|
Etsi in confutandis Manichaeis et Arianis labores gravissimos, ut ex
superioris tomi opusculis satis intelligitur, sustinuit Augustinus;
si tamen ii cum sequentibus scriptis, quae adversus Donatistas idem
edidit, conferantur, nae illi veluti quaedam ludicrae velitationes et
umbratica certamina facile reputabuntur. In Donatistis enim longe
concitatiores motus magisque obfirmata pervicacia et indomita
crudelitas, cui armata militum manus animos et furorem ministrabat.
His non alia sanctissimus Doctor arma opposuit, quam charitatis,
lenitatis et patientiae infractae, quibus disputationes et collationes
suas cum illis schismaticis, sive scripto, seu colloquio habitas,
muniebat. Ad has vero fructuose legendas Lectorum animi brevi
narratione rerum quae ad Donatistarum historiam pertinent, comparandi
sunt; ut hoc proposito specimine eruditi jam nota paucis repetant, et
minus in his versati ad hanc lectionem instructi accedant.
Donatistarum schisma in Africa ortum est anno ferme quadragesimo
tertio ante natum Augustinum, post finem persecutionis Diocletiani.
Is anno Christi trecentesimo tertio primum edictum in Christianos
promulgavit, mense martio, si Eusebium in Historia Ecclesiastica
sequamur (Euseb., Hist. Eccles., lib. 8, cap. 2); aut
aprili, si acta Martyrum Palaestinae: quo edicto
|
“ecclesiae quidem
ad solum usque dirui, sacri vero codices flammis absumi jubebantur.”
|
|
Id autem, agentibus Anulino Proconsularis, et Floro Numidiae
praefectis, rigidissime confectum est in Africa, ubi atrociter
saevitum in Christianos eidem edicto repugnantes. Ex his quidam sese
ultro suppliciis objecere, palam professi, se quos penes se haberent
Libros sacros nunquam tradituros. Immoderatum hunc zelum improbavit
Mensurius Carthaginensis episcopus; eosque qui hoc agendi modo
martyrium sibi accersissent, martyrum loco haberi vetuit, Cypriani
exemplo (Augustinus, Brevic. Collationis cum Donatistis, die
tertia, cap. 13; Cyprianus, epist. 83, seu 81): quod
synodus Eliberitana ante caverat de iis qui idola ejusdem rei gratia
confregissent (Concilium Eliberitanum, can. 60). Verum alii in
aliud extremum prolapsi sunt, imbecillitate et abjectione animi,
tradendo Libros sacros in manus profanorum, ob id Traditores
appellati, famosa sane appellatione, quae Donatistarum schismati
occasionem et colorem praebuit. Hujus criminis insimulatus est ab eis
Mensurius, praecessor Caeciliani; maxime vero Caeciliani ordinator
Felix Aptungitanus, quem in suo Carthaginensi concilio malorum
omnium fontem dixerunt: sed haec criminatio legitimis probationibus
destituta erat, eaque postmodum in ipsos accusatores justius rejecta
est (Augustinus, Brevic. Collationis, die tertia, cap. 13;
epist. 88, n. 3; et Contra Cresconium, lib. 3, cap.
60).
Enimvero post persecutionem codicum tradendorum, in concilio
Cirtensi, quod a Numidis undecim vel duodecim episcopis, ordinandi
causa in Pauli locum episcopi, anno trecentesimo quinto celebratum
est, Secundus Tigisitanus antistes, antiquitatis titulo caeteris
superior, cum ante omnia universos et singulos ejusdem conventus
episcopos criminis expertes esse probari voluisset, in ipsa
inquisitione haerere coactus est, indulgendo collegis suis, qui
vulgatae Traditionis rei censebantur, ne et ipse eadem accusatione
obligaretur (Augustinus, Contra Cresconium, lib. 3, capp. 26
et 27). Itaque pendente purgatione, Silvanus non sine populi
expostulatione Silvanum Traditorem vociferantis, atque alium ejus
loco flagitantis, Cirtensi Ecclesiae praefectus est (Gesta apud
Zenophilum consularem, in Appendice hujus tomi).
His auctoribus conflatum est post sex inde annos schisma
Donatistarum, cui jam viam fecerat Donatus Ecclesiae a
Casis-Nigris in Numidia episcopus, perturbando Carthaginensem
Ecclesiam eo tempore quo Caecilianus in ea diaconus erat
(Augustinus, Brevic. Collationis cum Donatistis, die tertia,
cap. 12); sed absque ulla unitatis scissura usque ad obitum
Mensurii, et Caeciliani subrogationem, quae libertate Christianis
per Maxentium concessa, anno trecentesimo undecimo facta est (Id.,
de Unico Baptismo, cap. 16, n. 29). Tunc quippe in
Caecilianum insurrexerunt tria hominum genera,
(Id., Psalm. contra partem Donati.) Hujus extremi
generis fuere Botrus et Celestius, qui Carthaginensem cathedram
ambientes, eamdem Caeciliano invidebant. Medii erant seniores
fideles plebis Carthaginensis, qui depositam apud se per Mensurium,
cum ad comitatum proficisceretur, ejusdem ecclesiae pecuniam successori
restituere nolebant, ob id
|
“fures ecclesiastici argenti”
|
|
appellati
(Optatus, lib. 1; Augustinus, Contra Epistolam Parmeniani,
lib. 1, cap. 3, n. 5). Denique primi generis antesignana fuit
Lucilla, pecuniosissima et factiosissima femina, Caeciliano infensa
ob increpationem ab eo diacono sibi factam, quod ante
|
“spiritualem
cibum et potum os nescio cujus martyris”,
|
|
inquit Optatus,
|
“si tamen
martyris, libare dicebatur”
|
|
(Optatus, lib. 1). Hi omnes
conspiratione in Caecilianum inita, ad Secundum Tigisitanum aliosque
Numidiae episcopos provocarunt, eosque novae electionis causa
Carthaginem accerserunt, Caeciliani ordinationem, quod a Felice
Aptungitano. Traditionis crimine, ut ipsi vulgabant, obligato,
facta esset, vitiosam causati. Ergo Carthaginem convenere episcopi
numero ferme septuaginta (Augustinus, Brevic. Collationis, die
tertia, cap. 14): in his Traditores illi concilii Cirtensis,
quibus confessis Traditoribus Secundus ignovit, una cum Silvano
itidem Traditore, quem ejusdem urbis Cirtensis episcopum instituerant
(Id., Contra Cresconium, lib. 3, cap. 27). Hospitio
excepti omnes a praedictis factiosis, non a Catholicis, quorum
petitione Caecilianus fuerat ordinatus (Optatus, lib. 1).
