|
Si postremos illos Retractationum libros nobis Augustinus
reliquisset, quibus habitos ad populum Tractatus recensere se velle
epistola sua ad Quodvultdeum testabatur (Epist. 224, n. 2);
immensum hoc in Psalmos Davidicos opus ibi haud dubie illustrasset iis
observationibus, quae praefationis loco, nostra multo utilioris, esse
potuissent. At cum propositum exsequi beato Viro per mortem non
licuerit, arbitramur officii nostri hoc loco paucis exponere, primo
quibus momentis ad suscipiendam Psalmorum enarrationem impulsus sit,
postea quem in ea ordinem servaverit, deinde quam secutus fuerit in
exponendo rationem, tum quas leges sibi praestituerit, denique cuinam
institerit Versionum.
Psalmis Davidicis mirum in modum capiebatur Augustinus. Eorum
cantus, quo tempore illum in Ecclesia Mediolanensi audire coepit,
adeo suaviter ipsius afficiebat animum, ut piis hisce motibus ad
maturandam conversionem suam vehementius stimularetur (Confessionum
lib. 9, c. 6 et 7). Tradit etiam Vir sanctus in suo secessu
apud Cassisiacum, ubi se ad Baptismum comparabat, tantopere divinum
in se amorem exarsisse legendis iisdem sacris Canticis, ut
ardentissimo flagraret desiderio illos per orbem universum, si qua
fieri potuisset, recitandi; simulque amarissimo doloris cum
indignatione ac commiseratione conjuncti sensu pungeretur, quod quae
mysteria remediaque illic continentur, Manichaei lugenda caecitate non
viderent, atque adeo antidotum, quo sanitas eis restitui potuisset,
respuerent (Ibid., c. 4).
Atqui licet e Psalmis tantum luminis duci, tam uberem pietatis succum
exprimi posse intelligeret, proprio nimirum experimento; attamen
privata sua meditatione contentus, nunquam fortassis ad eos publice
exponendos animum appulisset, nisi ipsum petitae aliunde causae
permovissent. Enimvero tam magnificam imbiberat de Psalmorum
praestantia opinionem, ut quotquot ex illis apertissimi videbantur,
iidem habendi essent ipsius judicio reconditissimi. Nec sane aliud
causae fuisse cur ad psalmum centesimum decimum octavum, cujus
expositionem ab eo tantum non conviciis flagitabant, explanandum, post
tantas moras et procrastinationes accesserit, ipse satis declarat istis
verbis, Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri
solet (Prolog. in Psal. CXVIII). Verumtamen cum dignitatis
quam gerebat ratio exigeret ut plebem curae suae creditam praeceptis
institueret, objurgationibus corrigeret, informaret ad pietatem, in
bonorum operum virtutumque christianarum studio et usu confirmaret;
quanquam Scriptura omnis, Apostolo teste, ad id conducit (II
Tim. III, 16); eum tamen oportuit in primis Psalmos
adhibere, utpote quos passim populi manibus teri ac in ore versari
cerneret, eoque ad illud assequendum judicaret efficaciores, quod
mysteria atque praecepta in sacris omnibus paginis, quarum illi quoddam
veluti compendium exhibent, dispersa, in se complectantur. Desudavit
igitur in hoc labore summa cura et sedulitate, et si quando molestis
improbisque precibus eorum qui commentationes in Psalmos, quos ipse
nimis difficiles existimabat, postulabant, non nisi aegre morem
gessit: contra videmus aliquando nolle ipsum Psalmis, quos in manibus
habebat, relictis, ad alia calamum transferre; eo quod quae multis
essent conducibilia, eadem putaret semper anteponenda. Magis urgent,
inquit, quae pluribus utilia fore speramus (Epist. 169, ad
Evodium, n. 1).
Cum primum ad illud opus aggressus est Augustinus, quemadmodum ipsius
consilium non erat Davidicum omne Psalterium commentari, ita rationem
ordinis haud magnopere habendam existimavit. Et quidem epistolae ad
Paulinum anno circiter 414 scriptae locus ille, quo strictiorem
psalmi decimi sexti enarrationem dudum abs se factam testatur,
Recensui, inquiens, brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem,
quam jam olim dictaveram (Epist. 149, n. 5), eo cogitationem
nostram impellit, ut, cum eamdem illam expositionem, tum omnes alias
eadem brevitate ac stylo concinnatas, totius operis primas exiisse
arbitremur. Statuerat etiam Graduales quos vocant Psalmos ex ordine
enucleare, quod in centesimum vigesimum secundum disserens significat
his verbis, Ascendentis Cantica ex ordine cum Sanctitate Vestra
consideranda suscepi. Similiter in centesimum vigesimum quintum ac
centesimum trigesimum primum dicit ita se ad psalmos illos venisse, ut
cujusque ordo postulabat: cum tamen vigesimum sextum in festo B.
