|
1. In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis
suis, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo,
prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit, Omnia quae
audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): et hic
dicat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare
modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tanquam
fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur
dicens, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec.
LXX), jam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus.
Nunc ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant,
vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere jam
capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me
exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio
dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut
a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut
sint in vobis aliqui ad ea capienda jam idonei, quae alii capere nondum
valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat, Adhuc
multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam
sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac
dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli,
quibus dicebat, Non potestis me sequi modo; unde primus eorum
Petrus, qui hoc jam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam
putabat (Joan. XIII, 36-38): et tamen postea et viri et
mulieres, pueri et puellae, juvenes et virgines, seniores cum
junioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt
oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant
portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo
tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate
oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere;
numquid, inquam, debuit eis dici, Quis vestrum audeat idoneum
martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os
ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere
dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus
Dominus tunc dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non
potestis portare modo, Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos
potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum
poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc
nondum poterat Petrus: praesertim jam misso Spiritu sancto, qui tunc
nondum erat missus, de quo continuo subjunxit, atque ait, Cum autem
venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic
utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse,
quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus.
2. Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse jam
misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare
discipuli: numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc
sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire
utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae
sint, sive portari possint, sive non possint. Quae cum ipse
tacuerit, quis nostrum dicat, Ista vel illa sunt? Aut si dicere
audeat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum
dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo
testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit?
Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat,
in quo nec prophetica nec apostolica excellit auctoritas? Nam profecto
si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis,
qui post ascensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse,
nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus
noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tanquam
si, verbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in hujus Evangelii
capite, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I,
1, 2), et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec
ea Dominum Jesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed
haec unus ex Apostolis ejus, ac Spiritu ejus sibi revelante
conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea
discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista
dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis
non tanto apostolo crederet?
3. Sed id quoque mihi videtur absurdissime dici, ea tunc non
potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus
invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec
ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narratur. Cur
enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non
legat, quis non ferat, etiamsi non intelligat? Nonnulla quidem
homines infideles in Scripturis sanctis et non intelligunt cum legunt
vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani,
quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Judaei,
quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit;
sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus
sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri
ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum
similis nobis, sed etiam Deus Deo Patri aequalis est Christus;
sicut Manichaei, quod Christus Jesus per quem liberandi sumus,
nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum
ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in
Scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum
proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum
vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi
aequo animo non habere? Sed omnia quae post ascensionem Domini
canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel
etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat,
non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet
intelligit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post ascensionem Domini
scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso
Spiritu sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto
Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non
ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto ardentius
concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.
4. Quapropter, charissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc
noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare:
sed potius in charitate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris
per Spiritum sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5); ut
spiritu ferventes et spiritualia diligentes, spritualem lucem
spiritualemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non
aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono
corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu
nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum
diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur
dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in charitate
proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos
omnem veritatem: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni
veritate : unde dictum est, Deduc me, Domine, in via tua, et
ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Sic fiet ut
non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc
dicere, sed sitis omnes docibiles Deo (Joan. VI, 45); ut ea
ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis
et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa,
nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et
perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris
lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa
mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et
tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter
audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis
exterius loqueretur, ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non
potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei
natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit,
qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); nondum
ea portare possemus. Proinde quod ait, Docebit vos omnem veritatem,
vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in
cujusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod
corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15], possit omnem
cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus?); sed
quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus (II
Cor. I, 22), ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua
idem dicit apostolus, Tunc autem facie ad faciem; et, Nunc scio ex
parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor.
XIII, 9, 12): non quod in hac vita scit totum, quod usque ad
illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per charitatem
Spiritus, dicens, Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in
omni veritate.
5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in charitate
Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis
sectas, de quibus ait Apostolus, Quae autem occulte fiunt ab istis,
turpe est et dicere (Ephes. V, 12): ne cum horrendas
immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint,
portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait, Adhuc multa
habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum
sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari.
Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et
alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista
fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus
universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix
cernitur.
|
“Renovamini ergo spiritu mentis vestrae (Ephes. IV,
23), et intelligite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et
beneplacitum et perfectum”
|
|
(Rom. XII, 2):
|
“ut in charitate
radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae
sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam
supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei”
|
|
(Ephes. III, 17-19). Isto enim modo
vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque
diffundet in cordibus vestris charitatem.
|
|