Vocatus in judicium Caecilianus adesse recusavit, cum eos non veros
judices, sed inimicos atque corruptos convenisse cognosceret: imo
etiam tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus traderet.
Absentem itaque et adesse nolentem damnaverunt seditiosi illi
episcopi, tanquam a Traditoribus ordinatum, et quia, cum esset
diaconus, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse
dicebatur (Augustinus, Brevic. Collationis, die tertia, cap.
14); atque ejus loco Majorinum, Lucillae domesticum, qui lector
in diaconio Caeciliani fuerat, suffecerunt (Optatus, lib. 1).
Ex hac ordinatione scissa est in duas partes universa Africa,
constituti in plerisque Ecclesiis duo pro utraque parte episcopi;
aliis orbis christiani provinciis in Caeciliani communione omnino
persistentibus. Quin etiam Constantinus imperator eidem ab initio
favit, cum e fisco erogationes in Africa religionis catholicae
ministris fieri jussit per ipsum Caecilianum; quem etiam suis litteris
dignatus est, in quibus testatur sibi non probari
|
“quosdam non satis
compositae mentis homines,”
|
|
id est Donatistas,
|
“qui sanctissimae et
catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate tum
corrumpebant”
|
|
(Epist. Constantini ad Caecilianum, in Appendice
hujus tomi). Nec obscure eidem Caeciliano suffragatur Imperator in
epistola ad Anulinum Africae proconsulem de immunitate clericorum:
qui Anulinus in sua ad Constantinum relatione scribit, sacram
Imperatoris se cum Caeciliano communicasse, cumque aliis,
quos ad instaurandam Ecclesiae unitatem sit
cohortatus (Relatio Anulini, in eadem appendice); at duos sibi a
Caeciliani adversariis porrectos fuisse libellos, quos ad Imperatorem
dirigeret. Unus ex his libellis inscriptus erat,
|
“Libellus
Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani datus a parte Majorini:”
|
|
quod nomen usurpabant primum schismatici illi, antequam a Donati
factione vocabulum sibi tribuissent. Alterum libellum verisimile est
fuisse illum Donatistarum supplicem libellum, die decima quinta
aprilis, anno trecentesimo decimo tertio datum, quo judices e
Galliis, qui Traditionis expertes erant, ab Imperatore poscebant.
Annuit petitis Constantinus. Dati quippe sunt judices tres ex
Gallia episcopi, Maternus ex Agrippina civitate, Reticius ab
Augustoduno, et Marinus Arelatensis (Optatus, lib. 1). Hi
jussu Imperatoris Romam profecti, et una cum eis quindecim Itali
episcopi, convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino
III et Licinio III Coss., sexto nonas octobres, feria sexta,
hoc est anno trecentesimo decimo tertio, Miltiade praesidente, cui
causa haec accuratissime dijudicanda et ex praescripto justitiae
terminanda commissa fuerat per sacram imperatoris (Epist.
Constantini ad Miltiadem, in Appendice hujus tomi). Jussus etiam
stitit se ad concilium Caecilianus cum episcopis ex sua communione
decem: totidemque adfuerunt ex adversa factione; in his Donatus a
Casis-Nigris, dux schismaticorum. Causa tribus sessionibus
ventilata examinata, purgatus est Caecilianus; damnatus vero ipse
Donatus, ut totius factionis auctor et incentor,
|
“et a singulis in
eum dictae sententiae, quod confessus sit se rebaptizasse, et
episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est”
|
|
(Optatus, lib. 1). De aliis porro ejusdem partis episcopis, ut
ipsorum infirmitas lenius excepta intus sanabilis fieret, id statutum
est, ut si ad Ecclesiae communionem recipere se vellent, in suis
honoribus susciperentur, etiamsi extra Ecclesiam ordinati essent
(Augustinus, epist. 185, cap. 10, n. 47; et epist.
43, cap. 5, n. 16).
ait Optatus (post concilium Romanum, an post
Arelatense, de quo mox dicemus),
Africam
repetendi facultatem, eo pacto ut nec ad Carthaginem accederet,
petiit: eodemque tempore Imperatori suggestum est,
|
“ut bono pacis
Caecilianus Brixiae retineretur, et factum est.”
|
|
Missi insuper
Carthaginem episcopi duo, Eunomius et Olympius, qui Ecclesiam
catholicam eam esse referrent, quae per universum orbem diffunderetur,
ipsamque Caeciliano communione conjunctam, Caecilianum denique
purgatum judicio novemdecim Romani concilii episcoporum, quod dissolvi
non posset (Optatus, lib. 1) Append. hujus tomi, in excerptis
ad historiam Donatistarum pertinentibus, vide sectionem cui titulus
est:
|
“Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi.”
|
|
etc.
Haec sententia reprimendo schismati, et paci restituendae sufficere
videbatur: at Donatistae in sua pertinacia obfirmati, non recte
judicatum, apud Imperatorem conquesti sunt,
|
“quod eorum omnis causa
non fuisset audita, sed potius iidem episcopi quodam loco se
clausissent, et prout ipsis aptum fuerat judicassent”
|
|
(Epist.
Constantini ad Ablavium, in Appendice hujus tomi). Addebant
minorem fuisse episcoporum in illo Romano conventu numerum, quam ut
tantae controversiae modum imponere potuissent, adeoque alterum
episcopale judicium sibi esse necessarium. Eorum vero expostulatio
maxime in Felicem Aptungitanum episcopum recidebat, a quo, utpote
Traditore, Caecilianum rite ac legitime ordinari haud potuisse
contendebant (Epist. Constantini ad Chrestum, in eadem
appendice).
Eorum postulatis quantumvis iniquis, quo scilicet schismaticis turbas
ciendi omnem viam et occasionem praecluderet, assensit Constantinus,
permisitque Felicis accusationem in publico Africae judicio examinari
coram Aeliano proconsule: a quo Felix impacti criminis innocens
pronuntiatus est. Praeterea Arelatem synodum indixit Imperator, ut
tota Caeciliani causa denuo ad examen revocaretur, anno ut videtur
proximo post concilium Romanum. Re maturius expensa, Caeciliani
causa iterum superior ex illo celebri concilio evasit.
