|
1. Dominus Jesus in sermone quem locutus est discipulis suis post
coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia
corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi
futurus praesentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas
persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen
mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei
gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde
persecutores et suos et ipsorum Judaeos evidenter expressit, ut omnino
appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui
persequitur sanctos . Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a
quo missus est, et tamen odissent et Filium et Patrem, hoc est, et
eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in
aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut
adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt
me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, unde modo disputare
suscepimus:
|
“Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a
Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium
perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio
mecum estis.”
|
|
Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat.
|
“Nunc autem
et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo
qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis?”
|
|
An
quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt
et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos
ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem
operatur (Galat. V, 6), sui manifestatione convertit. Hoc ut
ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die
Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos,
in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis
omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant , tanto miraculo
stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque
divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis
inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur),
compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque
immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem
fuderunt (Act. II, 2). Christi enim sanguis sic in remis ionem
peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo
fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me
gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de
me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed
tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me
credere non videntes.
2. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum
estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim
ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo
non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille
ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim
vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus
vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis (Rom. V, 5).
Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae
interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere;
sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare
(Matth. XXVI, 69-74). Timor autem iste non est in
charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan.
IV, 18). Denique ante passionem Domini, servilis timor ejus
interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini
liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis (Joan. XXI,
15): et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem
dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc
amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret
Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae
largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam
ejus frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem
suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus
sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judaeorum
circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum
praecaeteris promptius emicaret, ejusque interfectores de illius
resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale
spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat (Act. II-V.):
ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi
linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a
servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi
confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in
negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta
Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis
pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis
adversarios interfectores Christi Judaeos faceret pro illo paratos
mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus
sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque
miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat,
|
“Et viderunt, et
oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum
scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit
Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a
Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium
perhibebitis.”
|
|
Ille quippe testimonium perhibens et testes
fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum
odium convertit in amorem.
|
|