|
1. Audistis Dominum dicentem, Qui me odit, et Patrem meum odit;
qui superius dixerat, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit
me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse
quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud
eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum
oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate
concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum
nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe
quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario
impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe
de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus
vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera
didicimus, dicendus ignotus? An quia ejus faciem non vidimus? Quam
cum et ipse non videat, nulli tamen potest potior esse quam sibi. Non
igitur in ejus facie corporali nobis intimatur cujusque notitia. Sed
tunc nobis ad cognitionem patet, quando ejus mores et vita non latet.
Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non
potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit,
quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre
quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc
vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de
absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur;
hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos
omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.
2. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam
et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne
perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare
conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam .
Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve
nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si
illum vel illum injustum esse justumve nescimus, amemus tamen
justitiam, et injustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando
confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam
in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est
appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de
occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim
ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non
potest vita, ita ut Apostolus diceret, Tentatio vos non apprehendat
nisi humana (I Cor. X, 13). Quid enim tam humanum quam non
posse inspicere cor humanum; et ideo non ejus latebras perscrutari,
sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quanquam et in
his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi
suspiciones intelligere non possumus, quia homines sumus; judicia
tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec
ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet
abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus
erit unicuique a Deo (Id. IV, 5). Quando ergo non erratur in
rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio; profecto
si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.
3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et
multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem injustum putamus, et
tamen justus est et justitiam in eo nescientes diligimus, devitemus,
aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam
victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae
necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior,
asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tanquam malum
affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi
gratia, cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim
si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo,
et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est
quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in charitate pudicitiae
habitat anima mea, facio ignarus injuriam, non errans in discretione
virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde
sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel
potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id
quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum,
sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo injustus
hominem oderit justum, et dum aestimat se sui similem injustum
diligere, nesciens diligat justum; et tamen dum eum credit injustum,
diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem
hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Judaei, utrum
diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex
animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim
diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt
enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur:
tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas
talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae
tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum
illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non
possunt. Ac per hoc quia veritatem qua judicante damnantur, de Patre
Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O
miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua
damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant
nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa judicante
damnentur.
|
|