Verum nec sic Donatistarum contumacia fracta est: qui ad Imperatorem
appellatione interposita, supremum ejus judicium interpellarunt. Hanc
appellationem non sine stomacho et indignatione admisit Constantinus,
sed eo tamen animo, ut si deinceps rixas et contentiones excitare
pergerent, gravissimis in eos poenis animadverteretur. Utrisque ergo
Mediolanum vocatis, auditisque partibus, ac rationum momentis
utrinque libratis, Caecilianum
|
“omni innocentia praeditum”
|
|
edixit
Imperator, ut constat ex ipsius litteris die decima novembris, anno
trecentesimo decimo sexto ad Eumalium scriptis. Sed cum nec tam
solemni judicio obstinatissimi homines acquiescerent,
idem
Augustus, si Parmeniano credimus,
|
“ad campum, id est, ad
supplicium duci jussit, Hispano Osio,”
|
|
ut ille quidem invidiose
dicit,
(Augustinus, Contra Epistolam Parmeniani,
lib. 1, cap. 8). Certe
|
“legem dedit severissimam; et adversus
errorem multa constituit, et eis basilicas jussit auferri,”
|
|
praecepitque
|
“ut loca congregationum ipsorum fisco vindicarentur”
|
|
(Id., epist. 105, n. 9; Contra Litteras Petiliani, lib.
2, cap. 92; et epist. 88, n. 3). Quin etiam exsilium in
quosdam ex illis decretum fuisse inde intelligitur, quod
|
“de illorum
exsilio soluto et eorum furore Deo vindici dimittendo litteras dedit”
|
|
Constantinus anno trecentesimo vigesimo primo (Id., Ad Donatistas
post Collationem, cap. 33).
Sic itaque Donatistarum schisma in haeresim versum est, non eo tantum
nomine, quod
|
“haeresis schisma inveteratum”
|
|
ab Augustino appellatur
(Id., De Haeresibus, cap. 69), cum
sit
|
“recens
congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio”
|
|
(Id.,
Contra Cresconium, lib. 2, cap. 7), verum etiam quod
Ecclesiae unitate violata in falsa item dogmata prolapsi sunt. Nam
cum in suae contumaciae patrocinium id semel constituissent, nempe
reorum consortio culpam et reatum eorum incurri; hoc deinde
colligebant, Ecclesiam catholicam in sola Donati parte integram
remansisse, caeterum in aliis terrarum partibus periisse
|
“quasi
contagione communionis exstinctam,”
|
|
nimirum
|
“propter crimina
Caeciliani,”
|
|
(Id., De Haeresibus, cap. 69), cum quo aliae
Ecclesiae communicaverant. Ad haec, Sacramentorum efficaciam a
ministrorum virtute pendere asserebant, adeoque Baptismum extra
Donati societatem nullum et invalidum esse. Quapropter Catholicos,
qui ad eorum partes deflectebant, iterato baptizare non dubitabant.
Quanquam Tichonius, et ipse donatista, referente Augustino,
testatur, in concilio suae sectae ducentorum et septuaginta episcoporum
Carthagine habito, statutum fuisse ut
|
“Traditoribus, si baptizari
nollent, pro integris communicaretur”
|
|
(Augustinus, epist. 93,
n. 93). At decretum istud non videtur fuisse observatum. Denique
Donatus, non ille a Casis-Nigris, sed Carthaginensis post
Majorinum episcopus, Catholicam de Trinitate, ut ex scriptis ejus
colligit Augustinus, non habuit sententiam: verum addit sanctus
Doctor, Donatistas in hunc istius Donati errorem non fuisse
intentos, nec facile in eis quemquam, qui hoc illum sensisse noverit,
inventum; tametsi tantum apud suos valebat ejus eloquentia et
auctoritas, ut ab eo Donatistas nomen traxisse multi existimarent.
De hoc Donato fuse, quod scilicet inter suos praecipuo loco
haberetur, agit Optatus, ejusque animi levitatem et furorem,
praesertim vero superbiam intolerandam notat. Quippe ita
|
“exaltatum
est cor ejus, ut sibi jam non homo, sed deus fuisse videretur;
tantumque sibi de episcopis exegit, ut eum non minori metu omnes
venerarentur, quam Deum”
|
|
(Optatus, lib. 3). Hominis tumorem
palpabat fovebatque discipulorum ejus adulatio, quorum
ait Augustinus,
|
“Donato dicuntur ista cantata, Euge,
euge, dux bone, dux praeclare: et non dixit ille, Avertantur statim
et erubescant, qui dicunt mihi, Euge, euge; nec eos corrigere
voluit, ut Christo dicerent, Dux bone, dux praeclare”
|
|
(Augustinus Enarr. in Psal. 69, n. 5). Forte Optatus
Donati superbiam nimium auxerit: sed eam tamen immodicam fuisse illud
argumento est, quod aliarum Ecclesiarum communionem ita spernebat, ut
ab eis volens ac lubens recederet, quasi earum societate polluendus,
aut sanctitatis gratiam amissurus esset. Ejus tempore, ut quidem
verisimillimum est, Donatistae episcopum in urbe Roma habere
coeperunt. Nam scribente Optato, qui quidem aequalem habuit
Parmenianum, proximum Donati successorem, Claudianus jam sextus
erat in Urbe istius sectae episcopus, non ut communione cum
|
“Romana
Ecclesia, in qua semper apostolicae cathedrae principatus viguit”
|
|
(Id., Epist. 43, cap. 3, n. 7), jungeretur, sed ut suos
qui Romam migraverant, in sua defectione retineret. Illic
speluncam quamdam foris a civitate cramam migraverant, in sua
defectione retineret. Illic
speluncam quamdam foris a civitate
cratibus sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent.
Unde Montenses, et Cutzupitani
appellati (Optatus, lib. 2.
Append. hujus tomi, in excerptis ad historiam Donatistarum
pertinentibus; vide sectionem cui titulus est:
Donatistae peregrini
Romae commorantes habent . . . . basilicae vice speluncam extra
urbem.) Eodem consilio et animo episcopum e suis unum in Hispaniam
qui cujusdam nobilis matronae domum et possessiones procuraret, et
alium ad ignotum quemdam extra Africam locum miserunt Donatistae,
nempe ut asseclasuos a deserendo schismate prohiberent (Augustinus,
Contra Litteras Petiliani, lib. 2, cap. 108; et Contra
Cresconium, lib. 3, cap. 63).
