|
Hoc opusculum Augustinus in librorum suorum retractatione silentio
praeteriit, eo nimirum quod pertineret ad seriem Epistolarum, de
quibus seorsim retractandis cogitabat. Nam exordium ejus in omnibus
codicibus ducitur ab ista epistolari salutatione, Sanctis fratribus et
coepiscopis Eutropio et Paulo, Augustinus: tametsi eum haec
epistola locum apud omnes obtinuit, ut liber semper, non modo in iis
voluminibus quae exemplar illius continent, sed in veterum etiam qui
illam citant scriptis, appelletur. Inter hos illustriores magisque in
Augustini lectione versati, Possidius in Indiculo, cap. 4, et
Fulgentius in libro 1 ad Monimum, cap. 3, hoc opus vocant Librum
de Perfectione justitiae hominis. Consentiunt omnia fere exemplaria
calamo scripta: sed ex iis Audoenense, Pratellense, et quaedam alia
eidem titulo addunt haec verba, Adversus eos qui asserunt hominem
posse fieri justum solis suis viribus. In Remensis Ecclesiae codice
inscriptio haec legitur: Liber de Definitionibus quae dicuntur
Coelestii. Prosper in libro adversus Collatorem, cap. 43,
hortatur ad legendum, inter alios Augustini libros, eum quem scriptum
dicit ad Paulum et Eutropium sacerdotes contra Pelagii et Coelesti
quaestiones.
Ex hoc autem loco Prosperi, ubi quaedam ex opusculis Augustini
contra Pelagianos, parum habita ordinis ratione recensuit, nemo recte
probaverit, librum de Perfectione justitiae hominis, aut libris de
Nuptiis et Concupiscentia, aut sex primis contra Julianum libris,
quia ibidem prius nominantur, tempore posteriorem esse. Enimvero in
fine libri nondum eos reprehendere audet, qui justos sine ullo prorsus
peccato existere in hac vita vel exstitisse aliquos affirmarent, quorum
opinioni, quemadmodum in libro de Spiritu et Littera, n. 3, et in
libro de Natura et Gratia, nn. 49, 70, ita hic Augustinus
adhuc existimat non nimis reluctandum. Nihil ergo super ea re
definitum hactenus erat, neque conditi adversus illam opinionem tres
Carthaginensis concilii, quod anno 418 habitum est, notissimi
canones, sextus, septimus et octavus, quorum auctoritate illam
deinceps ut perniciosum errorem caveri jubet, sicuti videre licet
passim in libris contra duas Epistolas Pelagianorum, praesertim libro
4, n. 27, ubi ait: Illud jam tertium videamus, quod non minus
in istis omne Christi membrum et totum ejus corpus exhorret, quia
contendunt esse in hac vita vel fuisse justos nullum habentes omnino
peccatum. Certe anno Christi 414, cum epistolam 157 scriberet
Hilario, respondens ad quaestiones quae in Sicilia movebantur, eodem
plane modo ac iisdem fere verbis de ANAMARTESIA loquitur,
quibus in libri hujus conclusione. Sed isti, inquit in ipsa
epistola, n. 4, utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse,
vel fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum qui nullum
haberet omnino peccatum: illud vero quod dicunt, sufficere homini
liberum arbitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia
et Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino
anathematizandum est et omnibus exsecrationibus detestandum. His ad
extrema verba subsequentis libri comparatis, nihil verisimilius
apparebit, quam ipsum librum, quo definitiones Coelestii ex Sicilia
pariter allatae refelluntur, non longo post epistolam tempore
conscriptum esse. Illum Possidius in Indice proxime post librum de
Natura et Gratia collocat, praemittitque libro de Gestis Pelagii.
Augustinus vero in epistola 169, quae sub anni 415 finem ad
Evodium data est, hujus quidem operis non meminit; verum ibi
significat se ad Orosii Commonitorium respondisse, in quo ille
Commonitorio dicebat, Eutropium et Paulum episcopos, quoddam etiam
commonitorium eidem Augustino jam dedisse de aliquantis haeresibus.
Sunt qui hoc non aliud, quam litteras ab iis cum Coelestii
definitionibus datas intelligant. Utut est, haud temere creditur
eos, non multo post appulsum Orosii in Africam, scilicet ante medium
annum 415, dedisse easdem definitiones, atque adversus illas
Augustinum responsione Orosio prius reddita, mox Eutropio et Paulo
rescripsisse.
Coelestius porro, cujus nomen definitiones illae praeferebant,
antequam Pelagianum dogma incurreret, scripsit ad parentes suos de
monasterio, ut Gennadius in libro de Scriptoribus ecclesiasticis
testatur, Epistolas in modum libellorum tres, omnibus Deum
desiderantibus necessarias. Coelestio postea Pelagianam haeresim
professo editus ab ipso est libellus, quo inter alia, per Baptismum
Christi, etiam parvulorum fieri redemptionem confessus est in
Carthaginensi Ecclesia, episcopali judicio ibidem sub initium anni
412 habito, ut discimus ex epistola ad Innocentium papam, inter
Augustinianas 175, nn. 1 et 6; ex citata item epistola 157,
n. 22; ex libro 1 de Peccatorum Meritis, n. 62, et libro
2, n. 58; ex libro de Peccato originali, n. 21, et ex libro
3 contra Julianum, n. 8. Alius praeterea, nomine quidem auctoris
sui carens, sed qui perhibebatur esse Coelestii liber, in capitula
distributus, memoratur in proxime secuturo libro de Gestis Pelagii,
nn. 29, 30, 63. Exstabant denique anno 417 opuscula
Coelestii plura sive libelli, quos in libro de Gratia Christi, nn.
31, 36, dicitur ipse Romae gestis ecclesiasticis apud Zosimum
allegasse. Quod autem Augustinus hic in exordio libri de Perfectione
justitiae hominis testatur a se visum opus Coelestii indubitatum, ex
quo intelligebat illas definitiones seu ratiocinationes ab ejus ingenio
non abhorrere, idem illud forsitan erat, quod Hieronymus in epistola
ad Ctesiphontem anno 413 aut 414 scripta citat in haec verba:
Unus discipulorum ejus, Pelagii nimirum, imo jam magister et totius
ductor exercitus et contra Apostolum vas perditionis, per
soloecismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum spineta
decurrens, sic philosophatur et disputat: Si nihil ago absque Dei
auxilio, et per singula opera ejus est omne quod gessero; ergo non ego
qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium; frustraque dedit
arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper
adjuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed
liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter non erit liberum, nisi
fecero quod voluero. Ac per hoc, aut utor semel potestate quae mihi
data est, ut liberum servetur arbitrium; aut si alterius ope indigeo,
libertas in me arbitrii destruitur.
|
|