Crispinae, cujus agonem nonis decembris referunt Martyrologia,
psalmum vero trigesimum septimum in die natali S. Felicis, cujus
martyrium nonis novembris renuntiatur, exposuerit. Sed in reliquis
omnibus eum ordini non fuisse addictum, varii loci planum faciunt
Exempli causa, in psalmum sexagesimum sextum explanationes centesimi
secundi et centesimi tertii citat; in centesimum secundum enarrationem
centesimi tertii, quam etiam in exponendo octogesimum quodam modo
videtur indicare. In epistola ad Evodium data exeunte anno 415,
tradit proxime dictatas a se psalmorum sexagesimi septimi, septuagesimi
primi et septuagesimi septimi enarrationes fuisse; nolle vero se, suum
in reliquos psalmos, quos necdum explicaverat, laborem interpelli
(Epist. 169, n. 1): unde colligas tunc non bene multos
superfuisse quos tractaret. Loca, tempora, casus, personae, saepe
saepius enarrandum psalmum ei suggerebant. Debemus trigesimi quarti et
centesimi trigesimi noni commentationes imperio vel precibus
episcoporum, quos tunc temporis conventum aliquem habuisse conjicere
est. Idem puta de commentatione in trigesimum sextum, quemadmodum in
exordio sermonis secundi super eodem psalmo ipsemet narrat.
Quinquagesimum secundum Fratris, alicujus forsitan episcopi, impulsu
se tractandum suscepisse testatur. Nonagesimum quartum populo exposuit
Patris, ut ait, jussis obsecuturus, nimirum vel Aurelii
Carthaginensis, vel senis Valerii, quem in episcopatu Augustinus
excepit. De psalmo centesimo tertio idem similiter declaratur in
secundo prolixiorum horumce quatuor sermonum, quibus Carthagine Vir
sanctus memoratum psalmum edisseruit. Propositum sibi a viro quodam
magnae auctoritatis, quem suum quoque patrem vocitat, psalmum
octogesimum sextum excussit ex tempore. Quin etiam videtur in
quinquagesimum primum verba fecisse, non ante meditatus quae diceret:
cum ibi vereri se testetur, ut id tanta accuratione praestet, quantam
exigit oratio, non attente solum auditorum auribus, sed scriptorum
quoque calamo, ut publici juris fiat, excipienda. Quandoquidem,
inquit, placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo
excipienda quae dicimus, ut non auditorem tantum, sed et lectorem
etiam cogitare debeamus (In Psal. LI, n. 1). Psalmo
centesimo trigesimo octavo alterius brevioris vice, quem Augustinus
paraverat, ac de more ante expositionem legi jusserat, recitato;
casum hunc ille in argumentum divinae voluntatis traxit, atque ex
tempore eumdem illum psalmum explanavit. Diebus dominicae Passioni
sacris psalmi vigesimi primi, quod is eidem mysterio conveniret,
pronuntiavit fusiorem explanationem; sicut et psalmi centesimi festis
Paschalibus, queis ob inscriptionem Alleluia congruit. Operae non
est, alios psalmos, quos nata occasione tot variis solemnitatibus ac
locis, Hippone-regio, Carthagine, Uticae atque alibi fuit
interpretatus, hic annotare: satis enim est, quod ea suo quaeque loco
in limine earumdem enarrationum indicamus. Addimus hoc unum,
coronidem operi suo sanctum Antistitem posuisse exposito centesimo
decimo octavo psalmo, prout in ejusdem prologo significat, quem quidem
placuit hoc loci integrum repraesentare.
Psalmos omnes caeteros, ait, quos codicem Psalmorum novimus
continere, quod Ecclesiae consuetudine Psalterium nuncupatur, partim
sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino,
sicut potui: psalmum vero centesimum octavum decimum, non tam propter
ejus notissimam longitudinem, quam propter altitudinem paucis
cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei,
ejus solius expositionem, quantum ad ejusdem corporis Psalmos
pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum
vehementer urgerent; diu petentibus jubentibusque non cessi: quia
quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostrae intentionis
excessit. Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri
solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possim.