Quo tempore Donatus ille Majorino successerit, certo non constat.
Ante ultimum Constantini judicium contigisse, ponebant ipsi ejus
sectatores, qui suis post Collationem Carthaginensem scriptis eum
|
“sic commendare voluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris
Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et convicerit
Caecilianum”
|
|
(Id., Ad Donatistas post Collationem, cap.
16). Hunc ipsum Donatum Hieronymi Chronicon anno trecentesimo
vigesimo octavo notum, atque anno trecentesimo quinquagesimo quinto
Carthagine pulsum fuisse habet. Optatus eum ad Gregorii praefecti,
simulque Pauli et Macarii tempus, audaciter iis obsistentem, refert
(Optatus, lib. 3).
Sic vero idem auctor tres vulgatas persecutiones, quas in se a
Catholicis excitatas fuisse Donatistae jactabant, diserte ac ordine
commemorat, eisque ex Ezechielis prophetia tempestatis, pluviae, et
lapidum vocabula tribuit.
inquit,
|
“sub
Ursacio: agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia ubi
operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio: udatus est paries, sed
non maduit, ut haberent lapides ubi operarentur. Post pluviam secuti
sunt lapides sub Operariis unitatis: dispersus est paries, sed
fundamentis suis se iterum reparavit”
|
|
(Append. hujus tomi, exeunte
sectione cui titulus est:
|
“de Pauli et Macarii persecutione.”).
|
|
Prima Ursacii persecutio ad annum trecentesimum vigesimum referri
potest: quandoquidem gesta apud Zenophilum consularem, post quae
Silvanus Cirtensis, Traditor in eis dictus, in exsilium amandatus
est
|
“persequentibus Zenophilo et Ursacio”
|
|
(Augustinus, Contra
Cresconium, lib. 3, cap. 30), aiebat Cresconius, eodem anno
scripta sunt. (Apud Optatum saepe Ursacio jungitur Leontius, vir
plane ignotus apud illius aevi scriptores: quod suspicioni locum
praebet, an non confictum fuerit a Donatistis Leontii, uti et
Ursacii, et Taurini nomen, ad movendam regiis ministris, qui ad eos
reprimendos adhibiti fuerant, invidiam). Gregorius, ad quem tam
atroces Donatus litteras dedit, eum
|
“maculam senatus et dedecus
praefectorum.”
|
|
(Optat., lib. 3. Vide in Append. sectionem de
Pauli et Macarii persecutione), appellans, praefecti munus gerebat
sub finem imperii Constantini, ex codice Theodosiano (Codex
Theodosianus, lege 3 de Annona et Tribut., et lege 2, de
contrah. Empt.), id est annis 336 et 337. Denique Operarii
unitatis, scilicet Paulus et Macarius, a Constante imperatore post
patris obitum in Africam missi fuerunt, tum ut ex fisco eleemosynas
spargerent in vulgus, tum ut negotium unitatis promoverent. Eis
praefracte et impudenter restitit Donatus Carthaginensis, nihil
|
“Imperatori cum Ecclesia esse”
|
|
obtendens (Optatus, lib. 3).
Quin etiam Donatus Bagaiensis episcopus in eosdem commovit hominum
furiosorum turbam, nempe Circumcelliones: quos quidem ob continentiae
professionem Donatistae monachis Ecclesiae catholicae opponebant.
Eorum mores paucis exprimit Augustinus, aitque fuisse
|
“genus hominum
agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora
perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo”
|
|
(De
Haeresibus, n. 69), qui mortem sibi praecipitiis, flammis et
aquarum praefocatione consciscere gloriosum et martyrio proximum
deputabant. Adeo porro eorum furor in omnia facinora, paulo ante
coeptum negotium unitatis, exarsit, ut ipsorum episcopi Taurino
comiti, quo intractabilem eorum compesceret rabiem, scribere fuerint
coacti (Optatus, lib. 3). Sed cum milites a Comite submissi
quosdam ex illis vulnerassent, quosdam etiam interfecissent; hos
nihilominus martyrum loco sodales sui habere coeperunt, Taurinum vero
inter suos persecutores. Donatus igitur inde furiosam turbam
conduxit, quorum furori ut occurrerent Paulus et Macarius, milites a
Silvestro comite postularunt. Hos primum aggressi sunt ministri
Donatistarum, qui tamen in Macarium totam hujusce tragoediae causam
rejiciebant. Periere inter mutuas utrinque caedes Donatus et
Marculus, de quibus scribit Augustinus incertum esse utrum se ipsi
praecipitaverint, maxime cum ejusmodi supplicia Romanae leges non
decernerent: etsi Optatus ab Operariis unitatis multa aspere gesta
fuisse non negat. Verum eorum necem Catholicis, tanquam
Macarianae, uti vocabant, vexationis auctoribus, imputabant
Donatistae: qui duos illos factiosos pro martyribus agnosci, eorumque
acta conscribi curarunt. Unde per inscitiam factum est ut in quaedam
martyrologia nostra referrentur. Etsi porro qui nuntiabant unitatem,
sola adhiberent hortamenta; plerique tamen schismaticorum episcopi cum
suis clericis vano timore correpti fugerunt: sed qui magis strenui et
fortes voluerunt videri, capti et longe relegati sunt (Ibid.). Ex
horum numero Donatum Carthaginensem exstitisse credere par est, quem
Petilianus in collatione Carthaginensi martyrialis gloriae virum
appellat (Augustinus, Brevic. Collationis, die secunda, cap.
10).
Sit pax atque unitas Africanae Ecclesiae Constante curante per
Paulum et Macarium ad tempus restituta, per annos ferme quatuordecim
perseveravit; reformari coepta sub annum 347, et quidem ante
Carthaginense sub Grato concilium, in quo pax haec laudatur, uti et
concilium Sardicense anno ipso 347 celebratum; certe ante annum
350, quo Constans Augustus e vivis excessit: integra porro et
inviolata ad annum 361, quo Julianus Constantio mortuo ad imperium
promotus est. Tunc quippe Donatistarum episcopi ab eo petierunt, ut
ab exsilio reverti sibi liceret, supplicantibus Rogatiano, Pontio,
Cassiano caeterisque episcopis et clericis partis Donati: qui in
litteris Imperatori porrectis eo usque impiae adulationis progressi
sunt, ut dicerent, apud eum solam justitiam habere locum (Id.
