CAPUT VIII.

17. Deinde instituit divinis testimoniis agere quod intendit: quod quale sit, diligentius advertamus.

“Testimonia,”

inquit,

“quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit.”

Ad hoc respondemus: Non utrum praeceptum sit quaeritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis hujus possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus. De quo corpore mortis hujus, non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim, exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitae hujus ultimus cogit: aliud est autem, liberari de corpore mortis hujus, quod sola Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus ejus impertit (Rom. VII, 24, 25.) Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac vita ejusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem justitiae, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad eam cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. Beati quippe qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 9).

18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), unde dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. II, 4); haec est nostra in ipsa peregrinatione justitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque justitiae, ubi in specie decoris ejus jam plena et perfecta charitas erit; nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instando; et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, charitas pura. Haec est nunc nostra justitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque justitiae, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1); ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione justitiae ipsius exsecutus, nisi tria ista, jejunium, eleemosynas, orationes: jejunio scilicet universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam, vel dandi, vel ignoscendi; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione justitiae, ubi nullum erit omnino peccatum; et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam: in ipsa vera beneficentia qua justus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficit necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7); subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit: his atque hujusmodi consideratis, merito in oratione dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si tamen quod dicimus, faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici: vel si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit; poenitenti tamen quod in eum quisque peccavit, et veniam petenti, ex intimo cordis ignoscat, si vult ut ejus orationem Pater coelestis exaudiat.

19. In qua oratione, si contentiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita justorum, qui ex fide vivunt, et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint. Unde dicunt, Dimitte nobis; quia nondum quo curritur pervenerunt. Hinc dicit Apostolus: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 12-15); id est, quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quod perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non jam ex parte sit, sed ex toto; quia fidei et spei jam res ipsa, non quae credatur, et speretur, sed quae videatur teneaturque succedet: charitas autem, quae in his tribus major est, non auferetur (I Cor. XIII, 10, 13); sed augebitur et implebitur , contemplata quo credebat, et quod sperabat indepta. In qua plenitudine charitatis praeceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5). Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus (Rom. VII, 23), sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque praeceptum (Matth. XXII, 37, 38). Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt, comprehendent: non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. IX, 24). Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.