|
20. His praemissis, ea testimonia quae posuit iste cui
respondemus, tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus.
In Deuteronomio:
|
“Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo
(Deut. XVIII, 13).”
|
|
Item illic:
|
“ Et non erit inconsummatus
in filiis Israel. Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti,
quia Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V,
48). ”
|
|
Item Apostolus ad Corinthios secunda:
|
“ De caetero,
fratres, gaudete, perfecti estote (II Cor. XIII, 11).”
|
|
Item ad Colossenses:
|
“Corripientes omnem hominem, et docentes in
omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo
(Coloss. I, 28).”
|
|
Item ad Philippenses:
|
“Omnia facite sine
murmuratione et haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices,
sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 14, 15).”
|
|
Item ad
Ephesios:
|
“Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in
Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 3,
4).”
|
|
Item ad Colossenses:
|
“Et vos cum essetis aliquando alienati et
inimici sensu in operibus malis , nunc autem reconciliati in corpore
carnis ejus per mortem ejus, exhibete vos sanctos et immaculatos et
irreprehensibiles (Coloss. I, 21).”
|
|
Item ad Ephesios:
|
“Ut
exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut
rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata (Ephes.
V, 27).”
|
|
Item ad Corinthios prima:
|
“Sobrii estote et justi, et
nolite peccare (I Cor. XV, 34).”
|
|
Item in Epistola sancti
Petri:
|
“Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii,
perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii
obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae
concupiscentiis ; sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi
sancti in omni conversatione sitis; quia scriptum est, Sancti
eritis, quia ego sanctus sum (I Petr. I, 13-16).”
|
|
Unde et
beatus David dicit:
|
“Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut
quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et
operatur justitiam (Psal. XIV, 1, 2).”
|
|
Et alibi:
|
“Et ero
immaculatus cum eo (Psal. XVII, 24). ”
|
|
Et alibi:
|
“Beati
immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal.
CXVIII, 1). ”
|
|
Item apud Solomonem:
|
“Diligit Dominus sancta
corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati
(Prov. XI,
20, sec. LXX). ”
|
|
Horum testimoniorum aliqua currentes
exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant, quo
currendo pertendant. Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille
dicitur, non qui jam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem
irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa
peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ingressum quippe,
hoc est, iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat
oratio. Munda est autem oratio ubi veraciter dicitur, Dimitte
nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. VI, 12): ut dum non
reprehenditur , quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est,
sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur: in qua
perfectione, cum ad eam venerimus , jam non sit omnino quod ignoscendo
mundetur.
|
|