quid sibi ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto
intentius quaeramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum dicit
Dominus; et omnis qui verba latina intelligit, scit quia dolus est,
cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Charitas vestra. Non
dolus dolor est: propterea dico, quia multi fratres imperitiores
latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet, pro eo
quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis
aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tanquam duo
corda habet: unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem; et
alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse
dolum, dictum est in Psalmis, Labia dolosa. Quid est, Labia
dolosa? Sequitur, In corde et corde locuti sunt mala (Psal.
XI, 3). Quid est, In corde et corde; nisi duplici corde? Si
ergo dolus in isto non erat, sanabilem illum medicus judicavit, non
sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis:
qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui aegrotat cum
desperatione, insanabilis; qui autem jam sanus est, non eget medico.
Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in
illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est,
fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et justum se dicit;
dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati
laudavit, non judicavit non esse peccatorem.
19. Propterea cum Pharisaei qui sibi videbantur justi,
reprehenderent Dominum quia miscebatur aegrotis medicus, et dicerent,
Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus; respondit
medicus phreneticis, Non est opus sanis medicus, sed male
habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX,
11-13). Hoc est dicere, Quia vos justos dicitis, cum sitis
peccatores, sanos vos judicatis , cum langueatis, medicinam
repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat
Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur: aegrota autem illa mulier
irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta
impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad
pedes; lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit
unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit
ille tanquam sanus medicum, ille pharisaeus qui illic discumbebat; et
ait apud se: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes
tetigisset. Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam
repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur: noverat autem ille,
permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor
Pharisaei, proposuit similitudinem:
|
“Duo debitores erant cuidam
feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alter quingentos:
cum non haberent unde redderent, donavit ambobus; quis eum plus
dilexit? Et ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus
ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum
tuam, aquam mihi ad pedes non ardisti; illa autem lacrymis lavit pedes
meos, et capulis suis tersit: osculum mihi non dedisti: illa non
destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti; illa pedes meos
unxit unguento. Propterea dico tibi; dimittuntur ei peccata multa,
quoniam dilexit multum: cui autem modicum dimittitur, modicum
diligit”
|
|
(Luc. VII, 36-47). Hoc est dicere, Plus
aegrotas, sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum plus
debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit
medicinam. Quid est, dolus in illa non erat? Confitebatur peccata.
Hoc et laudat in Nathanaele, quod dolus in illo non erat: quia multi
pharisaei qui abundabant peccatis, justos se dicebant, et dolum
afferebant, per quem sanari non poterant.
20. Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et ait: Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unae me
nosti? Respondit Jesus, et dixit: Priusquam te Philippus
vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arbore fici.
Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es
rex Israel. Aliquid magnum potuit Nathanael iste intelligere, in eo
quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te, priusquam te
Philippus vocaret. Nam talem vocem protulit, Tu es Filius Dei,
tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait,
Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis,
sed Pater meus qui est in coelo (Matth. XVI, 17). Et ibi
nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae in ista fide.
Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Unde? Quia
dictum est ei, Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore
fici, vidi te.
21. Quaerendum est, an aliquid significet ista arbor fici. Audite
enim, fratres mei: Invenimus arborem fici maledictam, quia sola
folia habuit, et fructum non habuit (Id. XXI, 19). In
origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis
ficulneis succinctoria sibi fecerunt (Gen. III, 7): folia ergo
ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore
fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit eum Dominus, de quo dictum
est, Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai.
IX, 2). Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o
Nathanael, Unde me nosti? Modo jam loqueris mecum, quia vocavit te
Philippus. Jam quem vocavit per apostolum, ad Ecclesiam suam vidit
pertinere. O tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si
es populus Israel in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum
per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum.
Sed misericordia sua ante te vidit, quam tu eum cognosceres , cum sub
peccato jaceres. Numquid enim nos prius quaesivimus Christum, et non
ille nos quaesivit? Numquid nos venimus aegroti ad medicum, et non
medicus ad aegrotos? Nonne ovis illa perierat, et relictis nonaginta
novem pastor quaesivit illam et invenit, quam laetus in humeris
reportavit? Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier
lucernam, et quaesivit in tota domo sua donec invenit? Et cum
invenisset, Collaetamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni
drachmam quam perdideram (Luc. XV, 4-10). Sic et nos sicut
ovis perieramus, et sicut drachma perieramus: et pastor noster invenit
ovem, sed quaesivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quaesivit
drachmam. Quae est mulier? Caro Christi. Quae est lucerna?
Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Ergo
quaesiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus,
quia antequam inveniremur, perieramus, si non quaereremur. Non ergo
nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiae
catholicae: Quid nos vultis? quid nos quaeritis, si peccatores
sumus? Ideo vos quaerimus, ne pereatis: quaerimus, quia quaesiti
sumus; invenire vos volumus, quia inventi sumus.
22. Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti? ait illi
Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore
fici, vidi te. O tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens
ex fide, antequam te per Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra
mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde dicit ei:
|
“Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credis: majus his
videbis.”
|
|
Quid est hoc,
|
“majus his videbis? Et dicit ei: Amen,
amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et
descendentes super Filium hominis.”
|
|
Fratres, nescio quid majus
dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos
Dominus vocatos justificavit, quam quod vidit jacentes sub umbra
mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos
vidit? Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando vidimus
Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis?
23. Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis
dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tanquam commemorans:
pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem.
Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos
ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput,
unxit (Gen. XXVIII, 12-18). Audistis quia Messias
Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim sic
posuit lapidem unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria
esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo
usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus.
Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus: lapis quare? Ecce
pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum,
non confundetur (Isai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6).
Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in
scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia,
fratres: Angeli Dei, boni praedicatores, praedicantes Christum;
hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo
ascendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habemus exemplum: audi
apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de caeteris veritatis
praedicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem:
|
“Scio hominem
in Christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium
coelum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et
audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui”
|
|
(II Cor.
XII, 2-4). Ascendentem audistis, descendentem audite.
|
“Non
potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam”
|
|
(I Cor.
III, 1, 2). Ecce descendit qui ascenderat. Quaere quo
ascenderat. Usque in tertium coelum. Quaere quo descenderit. Usque
ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit: Factus sum parvulus,
inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I
Thess. II, 7). Videmus enim et nutrices et matres descendere ad
parvulos: et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et
quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri
blandimenta puerilia; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec
proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut
lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat
parvulum filium, cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam
quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno
loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia:
|
“Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo: sive temperantes
sumus, vobis”
|
|
(II Cor. V, 13). Quid est,
Ut illa videamus
|
“quae non licet homini
loqui.”
|
|
Quid est,
|
“temperantes sumus, vobis? Numquid judicavi me
aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum”
|
|
(I Cor. II, 2)? Si ipse Dominus ascendit et descendit;
manifestum est quia et praedicatores ipsius ascendunt imitatione,
descendunt praedicatione.
24. Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consilii fuit ut
importunae horae transirent: arbitramur jam illos peregisse vanitatem
suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus,
quae restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis
spiritualibus, et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis:
et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus,
exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.
|
|