|
1. Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit. Utique
enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est:
unde jam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis
nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius
fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud scilicet magnum, de quo
et superius ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum
non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non
crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur
eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt,
ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc
enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera.
2. Sed quid est hoc quod cum dixisset, Si opera non fecissem in
eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus
Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum; quod scimus
etiam antiquos fecisse Prophetas. Fecit enim Elias (III Reg.
XVII, 21, 22), fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret
(IV Reg. IV, 35), et cum in suo monumento sepultus jaceret.
Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo
refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit (Id.
XIII, 21). Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius
fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de
septem panibus pavit (Matth. XIV, 15-21, et XV,
32-38); quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret
praestitit (Id. XIV, 25 et 29); quod aquam mutavit in vinum
(Joan. II, 9); quod aperuit oculos caeci nati (Id. IX,
7), et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur
nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius
fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque
percussit (Exod. VII-XII), diviso mari populum duxit (Id.
XIV, 21-29), manna de coelo esurientibus impetravit (Id.
XVI,) aquam de Petra sitientibus fudit (Id. XVII, 6)?
Quis nisi Jesus Nave populo transituro Jordanis fluenta divisit
(Josue III), et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit
et fixit (Id. X, 12-14)? Quis praeter Samson propter suam
sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est (Judic. XV,
19)? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est (IV
Reg. II, 11)? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante
commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae?
Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium
vixit innocuus (Dan. VI, 22)? Quis praeter tres viros,
Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus
deambulavit illaesus (Id. III, 93)?
3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus
demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae
nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia et malas valetudines
vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur
antiquorum. Ut enim taceantur quos jubendo, sicut occurrebant,
salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere
autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes,
et daemonia habentes; et erat omnis civitas ad januam congregata: et
curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa
ejiciebat (Marc. I, 32-34). Id autem cum commemorasset
Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut
adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse
infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit (Matth.
VIII, 17). Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque
introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis
ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus
tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant (Marc. VI,
56). Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intelligendum est
quod ait, in eis, non inter eos vel coram eis; sed prorsus in eis,
quia sanavit eos. Haec quippe intelligi voluit quae non solum facerent
admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus
beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia
quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine,
matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare nec natus:
sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe
hujus miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab
eis discipulatu Apostoli pervenerunt. Jam vero illud quod die tertia
in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et
nunquam deinde moriturus cum illa ascendit in coelum, superat etiam
cuncta quae fecit: sed neque hoc factum est in Judaeis, neque coram
eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat, Si opera non fecissem in
eis, quae nemo alius fecit.
4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula
salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim
viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dicit, Nunc autem et
viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo
qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis.
Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut
dicimus, Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus,
addendo, da nobis (Matth. VI, 11). Gratis autem odit, qui
nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt
Dominum impii; sic diligunt justi, hoc est gratis, ut alia praeter
illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia.
Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem, Si opera non
fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut
Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una
substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo
tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo
autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu
sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est,
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus (Psal.
LXXI, 18). Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis
fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente
fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.
|
|