Contra Litteras Petiliani, lib. 2, cap. 97, n. 224,
Optatus, lib. 2, Append. hujus tomi, ìn excerptis ad historiam
Donatistarum pertinentibus; vide sectionem cui titulus est:
|
“Episcoporum Donatistarum horrenda facinora.”).
|
|
Annuit blandis
eorum precibus Julianus; sicque ab exsilio reversi sunt illi
palpatores, quos inter Parmenianus recensetur, tertius ex parte
Donati apud Carthaginem episcopus atque Donati successor.
Hinc innumerae caedes, sacra et horrenda facinora consecuta sunt
dissimulante Juliano, quae non statim sub sequentibus Imperatoribus
compesci potuerunt (Optat., ib.). Nam Juliano mortuo ad diem
vigesimam sextam junii anni 363, brevior fuit Joviniani ejus
successoris principatus, quam ut tantis malis mederi potuisset. Post
Joviniani mortem, quae mense februario anni proximi accidit,
Valentinianus in Donatistas leges tulit, qualis est una Juliano
Africae proconsuli directa ex urbe Trevirorum, die vigesima
februarii, anno 373. Neque iisdem schismaticis favit Romanus
comes, qui Romanis copiis imperavit a tempore Joviniani ad annum
373, et ipse a Donatistis inter suos vexatores una cum Taurino et
Macario habitus. Nec mitius cum iisdem egit Gratianus Augustus;
imo severa in eos edita lege, Flaviano Africae vicario directa,
sancivit, ut ab erroribus sese tandem reciperent, ecclesiis, quas
contra fidem retinebant, Catholicae restitutis. Denique lex
Theodosii majoris, ad Tatianum praetorio praefectum data die junii
decima quinta, anno trecentesimo nonagesimo secundo, quae lex
quoscumque in haeresi ordinantes vel ordinatos clericos denis libris
auri multabat, in nullos postmodum amplius viguit quam in Donatistas.
Verum nihil sic funestam hanc sectam repressit, ac demum ad excidium
adduxit, quam intestinae inter ejus asseclas dissensiones. Hinc enim
teste Augustino accidit, ut multa frusta de isto frusto per totam
Africam facta sint (Augustinus, Contra Epistolam Parmeniani,
lib. 1, cap. 4, n. 9): aequa sane et justa divinae
animadversionis vice, ut sicut Christum dividere conatus fuerat
Donatus, sic ipse a suis quotidiana concisione divideretur (Id.,
de Agone Christiano, cap. 29). Primus ex omnibus Tichonius,
scriptis suis, praesertim libro Regularum ad sacrae Scripturae
cognitionem edito clarus, stilum suum exeruit in dogmata
Donatistarum, multumque negotii Parmeniano facessivit: quo ex
Tichonio Augustinus accepit celebre hoc in ipsos dictum:
|
“Quod
volumus sanctum est”
|
|
(Id., epist. 93, n. 43.) Turbas
etiam inter suos gregarios cierunt Urbanenses in quadam Numidiae
particula (Id., Contra Cresconium, lib. 4, cap. 60).
Rogatistae item seu Rogatenses, sic dicti a Rogato natione Mauro,
atque episcopo, ut videtur, Cartennensi,
ait Augustinus,
|
“de frusto majore praecisum”
|
|
(Id., epist.
93, cap. 8), quos vexatio Donatistarum, Firmo tyranno, qui in
Romanos anno 372 rebellavit, duce, paulo insigniores ac notiores
reddidit. Claudianistae etiam sectionem fecerunt in Donati secta,
quae sectio cum Primiano coiit ante Maximianistarum schisma (Id.,
Enarr. in Psal. 36, n. 20).
Porro Primianus iste quartus ex Donatistis apud Carthaginem
episcopus, Parmeniano successit circiter annum 391, quo anno
Augustinus Hipponensis presbyter factus est. Primianus altero quam
ad episcopatum accessit anno, Maximianistas sibi valde infensos
expertus est. Cum enim Maximianum suae Ecclesiae diaconum a sacrorum
communione removisset, hic injuriae sibi factae impatiens, duos in
Primianum schismaticorum conventus coegit; unum Carthagine,
quadraginta trium episcoporum; alterum apud Cabarsussim Byzacenae
provinciae anno trecentesimo nonagesimo tertio, conflatum ex centum vel
amplius episcopis, qui remoto Primiano Maximianum subrogarunt.
Verum ex adverso Primianus anno sequenti majus concilium trecentorum
et decem episcoporum apud Bagaitanum oppidum congregavit, in quo
absolutus Primianus, Maximianistae vero damnati sunt.
Ex his autem dissensionibus, maximeque ex ipsa Maximianistarum causa
magnopere profecit catholica Ecclesia; non solum quod ex hujusmodi
discidiis multum debilitaretur schisma Donatistarum, vel quod ex
argumentis altercantium partium validae rationes elicerentur ad
coarguendam revincendamque eorum ab Ecclesia catholica secessionem:
sed quia solemne eorum decretum, crimina contrahi eorum, quibuscum
communio fuerit, societate; itemque Baptismum extra eorum coetum
nullum et invalidum esse, ac proinde iterandum; denique eorum querelae
de Christianorum principum eorumque ministrorum diligentia, quam ipsi
persecutionem appellabant, ad ipsorum conversionem adhibita, ex modo
agendi quem Donatistae in Maximianistas exercebant, penitus
corruebant.
referente Augustino,
|
“quosdam ex eis, cum
eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine
ulla in quoquam repetitione Baptismatis receperunt, nec eos ut
corrigerent, per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum
criminibus per sui concilii sententiam vehementer exaggeratis
communionem suam contaminare timuerunt”
|
|
(Id., de Haeresibus, n.