Aliorum quippe, qui difficile intelliguntur, etiamsi in obscuritate
sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas; hujus autem nec ipsa:
quoniam talem praebet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non
expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad
pertractationem ejus accedo, quid in eo possim, prorsus ignoro: spero
tamen ut aliquid possim, affuturum atque adjuturum Deum. Sic enim
feci de omnibus,` quaecumque sufficienter, cum prius mihi ad
intelligendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia
viderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui
proferantur in populis, quos Graeci OMILIAS vocant. Hoc enim
justius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam
psalmi hujus intelligentia, cujus, ut aliorum, delectari assolent
cantilena.
Fuere igitur hi sermones triginta duo in psalmum centesimum decimum
octavum populi quidem causa lucubrati, sed nequaquam ab Augustino
pronuntiati. Et hoc ipsum forte significatum voluit Possidius, cum
post enumeratas expositiones, quas solummodo Vir sanctus dictavit,
ita subdit: Reliqui omnes Psalmi, excepto centesimo decimo octavo,
in populo disputati sunt (Possid. in indic. cap. 6).
Psalmorum autem e sacro suggestu habitorum numerus alios longe
superat. Quae res facile videri posset inde contigisse, quod magnus
Praesul tot ac tam variis Ecclesiae curis districtus, vix aliud
tempus nancisceretur, quod isti labori impenderet: sed ex iis quae
supra retulimus ex psalmi centesimi decimi octavi enarratione manifestum
est, hancce methodum explicandae Scripturae magis illi probatam fuisse
propter populum, qui sola hac via divinarum Litterarum sensum in
concionibus ecclesiasticis doceri poterat. In illis porro ad plebem
Tractatibus, observationes quaedam inseruntur, ac certae Psalmorum
sententiae in schismata, in errores ac in vitia temporum istorum
torquentur, quibus eorum lectio multo jucundior evadit. Illic etiam
locos ex Evangelio, Actibus atque Epistolis Apostolorum maxime
insignes reperias, quos idcirco sanctus Doctor una cum Psalmo
enucleavit, quia eodem die recitati fuerant in ecclesia. Denique
occurrunt adhortationes vehementes, quae persuadeant; elocutiones
inflammatae, quae abripiant; figurae tot flammis atque ignibus, si
fas ita loqui, gravidae, ut in eas oculos conjicere vix quisquam
possit, quin incendatur eodem ardore quem experiri se testabantur ii
qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur
in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)?
Id expertus est beatus Fulgentius, cum Tractatum in psalmum
trigesimum sextum legeret, cujus exordium e consideratione diei extremi
judicii ideo sumitur, quod eo die caput XXIV Matthaei fuerat
recitatum. Hic siquidem, ut in ejus Vita Ferrandus auctor est, cum
apud animum suum jam decrevisset mundo nuntium remittere, beati
Augustini exponentis trigesimum sextum psalmum disputatione
commonitus, publicare suum statuit votum, mutare gestiens habitum
(Cap. 3).
Quod vero ad plebem, cujus aures implebant sermones illi Pastoris sui
fervore incitati et quasi animati, haud aegre adducimur ut credamus eam
frequenter illis motibus raptam fuisse, quos nonnunquam suis plausibus
significat: cujus quidem plebis aviditati referendae sunt acceptae tot
egregiae ad mores informandos digressiones, in quas sanctus Praesul
opportunitatem nactus divertitur, quemadmodum in suo prologo ad
Psalmos notat Cassiodorus: Cum nimis avidos populos, inquit,
ecclesiasticis dapibus explere cupit, necessario fluenta tam magnae
praedicationis emanavit.
