|
1. In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus
discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque
praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et
promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo
testimonium perhiberet, et adjiciens quod et ipsi fierent testes ejus,
hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille
testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique
quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus
vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut
possit impleri, In omnem terram exivit sonus eorum (Psal.
XVIII, 5). Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo,
nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum jam verba
ejus audisset, ubi dixerat, Non est servus major domino suo: si me
persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20); et hoc in
illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum
sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens
quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti,
quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit
profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri
convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat
faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet.
Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad
mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc
consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Haec,
inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in
Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis
scandalum (Psal. CXVIII, 165). Merito itaque promisso
Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit,
Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas
Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5), fit pax multa diligentibus legem Dei, ut
non sit illis scandalum.
2. Deinde quid passuri essent, jam exprimens ait: Extra synagogas
facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis
Judaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus
expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judaei Christum
non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo
futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in
illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat
ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et
reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent
(Id. XI, 17); nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae
Synagogae Judaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse
voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes
extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent
Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non
utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Judaeorum
crediderunt in eum; sed propter metum Judaeorum, ne pellerentur de
synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum
magis quam Dei (Joan. XII, 42 et 43). Crediderunt ergo in
eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo
potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a
solo Deo est non quaerentes (Id. V, 44)? Discipulis ergo sic
in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae
Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam
volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X,
3); nec de illorum de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum
magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur
impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo
exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur; quoniam gloria
virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Merito
eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum
Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei
justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 2 et 3), eos
expellunt qui non in sua, sed in Dei justitia exaltantur, nec expulsi
ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est.
3. Denique cum hoc eis dixisset, adjecit: Sed venit hora ut omnis
qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec
facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Hoc est, non
cognoverunt Deum nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis
praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subjecit,
tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Judaicis
pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro ejus testimonio
perpessuri, Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et
venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se
praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum
diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo
vult, Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tanquam hoc
dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam;
aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae.
Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait, Sed venit hora, quasi
consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere
debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et
venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post
tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa
de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac
vita sine Judaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic
turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo
est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere
debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos,
arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est,
Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione
illius separationis accideret ; sed, Venit, inquit, hora ut omnis
qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus
non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent
atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judaeorum
congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non
sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione
converterent, et ab observatione Judaismi, tanquam divinae
veritatis, averterent. Hoc enim de Judaeis dictum debemus accipere,
de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est
martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi
arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum
haec facerent. Judaeorum autem omnis qui occidit praedicatores
Christi, Deo se praestare putavit obsequium; credens quod desererent
Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et
ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de
hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum
abiit (Joan. XII, 19): si dimiserimus eum vivere, venient
Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas
dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens
pereat (Id. XI, 48, 50). Et in hoc ergo sermone suos
discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt,
et vos persequentur (Id. XV, 20); ut quemadmodum illum
occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam
illos.
4. Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient
vos; sed nolite solitudinem formidare: separati quippe a congregatione
eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne
templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta
deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut
Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his
dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam
(Rom. X, 2): obsequium se putant praestare Deo, interficiendo
famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis
placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne
Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex
parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte,
inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis
fracti sunt, ut insereretur oleaster (Id. XI, 25, 17).
Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium
gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et
divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus,
ut ejus discipuli expulsi a congregationibus Judaeorum, ex ipsis
quoque Judaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam
solitudinem formidarent (Act. II-IV). Hinc ergo accensi
caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum
scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos.
Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam
occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala
inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed
praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc
enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit
adjungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum,
reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora
nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in
nocte declaravit (Psal. XLI, 9): quando nox Judaeorum
separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando
carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.
|
|