|
1. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti
sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum
servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia
nesciunt eum qui misit me. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus,
invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat, Si mundus vos
odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit: nunc vero quod
addidit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non
haberent, Judaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat;
nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit, Si non
venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus
dicebat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum
servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis
propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et
ista subjungit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum
non haberent. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod
evidentissime indicat Evangelium; Judaeis locutus est Christus, non
aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit
Christum et discipulos ejus; imo vero non in eis solis, sed hos
quoque ad eumdem mundum per tinere monstravit. Quid est ergo, Si non
venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid
sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne
venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam
peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult
intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod
unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est
autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut
credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique
haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum
non credentibus exitiabilis factus est: tanquam et ipse caput et
princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam
quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem (II
Cor. II, 16).
2. Sed quod adjunxit, atque ait, Nunc autem excusationem non
habent de peccato suo, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non
venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato
suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non
habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc
habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec
inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos
excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in
Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est
locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et
quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per
Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur
Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait, Qui vos recipit, me
recipit (Matth. X, 40): et, Qui vos spernit, me spernit
(Luc. X, 16). An vultis, inquit apostolus Paulus,
experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor.
XIII, 3)?
3. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia
veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium ejus audirent, vitae
hujus fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc
excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere
damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et
peribunt: et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur
(Rom. II, 12). Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod
ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, judicabuntur; non
solum nihil adjuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam
plus gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege
peribunt.
4. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam
restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt
odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius
videtur sonnisse quod dictum est, per Legem judicabuntur, merito
quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud judicari per
Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt
isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt,
sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos
attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege,
qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et
mandatum sanctum et justum et bonum fatentur (Id. VII, 12);
sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non
possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine
Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per
Legem judicabuntur, sic accipiendum est tanquam dixerit, non
peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et
fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Judaeis: qui
certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod
perierat (Luc. XIX, 10), ad perditionem sine dubio
pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius
perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua
perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa
beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est
autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se
habeat, altius judicat sapientia divina, quam conjectura scrutatur aut
effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est
Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam
excusationem, qua possint dicere, Non vidimus, non audivimus: sive
non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt
judicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione
liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.
5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit. Hic nobis fortasse
dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam
diceret, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non
haberent, dixerat discipulis suis, Haec facient vobis, quia nesciunt
eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod
est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum,
sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius
suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non
veritas utrumque dixisset, quia ejus Patrem et nesciunt et oderunt.
Sed quomodo id fieri possit, si adjuvante Domino per nos demonstrari
potest; quia haec disputatio est jam claudenda, nunc non potest.
|
|