Idem auctor eodem loco totum hoc Augustini commentarium in decadas
fuisse distributum innuit hisce verbis: Quae ille, inquit, in
decadas quindecim mirabiliter explicavit. Cujus partitionis vestigium
nullum in manuscriptis reperimus, exceptis tribus, uno Jolyano
Ecclesiae Parisiensis, qui in fronte praefert, Incipit liber decada
domini Augustini a Psalmo I, Beatus vir, usque LI, et duobus
Colbertinis, quorum alter enarrationi psalmi quadragesimi haec
subdit, beati Aurelii Augustini episcopi finit decada de libro
primo. Alter vero compendium totius operis complectens, versus
quosdam in capite voluminis exhibet, qui cum praefationibus ac elogiis
infra edendis locum habeant, non indignos. In his autem isthuc
pertinet is versus:
|
Ter quinis decadis grande peregit opus.
|
|
Verumtamen cum Possidius distributionis ejusmodi non meminerit, eam
Augustini tempore vel jussu factam credibile non est. Atque idem
forte hic acciderit, quod T. Livii libro, quem, ut Petrarcha
epistola ad Joannem Boccacium observat, in partes quas decades
vocant, non ipse qui scripsit, sed fastidiosa legentium scidit ignavia
(Epist. variar. 22 vel 24).
Veniamus jam ad praecipuum caput, regulas videlicet quas in
interpretando servavit Augustinus. Multa hic essent observatu
necessaria, nisi hoc argumentum ipsemet beatus Doctor in libris de
Doctrina Christiana pertractasset. Primo siquidem quod ad litteram
spectat, ut eam integram atque illibatam habeat, quae praecepta illic
tradit, ea pro sua virili hoc in commentario sequitur. Latinas
editiones inter se componit, exemplaria graeca consulit, colligit
varias lectiones; undenam irrepserit diversitas, ex interpretum
vitio, an e textus graeci ambiguitate investigat: ejus denique illa
sedulitas, qua tot locos tam anxie discussit, huc eum impulit, ut
Psalterium multoties ad idioma hellenicum recenseret castigaretque.
Hoc intelligas licet ex ejusdem ad Audacem epistola, ubi cum dixisset
Psalterium a beato Hieronymo ex hebraeo sermone conversum non habere
se, prosequitur in hunc modum: Nos autem non interpretati sumus, sed
codicum Latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus
emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat,
non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte nos
tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus
(Epist. 261, n. 5).
Primus litterae sensus interdum nihil continet, nisi simplicis ac
spiritualis: at idem saepius relatus et figuratus est. Tuncque vere
affirmare possumus, quod est dictio significationi suae comparata, id
est, litteralem sensum esse cum spirituali comparatum: et quemadmodum
fieri non potest ut ad sensum illum spiritualem perveniamus, nisi prius
litteralem probe perspectum habuerimus; ita litteralis supervacaneam
fore cognitionem, si spiritualem assequi negligamus. Hoc fuit in
causa cur sanctus Praesul, sensu litterali, quoties eum satis per se
apertum cognitumque existimavit, omisso, recta in spiritualem
tenderet. Quod quidem ei non solum usu venit in sermonibus ad populum
habitis, in quibus ejus potissimum profectui servire cogebatur; verum
etiam in expositionibus, quas in quosdam Psalmorum dictavit, ubi ex
animi voluntate stylo indulgere ipsi fas erat.
Cum vero in sanctae Scripturae vocibus spirituales sensus lateant
plurimi, qui omnes peraeque pii, peraeque veri videri possint, haud
semper contentus fuit unicum expromere. Ad tertium usque eruit e
psalmo tertio, quem primo quidem Christo Domino in propria sua
persona considerato, mox eidem cum Ecclesia, quacum ille unum quasi
corpus efficit, conjuncto; denique fidelium singulis accommodat. In
tertium vero quarti decimi psalmi versum, exposito primo sensu pulchre
sciteque subdit: Iste simplex intellectus cui sufficit, sufficiat;
sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod
multas intelligentias pepererunt. Itaque hoc si planum esset, unum
aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri
estis.
