|
1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit,
inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de
judicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit
mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis
fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de
peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Judaeos proprie
pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis,
mundus quod suum esset diligeret (Id. XV, 22, 19)? Numquid
non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit
(Joan. XVII, 25)? Numquid non arguit de judicio, ubi se
ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41)? Et multa alia
reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum.
Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An
forte, quia Christus in Judaeorum tantum gente locutus est, mundum
non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem?
Spiritus autem sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam
gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait
ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae
Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus
sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et
in tota Judaea, et in Samaria, et usque in fines terrae (Act.
I, 7 et 8). Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod
per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat
ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum
accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII,
3)? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et
Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum
diffundenda erat charitas in cordibus eorum (Rom. V, 5), quae
foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), quo impediri possent
ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea
dixit, Ille arguet mundum: tanquam diceret, Ille diffundet in
cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi
habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse
Trinitatis (Supra, Tract. 20); sed singillatim commendandas
fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine
confusione et unitas intelligatur et Trinitas.
2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de justitia et de
judicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me.
Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc
manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De
justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis
me. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato,
quomodo recte arguatur et de justitia. Numquid enim si arguendus est
peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et
justum propterea quia justus est? Absit. Nam et si aliquando justus
arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est, Non est
justus in terra qui faciet bonum, et non peccabit. Quocirca etiam cum
justus arguitur, de peccato arguitur, non de justitia. Quoniam et in
illo quod legimus divinitus dictum, Noli effici justus multum
(Eccle. VII, 21, 17); non est notata justitia sapientis,
sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum justus, ipso nimio fit
injustus. Multum enim se facit justum, qui dicit se non habere
peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate
sufficiente effici justum; nec recte vivendo justus est, sed potius
inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus
arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur
itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de
justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio,
infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat.
Volens enim aperire quid dixerit, De justitia vero, inquit, quia ad
Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt
me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid
vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in
me: exponens autem quam diceret justitiam, de qua mundus arguitur, ad
ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait, Quia ad Patrem
vado, et jam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem
suo, de justitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine
tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine
manifestantur (Ephes. V, 13). Quantum enim malum sit eorum qui
non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum
apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit,
Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic
oportuit definiri, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
Beati enim qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Nam
et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia
credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant,
quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi
subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est,
Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4, et
Hebr. XI, 1). Est enim fides, sicut in Epistola quae ad
Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae
non videntur.
3. Sed quid est, Jam non videbitis me? Non enim ait, Ad Patrem
vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur,
significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique
terminatum: sed dicendo, Jam non videbitis me, velut nunquam eos de
caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine justitia
est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea
laudetur fides ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non
videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc
justitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum,
confitentem se Christum vidisse post ascensionem ejus in coelum (I
Cor. XV, 8), de quo utique jam tempore dixerat, Jam non
videbitis me? Numquid secundum hanc justitiam justus non erat
gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video
coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act.
VII, 55)? Quid ergo est, Ad Patrem vado, et jam non
videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc
erat mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3),
qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo
Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad
Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua
dicit Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc
jam non novimus (II Cor. V, 16). Erit itaque, inquit,
vestra justitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et jam
non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et
quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum
modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem,
sed sempiternum; non videbitis judicandum, sed judicaturum : et de
hac fide vestra, id est justitia vestra, arguet Spiritus sanctus
incredulum mundum.
4. Arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus
est. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco, Ecce venit princeps
mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30); id est,
nihil juris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino
peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli
et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua
significatione intelligitur mundus, ubi dictum est, Et mundus per eum
factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo
subjungit atque ait, Et mundus eum non cognovit (Joan. I,
10), hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus
est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit,
per quem factus est mundus; de quo ipse dicit, Non venit Filius
hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id.
III, 17). Mundus eo judicante damnatur, mundus eo subveniente
salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et
frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps
ergo mundi hujus, hoc est princeps tenebrarum harum, id est
infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur, Fuistis
aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8):
princeps mundi hujus de quo alibi dicit, Nunc princeps mundi hujus
missus est foras (Joan. XII, 31), utique judicatus est;
quoniam judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de
hoc itaque judicio quo princeps judicatus est mundi, arguitur a
Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe judicatur, quem
superbus atque impius imitatur . Si enim Deus, sicut dicit apostolus
Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis
inferi retrudens tradidit in judicio puniendos servari (II Petr.
II, 4); quomodo non a Spiritu sancto de hoc judicio mundus
arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant
itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis
suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne
arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur: caveant
futurum judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum
imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de
superborum supplicio terrenda est angelorum.
|
|