|
1. Cum Dominus Jesus praedixisset discipulis suis persecutiones
quas passuri fuerant post ejus abscessum, subjunxit, atque ait: Haec
autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad
eum qui me misit. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non
praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum
praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam
(Matth. XXIV, 9; Marc. XIII, 9-13, et Luc.
XXI, 12-17): qua peracta secundum Joannem ista locutus est,
ubi ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant
passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando
cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus
haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod
hic dictum est, Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus
de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non
solum cum jam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente
passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum
nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur
(Matth. X, 17)? Quid sibi ergo vult quod hic ait, Haec autem
vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic
dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium
perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non
dixit, quia cum ipsis erat?
2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur
quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius;
et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia ejus
praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum
esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus
suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos
testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium
perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Judaei absque
synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se
praestare Deo: quoniam charitas omnia tolerat (I Cor. XIII,
7), quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti
donum (Rom. V, 5). Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia
facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum
sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera
tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne
succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora
eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis (Joan. XVI, 4).
Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista;
sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne
ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis.
Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos
consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus
vestris, quam parvuli capere poteratis.
3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis
interrogat me, Quo vadis? Significat sic se iturum ut nullus
interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius
interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo
ipsi tunc venire non possent (Joan. XIII, 36). Nunc vero
ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes
enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non
verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I, 9-11).
4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor
vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus
agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem,
quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in
Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum
vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus
affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid
eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo
eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus
ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus
infusurus. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit
vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad
vos: si autem abiero, mittam eum ad vos: tanquam diceret, Expedit
vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum
habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte
contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam.
Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta
tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis;
si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam
quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem
abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat
mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde
recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre.
Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem
scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse (Joan. I,
32); imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid
est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non
potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse
Christum? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Etsi noveramus,
inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II
Cor. V, 16). Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum
carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc
nimirum significare voluit magister bonus dicendo, Si enim non
abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad
vos.
5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus
sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si
ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset
Spiritus sanctus; ubi est ejus promissio dicentis, Ecce ego vobiscum
sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20);
et, Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus
(Joan. XIV, 23): cum et Spiritum sanctum ita se promiserit
esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex
carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et
Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In
nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto,
aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et
Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut
Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus,
ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem,
ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen
commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt,
nunquam videri potest separatio naturarum.
6. Quod autem sequitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de
peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non
credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non
videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus
est (Id. XVI, 8-11): tanquam solum sit peccatum non credere
in Christum, et tanquam ipsa sit justitia non videre Christum, et
tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus
judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne
fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adjuverit
explicandum.
|
|