Regulas in habendo variorum sensuum, qui animo occurrunt, delectu,
sequitur errori minime obnoxias. Enimvero praeterquam quod rationem,
ut dicebamus, longe maximam habet litterae, cui quidem ante omnia
sensus ad amussim quadret necesse est; semper ob oculos sibi charitatem
constituendam ponit, quam Scripturae totius finem esse docet in
psalmum centesimum quadragesimum: Quidquid salubriter, inquit, mente
concipitur, quidquid ore profertur, vel de qualibet pagina
exsculpitur, non habet finem nisi charitatem. Quam doctrinam
sumpserat cum ex Evangelio, ubi generaliter a Christo pronuntiatur
illud effatum, In his duobus mandatis universa Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 40): tum ex Apostolo, quo judice
primae ad Timotheum capite primo, Finis praecepti est charitas (I
Tim. I, 5). Hujus regulae beneficio sensus christianis moribus
parum congruos, quos nonnulli Psalmorum loci objicere animo possent,
procul amandat: verba quae ab ulciscendi libidine proficisci atque
improbis exitium imprecari videantur, docet nihil aliud esse quam
malorum quibus illi, nisi corrigantur, obruendi sunt, prophetias ac
praedictiones: Davidis vota adversus inimicos suos meliorem in partem
accipienda, ibique preces quibus viri sancti peccatores Deo
commendant, intelligendas: locutiones illas, queis adversarios suos
confundi, cadere, prosterni petit, obscura quadam ratione peccatorum
conversionem ac poenitentiam indicare: si quando hostes vincere aut ab
eisdem liberari cupiat, re vera orationes esse, ne in tentationibus
succumbat: denique per inimicos Davidis, non daemones tantum aut
peccatores, sed et vitia atque animi affectus, quibus continuo in via
salutis impugnamur, designari.
Hac eadem regula adducitur, ut petitiones promissionesque Psalmorum,
quae ad apices expositae nonnisi temporalia bona significant, aeternis
accommodet: quae de exteriori virtutum exercitio praecipiuntur, ad
interiorem pietatem transferat: demum ubicumque templi, elevationis
oculorum, clamoris, cantici novi, laudis mentio fit, nos inde ad
mentis et cordis affectiones ac motus, ad vitam novam, necnon ad
operum quae Deus in suam gloriam cedere jubet, sanctitatem traducat.
Ut expeditiorem nobis aditum ad sensus illos insinuandae pietati adeo
conducibiles pararet, viam non potuit inire majoris compendii, quam si
loquentem Davidis ore Dominum Jesum induceret, prout illi cum
Veterum usus, tum vel maxime quorumdam locorum e Psalmis in Novo
Testamento facta interpretatio praescribebant. Tertullianus in libro
adversus Praxeam scribit: Sed et omnes pene Psalmi Christi personam
sustinent, Filium ad Patrem, id est Christum ad Deum verba
facientem repraesentant (Cap. 11). Hieronymus epistola ad
Paulinum: David Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus
quoque, Catulus, atque Serenus, Christum lyra personat (Epist.
103). Hilarius vero in prologo suo ad Psalmos id ipsum multis
prosequitur, ibique contendit Psalmos universos allegoricis et typicis
contextos esse virtutibus, quae ad Christum pertineant; ejus
adventum, incarnationem, passionem, resurrectionem denique ac
judicium, materiam omnem sacris hisce Canticis suppeditare; eorumdem
mysteriorum fidem clavis cujusdam veluti vice fungi, sine cujus opera
accessus ad Psalmorum intelligentiam sit interclusus. Id similiter
Augustinus in illis explicandis nunquam non inculcat, ut etiam ipse
necessum habeat repetitiones suas interdum excusare, hujus regulae
utilitatem necnon illius probe intelligendae necessitatem in medium
proferens. Ejus rei argumenta producit e sacris Codicibus petita:
quale est, verbi gratia, illud Christi pronuntiatum, Necesse est
impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et
Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Repetit frequentius
Davidem Christi ex ipsius semine nascituri figuram gerere, ipsius
nomen significatione sua Christum designare, sub quo etiam nomine hunc
a multis Prophetarum annuntiatum constat; non pauca esse quae Davidi
aptari nequeant: quod ipsum jam ante plurimi scriptores doctissimi
animadverterant, maxime in psalmos septuagesimum et octogesimum
octavum; atque adeo ipsemet Apostolorum Princeps in Actuum c. 2,
V\. 25, ubi locum unum e psalmo quinto decimo refert. Observat
tandem Christum e cruce pendentem ipsis Psalmorum vocibus usum, quasi
illud nos docere voluisset, eosdem causa sua fuisse scriptos. Verum
cum non pauca, quae ab ipsius sanctitate abhorreant, ibi legantur,
monet subinde beatus Doctor ne Christum tanquam separatum a membris
suis, hoc est Christianis, consideremus; sed tanquam universo
Ecclesiae corpori, cujus caput est, vinculo nunquam dissolvendo
conjunctum: unde fit, ut infirmitates nostras, mala atque peccata
sibi adscribat; quemadmodum in psalmo vigesimo primo, cujus verbis in
passione sua loquitur, advertimus.
