|
Diversa sunt genera prophetiae: et proinde cujus haec vox, vel in qua
persona proprie dictum sit, aut cur titulum non habeat, requiramus.
Centum itaque et quinquaginta Psalmos esse, nulla dubitatio est, et
qui Psalmus quotus sit, vel a quo recitatus sit, titulorum
inscriptione ostenditur. Non enim omnes Psalmi a David editi sunt.
Ipse enim David ex omni populo quatuor principes Spiritu sancto
mundatos elegit, quorum nomina sunt Asaph, Eman, Ethan, et
Idithun, ut in quemcumque divinus Spiritus intrasset, hymnum Deo
caneret. David ergo solus novem psalmos ore proprio cecinit: reliqui
autem ab illis quatuor principibus, juxta titulorum inscriptionem,
sunt dicti. Hic autem quia titulum, sicut jam dixi, non habet;
requirendum nobis est, qua ratione inter caeteros solus non habeat
tituli inscriptionem, vel a quo fuerit recitatus. Nam si
Psalmographus secundum et tertium et quartum et omnes vel in numero
redigere, vel causas singulorum ostendere potuit; cur non et huic
titulum imposuit, et utrum primus esset, ostendit? Sed quia hic
psalmus propriam vocem Dei loquentis inducit, ideo titulum non habet,
ne quid divino eloquio praeponeretur, aut primus diceretur, qui non
primus, sed unus est appellatus: et ideo praetitulationem habere non
potuit, nec debuit, ne si habuisset ut primus esset, melior tantum in
ordine numeri, non auctoritate judicaretur: aut ne, ut jam relatum
est, aliquid praeponeret divino eloquio Psalmographus,
praetitulatione praeposita. Nam et prae caeteris potuisset intelligi,
si primus dictus fuisset. Et ideo solus titulum non habet, ut
perspicuum esset quantum inter caeteros emineret. Unde jam
animadvertere debet Prudentia Vestra, quanta vis, quanta
auctoritas, quanta ratio in hoc psalmo versetur, cui nec titulum ausus
est scriba praeponere, nec numerum indicare; ut solum eum et unum,
potius quam primum ostenderet. Igitur quia favente Deo, et vocis
auctoritas jam ostensa est, et tituli ratio demonstrata; superest, ut
de ipso psalmo tractemus.
|
|