69). Primiani partes adjuvit praesertim Optatus cognomento
Gildonianus seu satelles Gildonis, ad eosdem insectandos
Maximianistas auctoritate et potentia usus illius comitis, qui
Romanis copiis in Africa praefuit ab anno 386 ad 397. Optatus
iste episcopus erat Thamugadensis, homo famae projectae, et ob
flagitia omnibus invisus; quocum tamen alii Donatistae communionem
retinuerunt, admisso etiam Baptismo ab eo collato: quod insigne
exemplum Catholicis rursus maxime opportunum fuit ad refellenda dogmata
Donatistarum.
His armis gnaviter in illos usus est Augustinus, quem Dei
praepotentis providentia ad eos debellandos destinaverat. Mirum est
vero quantum in Africa praevaluisset haec secta, cum eam Vir sanctus
adortus est: quod satis arguit magnus ille numerus episcoporum, cum
Bagaiensis concilii, tum Cabarsussitani, quos ultra quadringentos
fuisse modo vidimus. Sic rebaptizante Donati parte majorem
multitudinem Afrorum, inquit Possidius, Africa seducta et oppressa
jacebat (Vita Augustini, cap. 7). Verum quam primum Augustinus
ad eam erigendam stilum et calamum cum voce distrinxit, adjuvante
Domino, Ecclesia catholica levare exorsa est caput; adeo ut ejus
adversarii, et numero et potentia quantumvis superiores, ne quidem
ejus conspectum et colloquium ferre potuerint, non suae, ut persuasum
volebant, causae diffisi, sed hominis dialectici versutiam
refugientes. Unde ad ejus scripta nullum scripto responsum dabant;
aut si quod darent, tanta id cautione faciebant, ut omnibus inde
perspicuum esset, eos nobilis adversarii reformidare congressum, ac
magnopere vereri ne sua responsa in ejus manus venirent. Id
Donatistis ipsis exprobrat sanctus Doctor his verbis:
|
“Nam si se
ipsos intelligi volunt sapientes, et scribas, et prophetas, nos autem
tanquam persecutores sapientium et prophetarum; quare nobiscum loqui
nolunt, cum ad nos missi sint? Denique iste qui illam scripsit
epistolam, cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu
propria subscribens suam esse fateatur, forte non faciat: usque adeo
timent, ne ulla eorum verba teneamus.”
|
|
Quare cum Petiliani, ad
quam respondere coeperat, epistolam perquireret, vix post unum aut
alterum annum integram reperire potuit: quia
inquit,
|
“a
quo petita est, eam dare voluit, posteaquam cognoverunt nos ei parti
ad quam pervenimus respondere”
|
|
(Contra Litteras Petiliani, lib.
1, cap. 19, n. 21). Denique invictissimi Doctoris calamum
et colloquium adeo refugiebant, ut potius eum e medio tollendum, quam
congrua responsione confutandum existimarent (Possidius, in Vita
Augustini, cap. 9).
Is cum anno 391, ut jam diximus, presbyter Hipponensis, et post
annos quatuor episcopus factus esset, primum in Donatistas opusculum
presbyterii sui tempore edidit, quem Psalmum contra partem Donati
appellavit abecedarium, pro rudioris populi captu accommodatum ad
cantandum: in quo totius schismatis historiam, ab Optato, ut
videtur, acceptam, cum brevi ejus refutatione, claris et simplicibus
verbis exposuit. Hoc autem opusculum in Retractationibus collocat
post alterum de Fide et Symbolo, quod in concilio Hipponensi anni
393 composuit. Exstat in hoc concilio decretum de recipiendis
clericis Donatistarum. Hos cum initio in honoribus suis suscepissent
Catholici, postea id vetitum fuit, anno forsan 392, in synodo
Capuana: quam prohibitionem confirmat concilium Hipponense, sed
tamen exceptis his quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum
suis plebibus ad communionem catholicam transire voluerint (Append.
hujus tomi, De Donatistis clericis, etc). Idem sancitum fuit in
Carthaginensi conventu anno 397.
Sub haec, alterius Carthaginensis synodi Patres die junii decima
sexta, anno 401, statuerunt interpellandum esse Anastasium papam
cum Venerio episcopo Mediolanensi, ut consentirent, eos ad
clericatum promoveri posse, qui a puero inter Donatistas Baptismum
accepissent; caeteros vero majori eorum considerationi dimittendos
censuerunt (Ibid., De reconciliandis Donatistis, etc). Verum
in alio ejusdem anni concilio die septembris decima tertia coacto
definitum est, omnes cum suis honoribus posse admitti, si e re
Ecclesiae catholicae videretur.
Ex adverso Donatistae sua etiam conciliabula celebrarunt, unum
Constantinae, alterum in urbe Milevitana, quorum acta exciderunt
(Augustinus, epist. 34, n. 5). Sed longe tolerabilior est
haec jactura, quam libri ab Augustino tum presbytero elucubrati contra
Epistolam Donati, scilicet Carthaginensis, in qua ille id agebat,
ut nonnisi in ejus communione Baptisma Christi esse crederetur
(Id., Retract. lib. 1, cap. 21). Habitae sunt deinde a
sancto Doctore collationes cum Donatistis, una anno 397 aut
insequenti apud Tubursicum, cum Fortunio donatista, apud eam urbem
episcopo, aliisque nonnullis Donatistis (Id., epist. 44).
Alia per litteras habita est cum alio ejusdem sectae episcopo,
Honorato nomine, et cum Clarentio item episcopo: idemque actum esset
cum Crispino Calamensi aetate et fama inter suos celebrato, nisi per
eum stetisset (Id., epistt. 49, 70, 51).
Ad eumdem fere annum 400 composuit duos, quos huc usque
desideramus, libros, quorum titulus erat,
Sub idem tempus Epistolam a Parmeniano contra Tichonium
scriptam refellit tribus libris, in quibus celebrem versat solvitque
quaestionem, utrum in unitate et eorumdem communione Sacramentorum
mali contaminent bonos. Deinde septem de Baptismo libris
schismaticorum de iterando Baptismo argumenta inania esse
demonstravit, tantumque abesse ut eis faveret Cyprianus, ut e
contrario nihil sic valeret ad refellendos Donatistas, et ad eorum
prorsus ora claudenda, quomodo litterae, factumque Cypriani. Periit
alius ejusdem aetatis libellus, cujus erat inscriptio,
|
“Contra quod
attulit Centurius a Donatistis.”
|
|
Haud longe ab eodem tempore
Petilianus Cirtensis, seu, quod idem est, Constantinensis
episcopus, inter schismaticos, si quis alius, maxime celebris, clero
suo epistolam contra Ecclesiam catholicam scripsit: quam etsi magno
studio tenerent occultam Donatistae, intercepit nihilominus Vir
sanctus, eamque duabus repetitis vicibus totidem libris arguit; partim
anno 400, cum integram nondum habuisset; totam vero, anno 402.
Ad primum librum Petilianus nonnisi convicia reposuit: quod tertio
libro Augustiniano, sane admirabili, argumentum et occasionem dedit.
Neque silentio praetereunda est Epistola ad Catholicos, vulgo liber
de Unitate Ecclesiae, opus eadem, ut in ipsius exordio dicitur,
occasione conscriptum.
Inter haec, Honorius imperator lege lata capitale supplicium decrevit
in Ecclesiarum sacrorumque ministrorum violatores: quae lex ad
Donatistas quoque liquet pertinere. Eos vero solos indubie affecit
aliud anni 400 imperatoris ejusdem edictum, ut publicis vicis ubique
affigeretur
|
“Rescriptum quod Donatistae a Juliano principe
impetrasse dicebantur,”
|
|
pro sua ab exsilio revocatione, et Gesta
quibus hujuscemodi allegatio inserta erat. Id autem ideo edixit
Honorius, quo omnibus innotesceret eorum desperatio et fucata
perfidia.
Anno 403 die augusti vigesima quinta Carthaginem convocatus est
catholicorum episcoporum Africae generalis coetus, cujus hoc decretum
fuit, ut solemni instrumento provocarentur Donatistae ad reddendam in
publica collatione suae defectionis rationem (Id., Contra
Cresconium, lib. 3, cap. 45): sed hanc conditionem indignis
modis communi consilio recusarunt. Hinc epistolam laicis ejusdem
sectae scripsit Augustinus (Id., epist. 76), ut ex hac suorum
episcoporum declinatione suspectam causae suae justitiam tandem habere
discerent. Sed non hic stetit Donatistarum vanitas. Nam Crispinus
Calamensis episcopus Possidium ejusdem civitatis catholicum episcopum
sic insectatus est, ut is vix fuga saluti suae consulere potuerit
(Augustinus, Contra Cresconium, lib. 3, cap. 46; et
Possidius in Vita Augustini, cap. 12). Ob haec et alia
facinora Crispinus in judicium vocatus, et pro haeretico habitus, cum
ex praescripto legis Theodosianae anni 392 decem auri librarum
multam sibi impositam vidisset, coram Proconsule causam suam
peroravit, atque haeretici crimen a se amoliri conatus est. Sed
justam ac legitimam fuisse hoc nomine in eum prolatam sententiam
Possidius in publica disputatione probavit. Sed tamen remissa
Possidii rogatu multa, Crispinus Imperatorem appellavit, qui eamdem
multam ipsi caeterisque Donatistis clericis inflixit.
Cum haec agerentur, Circumcelliones in Maximianum episcopum
Bagaiensem aliosque tam atrociter grassati sunt (Augustinus, Contra
Cresconium, lib. 3, cap. 43), ut concilii Carthaginensis
Patres die junii vigesima sexta, anno 404, adeundum Imperatorem
censuerint, ad coercendam legibus tantam immanitatem: sed ea tamen,
quam Augustinus interposuit, conditione, ut leges illae plus
moderationis, quam severitatis haberent (Append. hujus tomi, in
excerptis ad historiam Donatistarum pertinentibus, vide sectionem cui
titulus est;
|
“Concilii Carthaginensis adversus Donatistas ad
Honorium imperatorem legatio.”).
|
|
At furiosorum hominum in
Maximianum crudelitas severissimas leges ab Honorio extorsit.
Per id tempus Cresconius grammaticus e grege Donatistarum Epistolam
Petiliani contra primum Augustini librum asserere tentavit: sed
inanem hominis conatum Doctor sanctus revicit quatuor libris, qui
nonnisi post promulgatas ab Honorio leges conditi fuerunt. Non multo
post tres aliae, quae ad nos usque non pervenerunt, Augustinianae
prodierunt lucubrationes, nempe liber
|
“Probationum et testimoniorum
contra Donatistas,”
|
|
item alter
|
“Contra Donatistam nescio quem,”
|
|
tertius denique inscriptus,
|
“Admonitio Donatistarum de
Maximianistis”
|
|
(Augustinus, Retract. lib. 2, cap. 27,
seqq.). Praeter ea aliud Petiliani de Unico Baptismo scriptum
occasionem Augustino praebuit novae refutationis, quae eumdem titulum
praefert. Exstat illa quidem, sed quae proxime hanc secuta est de
Maximianistis contra Donatistas lucubratio, qua rursum diligentius
ostendebat eorum adversus Ecclesiam errorem sola funditus
Maximianistarum causa subverti, intercidit.
Anno 406, die trigesima januarii, Maximinus episcopus
Sinitensis, aliique nonnulli Donatistae audientiam in publico apud
Ravennam consessu coram Praefecto praetorii petierunt, ubi cum
Catholicis causam suam ventilarent. Verum Maximinus ad saniorem
mentem reversus, Ecclesiae catholicae communionem meruit (Id.
Brevic. Collationis cum Donatistis, die 3, cap. 141; epist
88, n. 10, et epist. 105, n. 4).
Jamvero anno 407 nova iterum per Africanos Patres decreta,
novaeque per Honorium leges. Nam die decima tertia junii quidam in
concilio Carthaginensi canones sanciti sunt de Ecclesiis
Donatistarum, qui ad Ecclesiae communionem revertebantur: et mensis
novembris die decima quinta, et die vigesima quarta, Honorius novas
leges condidit ad Donatistas reprimendos.
Anno 408 Stilichone ad diem augusti vigesimam tertiam interfecto,
novae per Donatistas turbae excitatae sunt, quasi eo mortuo legibus
soluti essent: et ne audaciae color deesset, indulgentiam ab Honorio
factam commenti sunt. Sed commentum statim dissiparunt leges ab
Imperatore eodem anno et sequenti in eos latae. His severe
exsequendis cum incumberent praesides, poenam sanguinis a schismaticis
factiosis amoliri conatus est Augustinus.