Vias Augustino mire ingeniosas, quibus Christum sub variis
rationibus in Psalmis adumbratum deprehenderet detegeretque, ejusdem
Christi charitas suggerebat. Non tamen iverimus inficias, quin
Veteres, a quibus excussum jam fuerat idem argumentum, plurimos ac
praeclaros sensus, qui sub figurarum involucris latebant, in lucem
extulissent. At si hujus illorumque commentationes inter se
conferantur, tum intelligetur eum saepissime vel majorem lucem afferre
iisdem mysteriis, vel etiam nova, quae illi quanquam non diversam
methodum secuti praetermiserant, evolvere. Neque vero Hieronymum in
epistola sua 92, quae inter Augustinianas 72 numeratur, aliud
sibi voluisse crediderimus, ubi postquam testatus est, si dixerit non
defuturos forte qui libris ejus notam illinant censoriam, cum ipsum
quoque Evangelium impio perditorum dente mordeatur, illud non eo se
dixisse, quod in operibus tuis, inquit, quaedam reprehendenda jam
censeam: subjungit de commentariis ejus in Psalmos, esse nonnullos
apud se (erant ii forsitan breviores Tractatus super primis triginta
duobus psalmis diu ante annum 414, uti jam observatum nobis est,
compositi, imo etiam fortassis ante 404, quo circiter anno scripta
fuit eadem illa epistola), quos, pergit Hieronymus, si vellem
discutere, non dicam, a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum
interpretationibus docerem discrepare. Quidam recentior asserit hoc
loco Hieronymum improbare eam rationem, qua Augustinus, relicta
aliorum Patrum methodo, Psalmos est interpretatus. At Hieronymus,
epistola sua 75 inter Augustinianas, non multo post superiorem
data, se ipse commodius explicat: satis quippe innuit non alio
spectasse memorata verba, quam ut Augustinianum argumentum, quo post
Septuaginta interpretum Versionem, ea quam ediderat inutilis esse
arguebatur, dilueret. Igitur propositum dilemma retorquet in hunc
modum: Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales
interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris? Si enim
obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est:
si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc
utroque modo superflua erit interpretatio tua: et hac lege post priores
nemo loqui audebit; et quodcumque alius occupaverit, alius de eo
scribendi non habebit licentiam. Et certe in neutra epistolarum de
consueta ratione exponendi Psalmos, ne verbum quidem. Quod si
laborem Augustini ad examen revocare Hieronymo libuisset, huic sine
dubio occurrissent ii sensus, quos apud antiquiores non reperisset:
nequaquam vero alia methodus; quando eidem adhaesit sanctus Antistes,
quam Hilarius, Ambrosius et caeteri quos laudat Hieronymus, erant
secuti. Sin agitur de modo sermonis divini allegorice ac moraliter
edisserendi, quis potest eum universim vituperare; cum eodem et
caeteri Patres cum Augustino, et ipsemet Hieronymus non raro usus
fuerit, secundum Apostolorum exemplum atque doctrinam? Testis est
beatus Paulus, quaecumque in Veteri Testamento gesta memorantur, ea
figuras esse, fuisseque ad nostram institutionem scripta (I Cor.
X, 11): atqui facta illa pleraque Psalmis materiam suppeditant,
ipsique adeo Psalmi metaphorarum, aenigmatum, necnon propheticarum
descriptionum pleni sunt: ac proinde qui nos intra simplicis litterae
angustias coercere vellet, is quidem nos deprimeret ad conditionem
Judaeorum, quos suae ipsorum caecitati Deus permisit, ut videntes
non videant (Luc. VIII, 10).
Atque haec a nobis dicta sint, ut generatim Augustini methodum
defendamus: tametsi nostri consilii non sit extorquere ab omnibus, ut
vel levissimas ejusdem allusiones eadem, qua nos ipsi, veneratione
prosequantur: satis erit, si non indignas materia quae tractatur,
aequi rerum aestimatores judicent. Imo vero si temporis ingenio
servire ac sese plebis captui accommodare non novisset beatus Praesul,
ab ea ratione agendi descivisset, quam ipsemet Deus adhibet in sacris
Litteris; ubi Spiritus sanctus humani sermonis morem usurpat,
humillimas quasque dicendi formas non repudians; ubi etiam, quo
veritates ad salutem necessarias hominibus instillet, historicam
varietatem ac poeticam amoenitatem cum instrumentorum musicorum
suavitate Psalmorumque cantu conjungit. Patiamur itaque Augustinum
allegoriis atque aliis observationibus uti, quibus non imparem
arbitratur populum suum; et haec nostra cura sit, admirabilibus
praeceptis, quae inde capta occasione eidem tradit, adhaerescere:
quod ipsum similiter observare nos conveniet, si quando nonnihil a vera
significatione deflectentem, optima tamen praecipere atque ad pietatem
maxime accommoda reperiemus.
