TRACTATUS LXXXVIII. De eo quod ait Jesus, Mementote sermonis mei, etc., usque ad id, Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Cap. XV, V\ V\. 20, 21.

1. Exhortans Dominus servos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum majus eis et melius quam de seipso proponit exemplum: quoniam, sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod utique si facimus, ipso adjuvante facimus, qui dixit, Sine me nihil potestis facere. Denique quibus jam dixerat, Si odit vos mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuit: et nunc in eo quod audistis, cum legeretur Evangelium, Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi vobis, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Dicendo autem, Non est servus major domino suo, nonne evidenter ostendit quemadmodum intelligere debeamus quod superius dixerat, Jam non dico vos servos (Joan. XV, 5; XVIII, 15)? Ecce enim eos servos dicit. Nam quid est aliud, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur? Manifestum est igitur illum servum , qui non manet in domo in aeternum (Id VIII, 35), illum pertinentem ad timorem quem foras charitas mittit (I Joan. IV, 18), esse intelligendum, ubi dictum est, Jam non dico vos servos: hic autem ubi dicitur, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur, illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Hic enim servus est auditurus, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).

2. Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae dixit, odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non servarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur: non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam, me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Haec enim omnia facient vobis propter nomen meum: non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Hoc est enim propter me, vel propter nomen meum: quia, sicut Apostolus docet, Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Faciunt quippe ista mali malis; sed non propter justitiam: et ideo miseri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis: ubi etsi faciunt isti propter justitiam, non tamen illi propter justitiam patiuntur.

3. Sed dicit aliquis: Si mali quando persequuntur bonos propter nomen Christi, propter justitiam boni patiuntur, profecto propter justitiam haec eis mali faciunt; quod si ita est, ergo et quando boni malos propter justitiam persequuntur, propter justitiam etiam mali patiuntur. Si enim possunt mali persecutionem facere bonis propter nomen Christi, cur non possunt mali persecutionem pati a bonis propter nomen Christi; et quid est, nisi propter justitiam? Nam si non propter quod boni faciunt, propter hoc mali patiuntur; quia faciunt boni propter justitiam, patiuntur mali propter injustitiam: nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt mali propter injustitiam, patiuntur boni propter justitiam. Quomodo ergo erit verum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum; cum illi non propter nomen Christi faciunt, id est, non propter justitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si eo modo intelligamus dictum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, ut totum referatur ad justos; tanquam dictum sit, Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum: ut hoc sit, facient vobis, quod est, patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tanquam diceret, propter nomen meum quod in vobis oderunt; ita potest accipi, et propter justitiam quam in vobis oderunt : ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter justitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis: ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter justitiam quae in eorum poena exercetur.

4. Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis; sicut impii reges et judices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant; quomodo intelligendum est quod ait Dominus, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret (Joan. XV, 19). Neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri: nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intelligitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis favet. Ergo, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ita dictum est, propter quod vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt: quia et hoc in vobis dum persequuntur, oderunt. Et addidit: Quia nesciunt eum qui misit me. Hoc secundum eam scientiam dictum intelligendum est, de qua et alibi scriptum est, Scire autem te, sensus est consummatus (Sap. VI, 16). Hac quippe scientia qui sciunt Patrem a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus; quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo.