|
1. Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse
missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis
loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit
Apostolus, nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), quo verbo
intelligeremus ejus plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse
ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest
capere spiritualia; et eorum pectora desiderio majore succendit, si
quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et
cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque
cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I
Cor. II, 9). Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior
magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare;
humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit
jam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus
ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita
suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non
possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum
notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo
nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso
unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines
possent, etiam si jam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non
fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea
veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura
sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et
immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus,
disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus,
cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam
blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum
sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non
recedat? Quis est cujus acies ad eum mentis accedat? Quis est qui
eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et
quis hominum jam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut
Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate,
veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur,
ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur: imo ab aliis
intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit,
non intelligit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab
aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo
hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in
interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte
transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur.
Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa; quia
et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque
capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis;
non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus
operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum (I Cor.
III, 6), petere ac sperare debetis.
2. Proinde, sicut praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui
parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub
hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia Dominus ait, Adhuc
multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem
curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis
ad vera et falsa dijudicanda: maxime propter obscoenissimas
turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad
hoc Deo sinente, ut ejus ubique sint tremenda judicia, et in
comparatione impurae nequitiae dulcescat purissima disciplina; atque ut
illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi, qui in illa mala vel
illo regente non cecidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete
timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier
insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes
dicens, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae
dulcedinem (Prov. IX, 13-17). Haec enim mulier vanitas est
impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium,
sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit
inops panis, promittit panes; id est, cum sit ignara veritatis,
promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos
dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem; ut ea scilicet
libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici
credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo
nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid
discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant
insipientiam, quam putant scientiam, cujus prohibitam quodammodo
furantur audientiam.
3. Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate
deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc
illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisorum,
aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemonum,
insusurrantur auribus hominum periturorum per colloquia perditorum.
Propter haec illicita atque punienda secreta, mulier illa non solum
insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum a re
ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod
mulier haec insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas
haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? Utinam tales quales
in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate
ridentur; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse
sic illam doleamus insipientiam, ut miremur audaciam. Omnes autem
insipientissimi haeretici, qui se christianos vocari volunt, audacias
figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione
evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc
multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi haec
ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit
Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet
feratur audacia, spiritus erubescit immundus.
4. Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait:
|
“Erit enim
tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua
magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem
auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur”
|
|
(II Tim.
IV, 3, 4). Illa enim secreti furtique commemoratio qua
dicitur, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae
dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter
fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne
corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia
praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas,
inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad
impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit (Id. II, 16,
17). Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas.
Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates,
sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est.
In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt
discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum (Act.
XI, 26): et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis
nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis
veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus
impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion
condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim
vocatur Homousion, quod est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30), unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas
profana esset, nec a Domino diceretur, Mandatum novum do vobis
(Id. XIII, 34); nec Testamentum appellaretur Novum, nec
cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt
verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax: Panes
occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac
pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi
dicit:
|
“O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum
novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam
promittentes, circa fidem exciderunt”
|
|
(I Tim. VI, 20).
Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum
verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere.
5. Dicet aliquis: Nihilne spirituales viri habent in doctrina,
quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Si respondero,
Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli
Pauli:
|
“Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non
escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc
enim estis carnales”
|
|
(I Cor. III, 1 et 2); et illud,
|
“Sapientiam loquimur inter perfectos;”
|
|
et illud
|
“Spiritualibus
spiritualia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt
Spiritus Dei; stultitia enim est illi”
|
|
(Id. II, 6, 13 et
14). Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli
profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet
castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non
posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut jam
istum aliquando claudamus.
|
|