Caeterum de commentariorum horumce merito non est pronuntiandum
comparate ad hebraeum textum hodiernum, neque etiam ad Hieronymianum;
quando Augustinus LXX Interpretes, qui forte hebraeum exemplar
aeque vel etiam magis emendatum habuere, sequendos sibi proposuit.
Nescius est nemo quantum auctoritatis eorum traductioni jam inde a
primis temporibus Deus voluerit esse in Ecclesia; quantum
existimationis ei pepererint Apostoli, illam in Novi Testamenti
paginis consignantes; quantum denique testimoniorum ipsi protulerint
eisdem verbis, quibus in eorumdem Interpretum leguntur Psalterio: ex
quo quidem Psalterio Versiones omnes quae hactenus in Ecclesia
valuere, traductae sunt.
Sed quando nos huc adduxit oratio, extra propositum non fuerit de
variis illis Versionibus pauca subjicere. Hieronymus in epistola
135, ad Sunniam et Fretelam, occasione quorumdam locorum
Psalterii, de quo eum consulebant, graecam LXX Interpretum
Versionem monet in duabus circumferri editionibus; quarum altera, et
ea quidem ipsius judicio minus castigata, dicebatur Communis,
Vulgata, et Luciani editio: altera autem erat, quae, ut ejus verba
usurpemus, habetur in Hexaplis, et quae in eruditorum libris
incorrupta et immaculata reservatur. De qua etiam paulo ante dixerat,
Et a nobis in latinum sermonem fideliter versa est, et Hierosolymae
atque in Orientis Ecclesiis decantatur. Hanc postremam orationis
partem videtur Hincmarus, epistola sua ad Ludovicum Germaniae
regem, intellexisse de ipsa Hieronymi traductione, cum rectius de
graeca editione Hexaplorum intelligatur. Petri Pithoei vero fuit
opinio, eamdem esse versionem illam Hieronymi, atque Psalterium quod
Romanum vocant; Vulgatam porro nostram non aliam habendam, quam
veterem Versionem ex ea editione quae Luciani dicebatur (De Latin.
Biblior. interpretibus, pag. 6). Verum non fit admodum
verisimile tam levi negotio Psalterium suum mutasse Ecclesiam
Romanam: praeter quam quod in eodem illo Psalterio lectiones quaedam
desiderantur meliores ac emendatiores, quas in graeco Hexaplorum se
reperisse testatur Hieronymus. Ad Vulgatam editionem quod attinet,
bona fide nostras de illa conjecturas hic proponemus. Idem ipse
Hieronymus epistola sua ad Paulam et Eustochium significat se semel
atque iterum Psalterio latino ad LXX Interpretum editionem
castigando operam navasse; primo cursim et magna ex parte, cum adhuc
in urbe versaretur: secundo diligenter, jamque in secessu abditus
Bethlehemitico. Ultimae hujus correctionis exemplaria optat ut cum
cura et diligentia transcribantur; necnon eidem additae abs se notae
appingantur, obeli videlicet, a quibus usque ad sequentia duo puncta,
quae legebantur apud LXX cum in hebraeo deessent, includebantur; et
asterisci, quibus similiter quae ad proxima duo puncta sequebantur, ex
hebraeo juxta Theodotionis editionem LXX Interpretibus accessisse
notum fieret. Atqui hujusmodi signa etiamnum in veteribus quibusdam
Vulgatae manuscriptis, non autem in alio ullo Psalteriorum latinorum
invenire est. Haec ipsa in compluribus codicibus sibi observata
Jacobus Faber Stapulensis affirmat (Prolog. in Psalterium
quincuplex): ipsique habemus prae manibus antiquissimum tripartitum
Psalterium abbatiae Sancti Petri Carnutensis, quod in prima columna
Psalterium Hieronymi ex hebraeo continet, in tertia vetus Psalterium
a Romano atque ab eo quo usus est Augustinus, parum discrepans; in
secunda vero editionem Vulgatam exhibet cum supra memoratis Hieronymi
obelis et asteriscis. Hinc facile persuademur Vulgatam esse ipsam
illam Versionem ab Hieronymo secundis curis emendatam: quae nostra
sententia insuper auctoritate manuscripti bibliothecae Colbertinae ante
septingentos annos exarati confirmatur, qui Vulgatam cum iisdem
Hieronymianis notis, et sub hac inscriptione comprehendit, Liber
Psalmorum de translatione Septuaginta interpretum, emendatum a sancto
Hieronymo in novo (forte, de novo). Comprobatur denique testimonio
Valafridi Strabonis, cujus nos infra locum sumus exhibituri.