Verum ut sunt versatiles principum leges, circiter medium anni 409
Honorius haereticis exercendae religionis suae libertatem concessit:
sed eam libertatem, flagitantibus concilii Carthaginensis anno
sequente habiti legatis, abrogavit eodem anno, mense augusto,
litteris Heracliano Africae comiti directis.
Tandem die octobris decima quarta ejusdem anni 410 solemnis inter
utrasque partes collatio ab Honorio Imperatore indicta est,
Carthagine habita prima, tertia, et octava die junii anni 411,
praesidente Marcellino tribuno: qua in collatione Donatistae victi,
non tamen convicti fuerunt. Nam Imperatorem confestim appellarunt,
qui novo in eos prolato edicto ad diem trigesimam januarii anni 412,
id tandem effecit, ut multi Ecclesiae communionem sint amplexi.
Hujus collationis acta cum prolixitate sua lectores fatigarent, eadem
in compendium redegit Augustinus, et Breviculum Collationis
nuncupavit. Sed quia Donatistae ejusdem collationis acta variis
mendaciis ad retinendos suorum animos subornare et depravare
conabantur, eorum calumniis occurrit strenuissimus Athleta, edito ad
Donatistas laicos libro, cui titulus est,
|
“Post Collationem ad
Donatistas.”
|
|
Alia ejusdem argumenti scriptio paulo post eodem
auctore prodiit ex concilio Cirtensi ad diem junii decimam quartam anni
412 celebrato.
Post magnam illam, cujus modo meminimus, collationem, Marcellinum
tribunum qui et praefuit, capitali odio prosecuti sunt Donatistae,
maxime quod imperialium adversus eos legum exsecutionem in Africa
urgeret (Augustinus, epist. 141). Hunc ergo malis artibus et
occultis cuniculis ita apud Marinum comitem infamarunt, ut ejus jussu
Tribunus capite plexus sit die decima tertia septembris, anno
quadringentesimo decimo tertio (Id., epist. 151). Verum
nihilo mitius actum est cum Donatistis, contra quos Honorius die
vigesima nona mensis junii anni sequentis severissimam omnium legem
condidit, missis etiam mense augusto desinente litteris contestatus,
Marcellini nece nequaquam detractum auctoritati collationis
Carthaginensis, cui praefuisset. Non melius Donatistis cessit
importuna apud Bonifacium comitem interpellatio, qui rejectis
mendacissimorum hominum calumniis, Augustini consilia praetulit sibi
praescripta in eximio illo libro sive epistola quae est
|
“de
Correctione Donatistarum”
|
|
(Id., epist. 185).
Anno 418, universalis concilii Carthaginensis Patres die prima
maii nova decreta condidere ad exstinguendas obstinatissimae sectae
reliquias. Mense vero septembri proximo, cum Augustinus apud Juliam
Caesaream versaretur, Emeritus aegre admodum e latebris suis eductus
est ad ineundam cum sancto Doctore disputationem: sed ejus praesentia
ita debilitatus et fractus animo est, ut ne mutire quidem aut hiscere
ausus fuerit. Aliquanto ante ediderat Augustinus librum, cui
titulus,
|
“Ad Emeritum Donatistarum episcopum post Collationem,”
|
|
quo res quibus illi vincuntur, vel victi esse monstrantur, breviter
complectebantur (Id., Retract. lib. 2, cap. 46).
Circiter annum eumdem 418 aut 419 habitus est Donatistarum
conventus, cui Petilianus cum aliis plus quam triginta episcopis
interfuit: a quibus id statutum, ut qui Catholicis communicaverunt,
episcoporum vel presbyterorum, tantum si sacrificium non obtulerint,
aut in populo non tractaverint, ad veniam pertineant, et in suis
honoribus recipiantur (Id., Contra Gaudentium, cap. 37).
Interea Dulcitius exsecutor imperialium jussionum contra Donatistas,
Gaudentium ejusdem sectae episcopum litteris hortatus est ad unitatem,
dissuadens incendium, quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia
consumere minabatur. Gaudentius respondit ad Dulcitii litteras:
cujus rogatu Augustinus eidem Gaudentio reposuit edito libro, cui
alium ad Gaudentii responsionem adjecit.
Hae sunt postremae sancti Doctoris lucubrationes in Donatistas,
quorum numerus cum deficeret in dies, invictissimum scriptorem tandem
quiescere sivit. Nec tamen sic tum exstincta fuit pestilentissima
secta, ut ejus reliquiae longe post Augustini tempora non
superfuerint, sed veluti languentis corporis et ad excidium properantis
simulacrum, aut sicut favilla fumusve ex ingenti relictus incendio.
Caeterum ad calcem horum operum rejecimus sermonem qui dubius nobis
visus est, Augustino adscriptum,
|
“de Rusticiano subdiacono a
Donatistis rebaptizato et in diaconum ordinato.”
|
|
Huic sermoni
subjecimus indicem operum sancti Doctoris contra Donatistas in
praecedentibus tomis sparsim editorum, una cum serie et argumentis
epistolarum quae eadem occasione scriptae sunt. Nobis etiam operae
pretium visum est in Appendice post supposititium librum contra
Fulgentium donatistam, edere varia scripta et monumenta, quae ad
Donatistarum historiam pertinent, nonnulla quidem integra, aliorum
vero fragmenta; praecipue vero ex Collatione Carthaginensi,
Exordium cujusque actionis, Praeceptum Imperatoris de habenda
Collatione, Edictum Marcellini primum ac secundum, Notoriam
Donatistarum edicto respondentium, Mandatum Catholicorum quo tota
causa comprehensa est, Notoriam Donatistarum alteram, Donatistarum
litteras contra Catholicorum Mandatum, tandem Sententiam judicis;
haudquaquam iis omissis quae ab Augustino in eadem collatione dicta
sunt. Hujus enim collationis felix ac secundus successus Augustini
maxime curis et industriae acceptus referendus est,
inquit Possidius, qui et ipse Collationi interfuit, unus ex
septem episcopis ad disputandum designatis,
|
“diligentiam et operam
beatissimae memoriae Augustini pro Ecclesiae Dei statu cognoscere
plenius voluerit, etiam illa percurrat gesta.”
|
|
Quippe
|
“totum illud
bonum per sanctum illum hominem, consentientibus nostris episcopis et
pariter satagentibus, et coeptum et perfectum est”
|
|
(Possidius, in
Vita Augustini, capp. 14, 13).
|
|