Verum illud forsan minus exploratum est, sed nostro judicio sua non
caret verisimilitudine, nimirum eamdem hanc nostram Vulgatam potuisse
ab Hieronymo epistola 135 dici Traductionem ex Hexaplis a se
editam, quod illam eisdem exemplaribus consentientem effecisset;
epistola vero Paulae et Eustochio scripta Versionem tantummodo
correctam, quod antiquae verba, quantum in ipso fuerat, retinuisset.
Inter alias rationes, quae nos eo impellunt, haec est, quod
videlicet ii loci, quos Hieronymus post factam mentionem versionis
suae ex Hexaplis defendere aggreditur, in manuscriptis Vulgatae
codicibus reperiuntur. Nam etsi eadem Vulgata in Bibliis excusis
habeat, verbi gratia, hanc in psalmo quinto, V\. 9, lectionem,
Dirige in conspectu tuo viam, meam, quae Hieronymo non probatur:
attamen in MSS. illam ostendit, quam secundum LXX Interpretes
legendam astruit idem Doctor, nempe, Dirige in conspectu meo viam
tuam. Haud secus existima de voce terrae, quam idcirco e V\. 5
psalmi XLVII et e V\. II psal. LXXI abs se deletam
scribit, quia neque in hebraeo legitur neque in LXX, quae vox
pariter in Vulgatae manu exaratis codicibus non reperitur. Et contra
exstat in iis vox suam, quam in Hexaplis sub veru additam cum
Hieronymus reperisset in V\. 6 psalmi XVIII, servandam
existimavit.
Forte etiam contigerit ut ea Versio, cujus certi loci Sunniae et
Fretelae, qui degebant in Germania, negotium facessebant, jam inde
ab his temporibus in Gallias pervenerit: quamvis, si quibusdam
habeatur fides, eo non nisi post annos amplius 150 ex Urbe perlata
sit. Illud testatur Valafridus Strabo de rebus Ecclesiasticis cap.
25 in haec verba: Psalmos autem cum secundum LXX Interpretes
Romani adhuc habeant, Galli et Germanorum aliqui secundum
emendationem, quam Hieronymus pater de LXX editione composuit,
Psalterium cantant: quam Gregorius Turonensis episcopus a partibus
Romanis mutuatam, in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse.
Hocce Psalterium, quod, quia illo primi omnium Galli usi sunt,
Gallicanum vocatur, sensim in omnes occidentales Ecclesias fuit
receptum. Vir eximiae eruditionis ac piae memoriae, Cardinalis
Bona, de rebus Liturgicis lib. 2, cap. 3, censet ejus usum ante
annos abhinc sexcentos admissum in Italia fuisse, praeterquam in
Mediolanensi Ecclesia, quae antiquum suum Psalterium hodieque
retinet; praeterquam etiam in Urbis Ecclesiis in quibus proprium suum
obtinuit ad aetatem usque Pii V, cujus jussu illae Vulgatam
editionem amplexae sunt, excepta una Vaticana, ubi etiam nunc
Romanum canitur Psalterium.
His ad eum modum expositis erit forsitan qui nosse cupiat quem locum
inter alia Psalteria Augustinianum sibi vindicet; an variae illae
lectiones, in quibus a Vulgata nostra dissidet, aliorum suffragio
innitantur; utrum tandem cum graeco LXX Interpretum, quod nostra
hac memoria exstat, plus minusve censentiat. Ea sunt quae nobis
induxere in animum, ut exemplaria diversa, tum prelo, tum calamo
edita conferremus, ac varietates maxime insignes, quas deprehendimus,
lectori proponeremus. Eas igitur infra habituri estis, cum locum unum
praemiserimus e libro 17 de Civitate Dei, ubi Augustinus, quae
sua sit de Psalterio Davidico sententia, expromit.
|
|